| MANCUNIUM APUD MARE
 MANCUNIUM APUD MARE 
 
  
 
    MANCHESTER BY THE SEA USA 2016
 
    
        Dispositor et scriptor scaenarum: Kenneth Lonergan; histrio princeps:
        Casey Affleck; histriones magni momenti: Michelle Williams, Kyle
        Chandler, Lucas Hedges, C.J. Wilson.
    
 
    Haec pellicula anno MMXVII praemio Ansgariano exornata est ob optimam
scripturam scaenarum scriptoris simulque dispositoris Kenneth Lonergan, qui ad summum opus pervenit. Artifici autem    Casey Affleck, qui primas partes agit, fratri clarioris Ben,
    optimo histrioni idem praemium tributum est. Neque immerito. Vere tragica
    res, acriter efficta facies immota, quasi antiqui dramatis persona esset.
    Loca gelida niveque operta occultum cruciatum imagine exprimunt. Ipse
    quadam ratione punitor sui videtur.
 
    Lee Chandler, cuius partes Casey Affleck effingit, cum posticulum
    subterraneum incolat, vitam laboriosam et solitariam degit in urbe
    Bostoniana, ubi hydraulicus operas graves et molestas ferre solet. Mortuo
    fratre, Mancunium apud Mare, in urbem natalem revocatus est: inopinate
    cognoscit se tutorem fratris filii creatum esse. Ecce redit in animum
praeteriti temporis memoria, cum navigans cum fratre et eius filio Patricio    (Lucas Hedges) tranquille vivebat, adsuetus tamen alcohol bibendo.
    Ei uxor et tres liberi erant. Nocte dum foris est ut cervisiam emeret, ob
    suam neglegentiam in lignis apponendis super focum, titio ardens humi
    procubuit, totam domum incensurus. Sola uxor servata erat. Horrendum
    facinus gravissime viri animo impendet adeo ut nequeat propinquitatem cum
    Patricio, qui eum diligit, satis colere, neque ei liceat in urbe manere et
    operam invenire, magno odio civium impedito. Tamen mulier quae post
    calamitatem alio viro filium genuit, aperte fatetur se iterum eius amore
    captam esse, quae res intolerabilem dolorem ipsi affert. Tandem consilium
    capit ut Patricium filium adoptivum amico Georgio et uxori tradat, quibus nulla
    proles est. Ipse redibit in urbem Bostonianam, novam domum et operam
    leviorem maiore stipendio accepto quaesiturus, ita ut interdum hospitio
    Patricium decore accipiat.
 
Fabula tragica opus filmicum Roberti Redford c.t.e. “Plebs mediocris”    (Ordinary People) anno MCMLXXX confectum evocat, sed ab illo
    tempore societas et oeconomia Civitatum Unitarum mutatae sunt: illic media
    classis civium, qui ad opulentiam tendebant, hic plerumque operarii, cum in
    futurum meliorem spem non habeant.
 Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |