Annus
2 0 1 7


In poematibus homericis maximi momenti est quod personarum somnia numquam temporis praeteriti referuntur. Quibus perpensis, non videtur ergo extare tempus nec singuli nec universale, tantummodo quod fiet et quomodo praestet agi, rebus futuris accedentibus. Licetne hoc de somniis cogitare penderi fortasse ex graeca corporum notione? Nausicae somnium non dissimile videtur somnio Penelopes, duabus de causis: non creasse somnium dormientem patet, immo vero somnium iam ipsum factum esse. Utra, aquila Penelopes et Athena Nausicae, apertis verbis enuntiat se esse somnium atque ipsam somnii explicationem offerre. Ex hoc nobis licet credere somnium graecum, quod a populi notione rectum habetur, non ad singulum spectare neque in interiore homine collocari, ut autem recentibus aetatibus fiet. Somnia videntur fieri in maximo hominum vitae discrimine. Personae Homeri non videntur possidere animae praeteritum singulum, propterea quod fortasse eae, sensu Aristothelico, unum synolon non habent inter corpus et animam, neque corpus animaque in se unum et indissociabile videtur esse. Apud Homerum ψυχή non significat “animam” neque σῶμα omnino ad corpus adtinet. In vasis antiquioribus graecis maxime constat ut corpora diversis in partibus depicta esse videantur. Nam σῶμα “cadaver” est et movetur per membra variis iuncturis et musculis mota, ut dilucide Anticlea in Inferis Ulixi illustrat. Neque fingere debemus esse corpus machinam ratione Cartesiana, sed corpus vivens et aperiens ad alium. Universale Graecis singulo praestat, quod singulum per se moritur. Tria sunt verba ad animam indicandam: Ψυχή, θυμός et νοῦς quamvis ad spiritum adtineant, tamen hoc non sufficit, nam non seiungi possunt a corpore. Hac de causa organa corporis ducuntur. Notio omnino mutatur, adventu Christianismi.  Ut finem faciam, somnium denique exprimit partem corporis materialem et divisam, itaque non investigandum est de singularitate somniantis neque vero eius praeterito, ut patet. (Scripsit Ludovica Medaglia, ipse verti)

Scripsit Thomas Pedemontanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae