Annus
2 0 1 7


Marcus Tullius Cicero - Pro Plancio, 65 Non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse quam meam. Sic tum existimabat, nihil homines alid Roame nisi de quaestura mea loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatirubus comis, merctoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; exogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi … Ita mihi meam voluntatem spemque reliquae vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus mandavit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione arbitraver! Ita quaestor sum factus ut mihi illum honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et commissum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum coniectos esse arbitrarer, ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse, ea non modo his extraordinariis cupiditatibus sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem (Verrinae 2,5,35). Itaque ac spe decedebam, ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum esse putarem. At ego cum decedens e provincia Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in iis locis solent esse, concidi paene, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et numquid esset novi. Cui cum respondissem me de provincia decedere: "Etiam mehercule - ut opinor, ex Africa". Huic ego iam stomachans fastidiose: "Immo ex Sicilia", inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret: "Quid? tu nescis - inquit - hunc quaestorem Syracusis fuisse?" Quid multa? destiti stomachari et me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent. Sede ea, res haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum essent omnes gratulati.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae