Annus
2 0 1 7


Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis

Ecce vobis patina e Campania ad rusticas cenas temporis Natalis !

Lactuca farta

Ingredientes:

Duae lactucae, olearum nigrarum viridarumque 200 grammata, capparorum 50 grammata, nucium vel pini nucium 150 grammata, duo spica alli, folia trita petroselini, olei, salis piperisque quantum satis, panis micarum 100 grammata.

Ratio: polies et coques herbas per aliquot horae momenta cum aqua fervida et sale. In scruta friges allium cum oleo, adiunges micas panis, oleas sine nucleo, capparos, apuas, nuces vel pini nuces, petroselini folia. Adiunges sal et piper et parum aquae. Coques omnia per mediam horamet inferes in tabulam aut in calida scutella figulina aut in tosto pane cum rubro vino!

Scripsit Lucia Mattera cum collaboratione Di Pritii Carminis et Battaglia Silvani.

Scripsit Lucia Mattera



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae