Inspiratio

Riellus de Almeida - 02/10/2006
MAGIA


Riellus de Almeida - 06/08/2006
Studiorum exactor
Publicae institutionis exactor in classem intravit et puellam interrogavit: «Dicas mihi quo modo Pandorae vas fractum sit!». Et puella, flere incipiens: «Vas illum non fregi... Cur id frangerem?... Iuro me semper in classe mansisse, et magister testificetur...».
Exactor magistrum adfatus est: «Responsum huius generis numquam audire voluissem! Intellexistine quid discipula tua dixerit?». «Quod ea dixit verum est!», respondit magister; «certe puella noxia non est, quia numquam a classe discessit! Utinam verus reus deprehendi possit!».
Tunc exactor, exardescens, cucurrit ad scholae rectorem: «Quis Pandorae vas fregerit neque discipuli, neque magistri in hac schola mihi dicere sciunt!». Et scholae rector: «Defervescas, exactor! Vas hoc ne sit sane reparabile: certe, tamen, pretium eius profusum esse non potest! Cui frangit resarciendum est? Dicas mihi quantum sit detrimentum!».
Nestor Homerus - 28/05/2006
Praeconium
Uxorem 40 annos natam mutuum dabo pro duabus 20 annorum.
Herbert von Fischke - 03/05/2006
IMAGINES...


Maximus D. Meridius - 27/04/2006
Nimis pilosum, nonne?
Puer afflictissimus quidam domum perveniens: "Mamma" inquit "omnes in ludo pilosum nimis me habent!!"
At pavida mater: "Marce mi vir!! Canis noster mihi locutus est!!"
Ansgarius Legionensis - 16/04/2006
De viris ebriosis
Dialogus cum alcoholico:
- Legistine de nocibilitate bibendi?
- Legi.
- Desivisti ergo bibere?
- Minime! Legere autem desivi.
*** ***
Duo ebrii ferrivia ambulant, altero alterum rogante:
- Nonne per scalas nunc ascendimus?
- Ita certe. Sed clatri tam, edepol, humiles his scalis additi sunt; vix manibus eos attingere potes!
- Noli sollicitari, iam anabathrum video adveniens!
*** ***
Puella diurnaria per viam suburbanam ambulans respicit parvum vetulum, qui ante domum suam in sella arcuata segne otium teret, radiis Solis fruens. Serenitate hominis mota, decrevit puella eum paulisper percontari:
- Salve, domine optime! Ignoscite me te turbantem, sed tranquillitate tua percuta, non possum quin rogem ut enunties mihi secretum talis serenae longaevitatis. Quomodo id attigisti?
- Satis facile. Cottidie centum sigarellas Gaulloises fumo, unaquaque septimana dolium saltem vischii Scoticae bibo. Pinguissimas tantum escas sumo, numquam corpus exerceo.
- Res miras dicis! Et quot annorum es?
- Triginta et unius.
*** ***
Domum e caupona "navigans" homo quidem ebriosus non potuit quin magnas copias potionis escaeque evomitaret. Tunc statim canis quidam adcurrit ut vomitata olfaceret. Ad murum adhuc declinatus ebriosus cum canem inter vomitata aspexerit, miratus dicit:
- Numquam crediderim me tale hodie comedisse!
*** ***
Vinolenti duo in via quadam satis angusta in se invicem inciderunt. Oculis in alterum defixis dicit unus:
- Possumne inter vos praeterire?
Cui alter:
- Libenter, quaeso, dummodo singulatim!
Nanompouphos - 30/03/2006
|
|