Annus
2 0 0 6


Quomodo aduentus Domini in Austria agatur
Mox Domini nobis Christi natalis agetur.
Nox canitur passim sacra, quieta, silens.
Tempora ubi inueniant, quaerunt multi, illa quieta,
dum currunt, rapiunt, munera donaque emunt.
Cantica iam non laeta uias atque oppida uexant
cuncta et continuus tinnit in aure sonus.
Veste rubra indutus risu nos scurra molestat,
qui trans Oceanum uenit. O aduena, abi!
Vendunt ornatus, vendunt et dona tabernae,
uendunt imprimis feruida uina uiris.
Est polienda domus; quis dulcia frusta parabit?
Est quoque – fac, properes! – arbor emenda uirens.
Multiplici spero fulsuram lumine genti,
quae peragat sanctum tunc sine lite diem

Martinus Zythophilus - 19/12/2006
De Anno MMV
Quid nobis tulit hic, quid nobis abstulit annus?
Quales maerores, gaudia quanta dedit?
Ne memor – heu! – fueris, nam praeteriere, malorum;
Quae bona iuuerunt, sola tenenda tibi.
Sed quid agam? non est res dura tacenda poetae:
Tristibus immixtus – credite! – semper amor.
Magna Asiae moniti de clade peregimus anni
principium; uiuis nil nisi luctus erat.
Fluctibus ingentem Neptunus miserat illuc
letiferis undam perniciemque uiris.
Mergunt omnia aquae, mortales, litora, tecta,
et quidquid fuerat, destruit unda uorans.
Cum mare cessisset, praetexunt corpora litus,
quae furor Oceani strauerat, atque uias.
Funera non poterat populus numerare suorum,
corpora enim Oceanus tot retinebat aquis.
Mittitur auxilium, donata pecunia fertur,
Christicolas Asiam papa iuuare iubet.
Iane, dolere tuae ueterem uidere Kalendae
pontificem summum, qui fuit urbe Petri.
Quattuor ante oculos mundi tum uiuere menses
non concessit ei nec dedit aeua pater.
Illi animum rapuit, – uae! – clausit lumina Aprilis
mensis uix iniens mox reseranda Deo.
Caelestem in patriam reuocatus ab orbe quiescit;
uox, quae firmauit commonuitque, silet.
Libera qui semper subiectis iura petebat,
cur ouibus potuit iura negare suis?
Numquam mortales, o Roma, tot ante sepulcrum,
aurea, uidisti triste coire ducis.
A populo innumero, quem uiuus traxerat ad se,
ultima sarcophago dicta uiroque salus.
Extremam dicunt regesque ducesque salutem,
dum fora defunctum tota Petrina lugent.
Quaeritur in medio Romae maerore, quis esset
dignus, pontificem qui sequeretur eum.
Conuenere senes, turba et conclaue petiuit
purpurea, ut facerent eligerentque caput.
Aedibus ex clausis excedere lege uetantur,
dum nouus a senibus papa creatus erit.
Quem fumus dominum patientibus indicat albus?
Munera cui placuit tradere sacra seni?
Euenit ex atrio mox Teutonus ecce sacrato,
qui scit Romanas iam bene res et amat.
Quinque fuerunt ter Romai iam Benedicti:
Vteris hoc decimus nomine sextus erus.
Pontificatu te speramus tam fore dignum,
posterus ut decimus septimus esse uelit.
Vnita Europe quibus est moderanda, ministri
foedera proponunt constituenda rei.
Consilium latum non accepere Bataui,
ac fama renuit Gallia fisa sua.
Differtur noua lex, quamuis Hispania latam
acceperit. Vosmet Iunius ecce monet:
Ne neglexeritis, plebs uestra quid optet anhelans,
neue putaueritis uolgus hebere! Rogo.
Vix ullum sine ui sacra mensem terra peregit,
continuo regio tota cruore madet.
Quando concilians Iordanes pace fruetur
iustaque Iudaeos pax Arabesque reget?
Hisce locis dicunt se utrique fuisse priores
atque sibi solis arua dedisse Deum.
Quam legem tulerit regimen, modo perspicit aestas:
E domibus Gazae iussit abire suos.
Finibus inuitos cogunt exire colonos
ac Gaza reuocant. Traditus omnis ager.
Ex Asia prodiens per totum spargitur orbem
pestis et innumeras morte peremit aues.
Ne possit tanto mortalibus esse periclo,
ut pereant, quidam, paene timore, timent
cumque loco exanimes aliquo inuenere uolucres,
amens turba malum uirus adesse putat.
Aeole, prode mihi, tot cur emiseris antro,
rex, quos abdideras carcere, claue, sera,
luctantes uentos, quot nullus uiderat annus.
An, reor, insipiens te ipse uocauit homo?
Florida uastatur paeninsula turbine uenti
tempestasque quatit flamine saeua sinum.
Vrbs aestate perit tum fluctibus, imbre, procellis
tota neque infractus protegit agger eam.
Cessit aquis fluuii rapidis uia lata domusque
nec mare iam fines respicit ante datos.
Et venti mortem verrentes salsa pararunt
perniciemque Nouo – plangite! – Cenabo aquae
Heu, cladem fugiunt undis, terrore, cruore
pressi, quippe regunt furque latroque uias.
At quidam patriam tamen urbem linquere nolunt:
Vt sua defendant tecta, manere uolunt.
Nec parcit clades Octobribus atra diebus,
qua res uix Asiae tristior ulla fuit.
Et quas uerticibus niueis iuga summa coronant,
e quibus et fluuios attrahis, Inde, tuos,
tale malum tellus regionibus attulit altis,
quale tulisse putes – hercle! – Gigantas eis.
Ictus arua trement collesque labare minantes
ac labefacta uident mittere saxa sibi.
Quae domus est, tantis quae uiribus acta resistat?
Pons tremefit firmus; labitur atque ruit.
Ictu tecta ruunt tectisque ruentibus intus
tot caedunt hominum milia saxa statim.
Inuia ruderibus loca subuenientibus horrent
atque operit moles oppida lapsa iugis.
Vita quibus mansit, sibi pignora rapta queruntur
cara premente gelu seque premente fame.
Auxilii tantum promittitur undique prompti,
sed minus auxilii mittitur hunc ad agrum.
Corpora uix arcent uento, niue, frigore uela
tenta. Quot in tumulos caelum hiemale leget?
Est electa tibi mulier, Germania, princeps,
ut quae rem regeret iustaque iura daret.
Quid tibi deceptae feret Angela quattuor annis?
Ciuibus – ah! – nummos auferet illa suis!
Supplicium saeuum iam mille peremit iniquos,
id postquam mundo restituere nouo:
Mense perit milesimus incipiente Decembri
nec uox carnifices ulla mouere potest.
Parcere, gens, miseris, tibi quamquam humana uideris,
barbarior nescis gentibus ipsa feris.
Nondum conticuit uiolentia mense Decembri,
qua fluit Euphrates per Babylonis agros.
Quando continua Tigris illic pace fruetur,
quando uis uerbis cedet et arma togae?
Nulla sine insidiis est lux crudelibus acta
nec sine caede dies praeterit unus adhuc
et, qui se ipse necans laniat quam plurima membra,
perpetuam laudem se meruisse putat.
Demum iudicibus tum traditus ille tyrannus,
et quo inter fluuios regna tenente duos
defatigatus erat populus cruciatibus ac ui
nec quisquam horribili uixerat absque metu.
En, quod iudicium iustum dicetur in illum?
Quae scelerum monstro poena luenda reo?
Nos quoque ab oppressis, nos accusamur inertes
innumerabilibus: „Cur aderatis ei?“
De nummo extremis agitur fugiente diebus
tempore, quantum alii dent aliique ferant.
Quod minus est Anglis concessum impendere fisco
communi, queritur cetera iure manus.
Mensibus aduenit labentibus ultima iam lux
ac tibi, Siluester papa, sacrata dies:
Quis fueris licet ignorent, sed nomine gaudent
et clamore, choris, laetitia diem agunt.
Quid sit laturus, cum crapula fugerit, annus
dempturusque nouus, prodere Parca negat.

Martinus Zythophilus - 19/12/2006
POEMA
Frater amicusque est Demetrius ille remotus.
O quid in urbe tua, care sodalis, agis?
Spumea delectat nunc me ceruisia , dum te
panis alit Scythicus Sarmaticusque liquor.
Lingua differimus, uerbisque caremus eisdem,
sed mentem alterius perspicit alter egens.
Nos ceruisiae amor, nos ambos pocula iungunt,
cum Demetriacum munus utrumque iuuet.
Sed, Demetri, unum petimus re carius illa:
Est formosa soror maxime amata mihi.
Pro qua me abstineam zytho, si iusserit Anna,
omnibus est nobis carior Anna. Vale!

Martinus Zythophilus - 22/11/2006
SUDOKU
Hic queritur clamans: "O di, quid scribere oportet?",
ille manu facili ponere cuncta potest.
Vltima quae nobis aenigmata miserat Eos,
haec se quisque cupit soluere posse putans.
Distribuunt numeros, quas praebet charta, lacunis:
Accipiant nouies parua quadrata nouem.

Martinus Zythophilus - 27/10/2006
Duo carmina Gerardo Alesio dicata
Te bene scire scio – potum es compertus, Alesi –,
quale rigans animos det sapientia lac.
Hoc sit dulce licet, tamen interdum fit amarum.
Mens, quae laetificent, pocula poscit auens.
Sicca sitim ardentem non pellit pagina doctis:
Bacchum igitur quaerunt et Cereale merum.
Recte ideo gratas hortaris adire tabernas.
Pocula qui praebens attrahet ista dies?


Iam iubet autumnus grauidas flauescere aristas,
uitis dulce manus strenua carpit onus.
Alma suos reuocat nunc ad se mater alumnos,
ut neglecta diu iam sua tecta petant.
Hic inter ueteres residet sapientia libros
lacte animis praebens ubera plena sacro
et recolenda stilo iuueni promittit honores,
qui Phoebo et studiis tempora cara dicat.
Ecce redit noster post otia longa sodalis
Vindobonam, Musam qui Sophiamque colit.
Vt facias finem studiis, optamus, Alesi;
uirtutem Nomio dante magister eris.
Martinus Zythophilus - 02/10/2006
Carmen discipulis linguam Latinam discere incipientibus dicatum
Vos, quibus est, pueri, discenda Latina, saluto,
lingua, et, uti uobis fiat amica, rogo.
Hunc docuit populos sermonem Roma subactos,
nam ferrum fuerant uerba secuta ferum.
Hunc patrium loquitur sermonem Europa superba,
Romae cum ruerint moenia celsa diu.
Noscite Romanos et magnam noscite Romam
et quidquid cecinit Musa Latina uiris.
Omnia deposito monstrabunt scripta timore:
Pergite, inite nouam me comitante uiam.
Martinus Zythophilus - 23/09/2006
Duo carmina
Cum media spatior
Cum media spatior laetans aestate per urbem,
dum crura ostendit bracchia colla calor,
Tot tota bellae spatiantur in urbe puellae,
ut clamare uelim: „Tu mihi, flaua, places!“
Nunc media spatior meditans aestate neque ulla
in tanta aspicitur pulchra puella manu.
Nil nisi te uideo, faciem te absente uidemus,
Anna, tuam semper: Tu mihi sola places.


Scribere si cartas
Scribere si cartas ad te mihi mille liceret,
uno si acciperes mille, puella, die,
quidnam quaeque tibi mea epistula diceret, Anna?
Te Martinus amat! Poscimus, illum ut ames.
Martinus Zythophilus - 17/08/2006
De itinere Dalmatico
Quamquam multi non sunt, gaudeo me quosdam meo de itinere Dalmatico scripsisse uersus. Adieci imaginem theatri urbis cui nomen est Flumen (Fiume uel Rijeka) aetate Austriaca constructi.

Miserat Austria nos, sole ut frueremur et unda,
litus ad Illyricum Dalmaticamque Thetim,
oppidaque ut peterem, quae ui regnauerat olim
Austria stante aquila magna bifronti, et agros.
Litus ubi uideo, sol nos atque unda salutant.
Post tantas pluuias denique feruor adest!
Corpora nunc per iter longum dare fessa quieti
possumus; expellit grata taberna famem.
Dum siccos reficit ceruisia carnibus esis,
heu! cadit ex atris nubibus imber humi.


Martinus Zythophilus - 13/08/2006
De caelo
Augusto medio demittit Iuppiter imbrem
ingentem et caelo fulmina clara iacit.
Gaudent agricolae, gaudent hoc arida rura,
laeta quod imbre tuo, Iuppiter, arua rigas.
Hercle, sat est! Pluuiam iam ne demiseris, oro.
Poscimus aestatem: Denique sole fruar!

Martinus Zythophilus - 13/08/2006
Vernus frigus tepor est hiemale secutus...
En vernus frigus tepor est hiemale secutus:
Quis non gaudet agris denique abisse gelu?
Mortua quae uidi, nunc prata uirentia uiuunt,
Flora nouo decorat cuncta colore decens.
Elicit arbor apes et fronde et floribus aluo:
Quem paries angens, quem casa cana tenet?
Excitat egelidum defessa animalia tempus
et sibi quaeque parem nunc fera quaerit auens.
Captus amore lepus persultat pabula laeta
atque mari reduci candida cantat auis.
Nunc Venus hortatur puerum, ut sibi quaerat amicam:
Quis queritur, quod amor uanuit eius, amans?



Anna, te amo! Ama me!
Martinus Zythophilus Vindobonensis - 01/05/2006
DE DIE CINERVM

Quos mare progenuit, quos edunt flumina, pisces,
Neptunusque animans quidquid uterque tulit,
omnia mensa gulis opulenta uoracibus offert,
iam direptum ut aquis uix patiatur onus.
Nec leui anguillae, nec percae parcitur et dant
salmones rosei uiscera tosta foco.
Oua quod eripuere, dolet queriturque acupenser –
Perdita progenies! – sed gula gaudet eis.
Octopedi tenuis iuncta est hic sepia fratri,
et prope iniqua myax pectina lance iacet.
Exquisita premunt tot testis ostrea mensam,
ostriferum ut conchis aequor egere putes.
In cancris residet decoctis astacus ingens
atque inter squillas magna locusta rubet.
Cur abacis hodie luxuria tanta parata?
Squamigera haec quare gaudia turba parat?
Nempe quadraginta ieiuni ineamus egenos
soles, abstineat nunc gula carne uorax.
Martinus Zythophilus Vindobonensis - 28/02/2006
ODAE XLV
Gerardus Alesius

Vindobonae: Edition Praesens MMV.

ISBN 3-7069-0367-9

Carmina delecta


III
Ad Americanos post ruinam turrium geminarum (11.9.2001)

Exhortatio moderationis


Turrium moles ruit alta perque
aethera immensum volat atra nubes
territans caelum gemina ruina
    flammivomenti.

Grandia et dudum monumenta dicta
gaudium et splendor populo superbo
haec iacent - heu - milibus atque fiunt
    grande sepulcrum.

Hoc stupet mortale genus per orbem
et stupet mundus nova monstra totus
stant stupore omnes oculosque multos
    lacrima rumpit.

Lacrimant multi: simul ira fervet
saeva tam diro sceleri ut sit ultor
illico praesto: properant: iuvat quid
    bella movere?

Profuit numquid potuisse magnum
Lydio regi superare regnum?
Pythio num consilio videtur
    arma parare?

Mediae prosunt populis quid arma?
Nonne Dareum impulit error asper
magnus ut vellet celeberque parvos
    frangere Graecos?

Ira quod suasit properata mensque
et dolor numquam poterit iuvare.
Effero numquamque furore iusta
    poena petetur.

Vis vocabit vim: ratione recta
semper, o gens, iustitiam colatis
atque recto consilio, deosque
    poscite pacem!

VI
Ad Chloen


Audi docta Chloe: desine lacrimis
oppugnare Lycum, qui tibi durior
suspirat Cinaram perfidus unice
   indignusque tua manu.

Hoc di prospiciant: quid Lycio velint
monstro ferre novi, gaudia seu mala.
Illum Bellerophon quis scit an opprimat
  depellatve aliquis loco?

Ploratum satis est: ipsa parem pete
respondere velit qui tibi puriter:
Multi – sicut avet flamma polum sequi –
  ultro te iuvenes petunt.

Sunt haec. Interea sumere pocula
mecum nec citharam sperne dolens tuam
illam dulcisonam, quae valeat modis
  miris flectere pectora.

Cantemus nitidi facta Thyonei!
Sed primo lacrimam quae fluit ultimam
da mi quam celebrans in melius premam
  et gemmam efficiam tibi.


VIII
Ad Annam Sabinam quadragenariam


Argenti color est color est iam iamque comarum
   fortius atque secat
ruga tuam faciem. Speculum ne posce, Sabina,
   nil opus est speculo.

Non unguenta dabunt annos qui praeteriere
   potio non magica
non medici aut ars aut scalprum aut vis ulla veneni.
   Respice me potius.

En adsum parilis sortis tibi vina propinans.
   Dum licet atque decet
da labia ergo mihi Veneris mihi munera praebe
   pectora nostra cita

et veteres flammas nostras fundamus in unum
   ut mare flammifluum
exundet nobis quo una mergamur amantes
   flammifero Oceano.

Nec desistamus nostro prius, Anna, furore
   quam iuvenilis agat
haec ratio victos nos et cupiamus amasse
   more senum invalido.

Dein nova cum poscet mens instauremus amores
   seu potius iuvenum
sive senum - si vis - lentorum more modoque.
   Tu modo, cara, fave!


XX
Miroslav Klose 2002


Ut ales altum quae regit aethera
summoque patri fulmina sustinet
   gaudens honorari choreis
      caelicolum superis in oris

inter minores aligeras minax
virtute praestat, fortior ocior
   cunctis volando est et catervis
      Castalio propiusque divo

sic ille vir quem filium Opolia
Silesiique - et rite - vocant suum
   inter greges sic provolavit
      hostibus iniciens pavorem

pilaque lusit tum timidos sciens
ferire metam quisquis erat status
   seu dexter ad portam volavit
      sive pilam pepulit sinistra.

Assurgit alte vertice et est super
toto relinquens inferius quod est
   virtute tali et non peritum
      perniciem properam morari.

Applaudit omnis natio Teutonum
ad astra tollens sic meritum virum
   Opoliensem quem fatentur
      nominis esse sui patronum.

Et paene vicit ni vetuit tamen
Brasiliensis gloria laus decus
   Ronaldus illum, sed profecto:
      dignus erat meliore palma.


XXXIII
Ad Adalbertum W.


Musae dramaticae tu modulos sciens
seu cantare operas est opus Italas
perquam dulcisonas seu gravius canis
  quidquid fert animus, bone

cantator: lacrimis assiduis genas
irrorare soles: pura etenim fides
Susannae periit, quae tibi culta te
  dimisit iuvenis senem.

Et desiderii nunc tibi non modus
stat nec stat ratio: perspicuum quidem est
illam esse egregiam, non mediocribus
  dignam laudibus indolis.

Atqui nunc abiit. Quid tibi si foret
cantanti Orphica vis? Quid miserum iuvet
audit cum minime et clausa manent tamen
  duri pectoris ostia?

Sic et Bassarides Threicius canor
nil movit, Geticas qui domuit feras.
Cogit tete etiam dura necessitas
  ergo desine deprimi!


XXXVII
Melancholia


Robigo segeti nigra et
  laetis graminibus cum rapida incidit
cum solis nitor aufugit
  et caelo liquido sidera decidunt -

voltus perdita lumina
  per longinqua natant. Propositum nihil
mirantur. Temere et simul
  haerens lingua sonat dissona murmura -

ac maerens animus meus
  cum frustra solitis te et vacuis locis
quaesivit, querimoniis
  lenitur nihil et perniciem cupit.


XXXIX
Bruma fugit


Bruma fugit rursus redeunt iam tempora veris
  omnia se renovant
ut currunt soles; homo solus deficit aevo
  quod tamen haud male fit.


XL
Ad Symmachum


Non lectos memoras libros
  et quae non data sunt flammea basia
atque infecta quidem refers
  nec cantata tibi carmina mellea.

In vinis oculi natant.
  Voces rauca sonant et lacrimabilis
durum qui moveat virum
  oppresso gemitus pectore solvitur.

Quid te, Symmache, maceras?
  Est quod praeteritum, praeteritum sinas.
Num prodest querimonia?
  Immo tu potius quidquid habes vide!

Praesto sunt tibi amiculi
  quis noctem volupest ducere cum tuo
magno et ingenio et sale
  quis cordist referas aurea carmina.

Adsis et faveas ioco.
  Dulcis vina tibi languida porrigit
Lyde, fallere quam cave:
  paetis luminibus, Symmache, te vocat.


XLIV
Tempus


Videsne flumen montibus arduis
decurrere alte: rupibus irruit
  et frangitur vastis sua vi
    et rapidum vehemensque fertur

cum deinde apertam planitiem petit
mox lenior fit curriculum et premit
  tum paene sistit deinde rursus
    accelerans pelago adpropinquat.

Et tempus hic stat tum propere volat
loris remissis tum modice ambulat
  durumque: quo felicius fit
    hoc citius properare tendit.

O siste tempus dum Glycera fruor
o numen ingens adnue dexterum
  faveque cultori innocenti
    tempore tuque bono fruaris

puella dulcis plenaque gratiae
occasionem tu arripe fervide
  donec licet meque es potita
    mente tua et rapiente forma.

Consumor igni perpenetrabili
per ossa carporque indomito die
  et luce quae siccat calore
    viscera mi cerebrumque doctum.

Quandoque stabit terminus omnium
rerum mearum tu meriti dabis
  tum membra flammis tu decora
    tristitia cineremque ventis.

At parce fletu desine lacrimis
turpare vultus eximii decus
  scis namque fortuna beatum
    meque fuisse tuum poetam.

Gerardus Alesius - 21/02/2006
Apud Sinenses annum nouum inisse
Forsan sciatis Sinenses hodie annum nouum qui dicatur cani inchoasse. Miror, num illud animal hoc anno magis ametur. Certe sunt uobis notae edendi consuetudines eius populi. Legete, quaeso, tetrastichon hac de re:

Incipit in terris hodie nouus annus Eois;
Mongolia hunc canibus sidere fisa dicat.
En, quid edax populus sibi speret, quaerimus, illic:
"In patina pinguem pone mihi, anne, canem!"
Martinus Zythophilus Vindobonensis - 29/01/2006