Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

02


NUPTIAE INDICAE
Mulierem nupsisse serpenti


En amor vincit omnia: In Indiae parte boreo-orientali mulier quaedam sibi elegit maritum insolitum. Caerimoniâ sollemni Bimbala Das nupsit aspidi venenosae, qualis a zoologis dicitur Naja naja, i.e. illa, cuius collo tumido inest lineamentum perspicillorum.

Bhubaneswar ex urbe Indicâ – PTI agentura nuntiorum Indica hodie rettulit mulierem tricenariam in celebritate hinduistica, quae facta esset Atalâ in oppido Orissae civitatis foederalis, gessisse sericeam vestem sollemnem. Eidem celebritati cum interessent duo ferê milia convivarum, ipsa aspis tamen remansit in cavernâ collis cuiusdam formicarii. In eius locum suppositum est simulacrum aeneum. Bimbalae autem mater, cui nomen est Dyuti Bhoi, rettulit filiam suam e gravi morbo reconvaluisse, cum serpenti obtulisset cottidie patinulas lacte completas. Deinde illam incidisse in serpentis amorem.

Sponsa autem: "Quamvis serpentes" inquit „neque possint loqui neque audire, nos inter nos cogitata nostra communicamus more admodum peculiari". Ubi primum se patinulam lacte completam posuisse iuxta formicarium, cui aspis inhabitaret, illam erepere, ut lac biberet. „Cum ad collem vêni, illa apparet, neque umquam mihi male fecit". Vicani gaudent de connubio insolito, quod vico fore salutare bene sperent. Nam serpentes, imprimis naja, ab Indis ut symbola dei Shivae religiosē coluntur.

Hanc relationem d. 2. m.Iun. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross