Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

24

CHINA

A magistratibus interdictas esse nudationes funebres

Astynomi Sinenses quinque homines arrestavêrunt propter consuetudinem formidulosê voluptuosam: Illos praeparavisse nonnulla spectacula nudandi ipsîs in funeribus monstrata. Tales nudationes fuêrunt lucrosissimae.

Pechino ex urbe Chinae principe – Agentura nuntiorum Xinhua nuntiavit a magistratibus illos homines arrestatos esse in funere alicuius agricolae in provinciâ Jiangsu, quae sita est in Chinâ Orientali. Duo greges nudatrîcum dicuntur ibi praebuisse „spectacula obscaena". Aspectasse ducentos homines.

Secundum eandem agenturam nudationes in huius regionis funeribus more traditae sunt. Vicanos credere hominem mortuum eo magis coli, quo plures homines advenirent ad funus participandum. Itaque familias opulentas saepe conducere greges nudatrîcum, ut allicerent homines quam plurimos.

Spectacula saltandi et cantandi et nudandi iuvenibus operariis migratoribus facta erant delectamenta otii gratissima. Quibus in spectaculis nudatrîces apparuêrunt etiam nudae cum serpentibus aut coram publico balneavêrunt aut spectatores, quorum bracâs detraxerant, adhortati sunt, ut secum saltârent.

Diurnarii televisorii rettulêrunt talia spectacula hominibus tam vehementer placuisse, ut in alterâ parte viae prope oecum funebrem conderentur alia spectacula huius modi competitoria, quorum dispensatores omnes studerent captare hominum benevolentiam. Aliquot decurias nudatrîcum hôc negotio victum sibi paravisse. Alicuius gregis saltatôriae praeceptor rettulit easdem esse illius regionis indigenas et pro omni nudatione accipere 200 yuana – id est circiter 20 eurones.

Magistratûs autem localês, cum spectaculum funebre in Jiangsu factum esset, praescripsêrunt, ut vicôrum burgimagistri post aliquam mortem factam intra spatium duodecim horarum consilia proponant funeris faciendi. Spectacula impudîca etiam impedienda esse speciali ductu telephonico: Qui eôdem usus talia spectacula annuntiâverit, mercêdem accipiet 300 yuanôrum, id est triginta eurônum.

Hanc relationem d.24. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross