Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Archaeologos novam „Argo“ fecisse

Archaeologos novam „Argo" fecisse

Archaeologi navem talem, qualis Argo fuisse dicitur, fecerunt, ut e Thessalia ad oram orientalem Ponti navigarent. Eo experimento cognoscere volunt, num Graeci temporis Mycenaei vere potuerint Colchim pervenire, ut Argonautae fecisse traduntur.

Complures menses nave efficienda consumpserunt, donec medio mense Septembri perfecta et in aquam deducta est. Mensibus futuris navigatiunculis brevibus probabitur; proxima autem aestate cum quinquaginta remigibus rem publicam Georgiam petet, quod iter fortasse duos menses consumet.

„Novi Argonautae" sibi proposuerant navem talem eius generis aedificare, quales erant primae naves rostris instructae; quae in Graecia saeculo decimo quarto ante Christum natum primum aedificatae esse creduntur. Dicunt se quam maxime fontibus antiquis nixos esse, ipsam autem Argo nusquam verbis describi.

Sperant se itinere Pontico plura de arte navali antiqua cognoscere posse. In animo habent secundum litus maris Aegaei in Hellespontum et inde in Pontum navigare. Tempore antiquissimo homines paene semper in conspectu litoris navigabant, ne de itinere deerrarent.

Etiam alii aechaeologi naves more vetere aedificaverunt, ut eas experirentur. Pauca enim et incerta de arte navali veterum temporum tradita sunt, quare saepe non nisi hoc modo plura exquiri possunt. Maxima quaestio est, quatenus populi prisci inter se commercia habere potuerint.

Ex periodico „Der Spiegel"

Scripsit Caecilia Koch