Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

24

I T A L I A

Patavium intrat
in saeculum murorum

 

Constructus est murus, quem comparare illi Berolinensi,
vel illi Palestinorum, abundanter est; sed multi
praedicant hunc exclusae signum esse gentis.

Et ii quoque, qui Patavium tenent, mirantur, qua ratione, iuxta legum auctoritatem, quae iuri humano tuentur, sit utendum migrantibus, qui cum ex Africa paulatim venissent iam tertiam fere populi partem efficiunt, male habitantes et pro pusillo laborantes stipendio. Ipsi enim sunt, qui suscipiunt opera non delectantia Italos, -ut ea construendi domos, ea curandi quos debilitat senilis aetas-, postremo ingratis officiis in fabricatione rerum funguntur, leviore salario ac deterioribus fruentes conditionibus. Loca igitur et tuguria, ubi solent habitare isti, per vigiles populari habitu vestitos custodiuntur, sed in dies peiora et minus habitanda fiunt. Noctes illic horrendae sunt. Neque est mirum, quod nonnulli peregrinorum delinquere consueverunt: permulti ob desperationem laboris in crimen incidunt, prohibitam mercedem agentes: aut pharmaca enim, scortaque commercantur, aut alia obliqua negotia peragunt. Quidam periculosi fiunt, reliqui lente coniunguntur societati Italorum, qui ut obiter dicam eos non diligiunt, etsi ad modum vivendi suum sustinendum operas eorum desiderant.

Idcirco, haec erectio Patavini muri, quo quaedam Africanorum circunscribitur colonia, nomine Angellini cognita, Italis perquam necessaria, perigrinis iniustissima videtur. Nam, etsi tramites pharmacorum venditoribus ferreo et alto (3 mt) intercluduntur impedimento, honesti tamen mortales, qui intra murum quoque manent, in carcere magis quam in libera et digna se sede habitare rentur. Itali, ac praecipue Praefectus urbanus dicunt hoc temporarium institutum fore, donec peregrini alias Patavii collocantur. "Unum quod evacuationem Angellini retardat est duritia civium, qui neque inquilinos Africanos neque vicinos habere volunt". Praeterea, apud administrantes urbem, non est studium segregandi Africanos; sed neque omnes homines politici neque sectas innitent omnes blandis erga inmigrantes sententiis. In iis non desunt qui aut occultare cuncta maurorum, aut severiora decreta in eos praeferenda censeant.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis