Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

ddd

De presbyterorum caelibatu dubitatur

Claudius Hummes, Sancti Pauli archiespiscopus Brasiliensis nuper a pontifice Romano praefectus cleri congregationis creatus, colloquium cum diurnario actorum diurnorum "Estrado do S. Paulo'' habens de presbyterorum caelibatu ecclesiae catholicae diutius disputandum esse dixit: caelibes catholicorum historiae et cultui pertinere sed ecclesiae de re cogitare licere, quod caelibatus non dogma sit, verum regula disciplinae. Commemoravit archiepiscopus nonnullos apostolos matrimonio iunctos esse atque nuptiarum interdictionem post saecula a sacerdotii institutione impositam: ecclesiam mutationibus necessariis aptam esse. Primum disputandum iterum atque iterum, mentem autem ad vocationum deminutionem vergendam.

De presbyteris puerorum amantibus "vel unum casum maximae curae esse, praesertim ad victimas tutandas"; hypocritae tamen esse iudicium idem de omnibus presbyteris pronuntiare, cum fere omnes sacerdotes vitio isto careant. "Paedophilia non tantum ad presbyteros - inquit - verum etiam ad totum humanum consortium ipsasque familias spectat".

Recenter pontifex Benedictus XVI presbyterorum caelibatum doctrinae ecclesiae proprium esse confirmavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis