Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

83

Aegyptum poculum pedifollicum Africanum vicisse

Grex pedifollicus Aegyptius poculum Africae a. d. IV Idus Februarias, adversariis Litoris Eburnei postremo certamine summae punitionis calcibus (penalties) profligatis, sibi comparavit: nam quattuor puncta sibi collegit, adversarii duo tantum. Strenue a lusoribus Litoris Eburnei pugnatum est, quibus in stadio Memphidis (Cairo) tolerandus fuit animus hosticus LXXV milium spectatorum Aegypti fautorum.

Ab initio prudentia in campo praevaluit, quarta et tricesima tamen minuta Amr Zaki, qui Aegyptiis paenultimo certamine victoriam contra Senegal comparaverat, fere pilam in rete coniecit; post quinque minutas paulum afuit, quin Kolo Toure rete gregis domestici penetraret. Pausa vix peracta, bis rete Eburneum periclitatum est. Altero certaminis tempore declinante, grex Aegyptius maximas difficultates sustulit: qui septuagesima sexta minuta ab adversario Drogba, qui in grege Britannico Chelsea primo in agmine certat, fere devictus est. Pilam in rete tertia atque octogesima minuta Aegyptius Amr Zaki coniecit, sed arbiter Tunetanus Mourad Daami punctum irritum censuit.

Postquam tempora regula constituta atque additicia frustra transierant, calcibus summae punitionis victoria gregi domestico tributa est: nam dicti lusoris Eburnei Drogba ictus a retis defensore El Hadary repulsus est. Maestis ducentis Eburnei Litoris fautoribus domum cum grege suo redeundum fuit.

11/02/2006

Scripsit Herimannus Novocomensis