Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Cinaedorum nuptiae Arabicae

ARABICI PHYLARCHATŪS UNITI

Cinaedos Arabes nuptiarum causâ damnatos esse


In Arabicis Phylarchatibus Unitis complures viri damnati sunt ad custodiam quinorum annorum. Iisdem obiectum est, quod praeparassent „nuptias multiplices" paribus cinaedorum inter se amantium destinatas.

Dubaiano e Regno – Agentura nuntiorum dpa ad iuridicos Dubaienses provocans nuntiavit undecim viros condemnatos esse propter nuptias cinaedicas praeparatas, reum tertium decimum propter „obscaenitatem" punitum esse custodiâ annuâ. 26 viris causam fuisse dicendam, 14 autem ex iis esse absolutos.

Hic grex cinaedorum arrestatus erat in deversorio regionis Ghantut eremiticae, iuxta viam autocineticam inter Dubai et Abu Dhabi sitam. Nonnulli cinaedi referuntur fuisse faciebus fucatis, vestibus muliebribus. Ceteri induti fuisse vestibus Arabicis generis more traditi.

In islamicis phylarchatibus homosexualitas punitur legibus Draconêîs. Paucis demum diebus ante quidam vir damnatus erat ad custodiam quinque annorum, quod alteri viro stuprum intulisset. Tamen magistratûs minimê miseruit viri, qui stuprum passus esse contenditur: Iudices enim iudicaverunt, ut idem (qui est extraneus) verberaretur et e Regno expulsaretur.

Hanc relationem d.13.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross