Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

27

INSIGNE FORTITUDINIS

Aviam eripuisse amicum e rostro crocodili

Summo mane Alicia Sorohan in aliquo campo tentorio excitata est clamore sui sodalis. Idem enim e tentorio ereptus erat a crocodilo 4 metra longo. Anus autem 61 annos nata sine mora invecta est in animal hostile. Itaque Alicia nunc honorata est insigni fortitudinis.


Australianus Crocodilus porosus (qui cum ineat etiam aquas salmacidas aut marinas, ab Australianis appellatur „saltie").

Sidneiâ ex urbe – Avia est ornata insigni fortitudinis Australiano, quod appellatur „Star of Courage". Eadem mulier annosa fortitudine suâ servavit amici vitam, ut ipsa hodie narravit. Summo mane diei 11. m.Oct. a.2004 in quodam campo tentorio, qui situs esset in paeninsulâ „Cape York", se audivisse clamores Andreae (Andrew) Kerr amici sui. Quem adortum esse crocodilum porosum, pondere 300 ferê chiliogrammorum.

Alicia dixit se nihil fecisse nisi id, quod omnis homo cordatus faceret tali in re. Quae avia audacissima insiluit in dorsum crocodili. Tum idem reptile animal anthropophagum destitit ab amico Aliciae detinendo, confregit Aliciae nasum necnon paene aviae bracchium dentibus correptum abscidit, nisi Iason eius filius crocodilum sclopetando interfecisset. "Iste crocodilus" Alicia inquit, „fuit satis horribilis". At crocodilus quamvis fuisset magnus, se idem iterum facturum fuisse, si necesse esset.

"Si quis periclitatur, oportet eidem subvenias." Pericula imminere multa et varia. Scilicet etiam fieri posse, ut aliquis obteratur laophoro (Angl. bus). Bracchium suum, quod contineretur duabus laminis metallicis et duodecim verulis (Angl. screws), nondum esse satis sensibile.

Hanc relationem d. 27.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross