Annus
2 0 0 6

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

De muliere Chiliana cui summa rerum data est

De muliere Chiliana cui summa rerum data est

(...) Victoria Michaëlae Bachelet non modo traditioni diuturnae contradixit, qua mulieres ad potestatem alicuius gratia pervenire solitae erant, viri sui mortui causam agitantes quasi veniam petentes, quod locum sibi non convenientem occuparent: nam ante Michaëlam Bachelet sex feminae, quibus nomen mariti viam dominatus aperuerat, summam rerum gesserunt, aliae egregie, sicut Violeta Chamorro in Nicaragua, aliae inepte, sicut Isabel Peron. Sed Michaëla Bachelet prima est, quae sibi soli virtutique suae et animo potestatem supremam debeat: cui quartus quisque tantum Chilianorum se adversum dicit. Interea res oeconomicae bene se habent et cuprum, maximi momenti exportanda merx, magno venit.

Ipsa tam aperte et facile se geritur, ut sibi plerorumque amicitiam comparare possit. Ut praesidens concives suos primum alloquens promisit duo ingentia debita egenis Chilianis solutum iri, id est pueris facultatem discendi et aegrotantibus curationem: hodie enim nimium pretium scholarum et nosocomiorum multos Chilianos ad emigrationem in Argentinam meridionalem cogit, ubi gratis discitur et curatur. Factio dextera novae praesidi difficultates multas afferet, partes autem extremae bellum pollicitae sunt. Paula Escobar, diurnaria Chiliana quae optime de Michaëla Bachelet scripsit "Odio redundant" ait "sed nullum spatium amplius in Chilia odio relictum est". Hac sententia praesidens in prima oratione idem expressit: "Vis in vitam meam irrupit, minutim omnia quae amaveram concidens. Idcirco quod odii victima fui, vitam meam huic rei devovi, ut odium illud in amicitiam, indulgentiam et - cur verbum hoc tacendum? - amorem converterem".

Virorum rigor, haud raro timor gentes rexit. Tempus forsitan venit, quo mulieres potestatem non mera auctoritate sed diuturnioribus virtutibus fundatam exerceant, persuasione videlicet atque agnitione uniuscuiusque iuris dignae et consciae vitae.

Hoc scriptum auctoris Argentini Tomás Eloy Martinez in actis hebdomadalibus Italicis "Internazionale" editum in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis