Annus
2 0 1 3


Kim Jong-

Kim Jong-un ad populum loquitur

Cum raro adhuc fieret, ut ii, qui in Corea Septemtrionali summam obtinent potestatem, ad populum loquerentur, Kim Jong-un, summus in ea re publica dux, novo anno ineunte in oratione ad populum habita verbis vere inusitatis usus est. ut populus Coreanus bipertitus , inquit, in unum possit coalescere, maximi momenti est discordias tollere, quae sint inter utramque rem publicam. tempora praeterita documento esse discordias nil efficere nisi bellum.

Kim Jong-un, qui anno MMXI exeunte in paternum locum successerat, praeterea dixit res oeconomicas hoc anno funditus mutatum iri. Quamquam oporteret exercitum etiam in futuro primum obtinere in civitate locum , condiciones vitae civium, quae non optimae essent, meliores efficiendas esse. Nisi autem exercitus valeret, nullam fore prosperitatem in civitate, civesque nec tutos nec sorte sua contentos fore. vim nostram oeconomicam , inquit, eo studio augeamus, quo eramus in mundo explorando.

Etiam Coreani Meridionales parati esse videntur ad discordias minuendas. Park Geun-hye, quae mense Decembri praeses facta est, nuntiavit se commercio amplificando operam daturam esse.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae