Annus
2 0 1 3

Academia Poëseos Italica

Academia Poëseos Italica

Scaevola Mariotti Poëseos Latinae Certamen IV proponit

Te, praeclare linguae Latinae cultor, de certamine, quod praeclara consociatio Academia Poeseos Italica nec non E. I. P. Italia praemium Tantucci et Scaevola Mariotti, patrocinante Libera Studiorum Universitate Maria SS.ma Assumpta, edicere statuerunt, certiorem facimus. Apud andem Studiorum Universitatem victors praemiis honestabuntur a. d. III Kal. Maias a. MMXIV.
Certamen apud Liberam Studiorum Universitatem Maria SS.mam Assumptam, a. d. III Kal Maias a. MMXIV celebrabuntur.
Certamen Linguae Latinae studium nec non loquendi scribendique vim ac pertractationem provehit; perennes insuper rerum humanarum respicit quaestiones, quae ut antiqua excitaverunt ingenia ad carmina Latine contexenda ita recentiores vel nostrae aetatis poetae continuo sollicitant.
Ideo ertamen Scaevolae Mariotti dicatum, linguae Latinae cultoribus et studiosis proponitur. Nam Scaevola Mariotti, quod neminem latet, praeclarus apud Studiorum Universitatem La Sapienza philologus fuit; una cum Aloisio Castiglioni Lexicon Linguae Latinae edidit.
Omnibus petitoribus haec sunt observanda praecepta:
scripta, sive astricta sive soluta oratione, Latine exarentur;
scripta, quae prosa oratione exarantur, summum mille verba, minimum trecenta et quinquaginta complectantur;
Omnes petitores sibi argumentum, de quo agant, libere eligant;
poetarum fetus ne minus triginta versibus constet neque numerum sexaginta versuum excedat;
petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui exemplaria, ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria vel computatro exarata mittat; quod sigillum cursuale clarum testimonium praebet;
petitor opus suum in summa pagina sententiola notet, quam super involucrum minus, in quo scidula nomen et cognomen nec non domicilium, cursum electronicum claudetur, grandioribus litteris exaret;
petitor denique curet, ne nomen super involucrum exterius, in quo operis exemplaria nec non involucrum minus incuduntur, exaret. Id si faciat, excludetur.
Qui victor evaserit, diplomate ornabitur et trecenti eurinummis tribuentur.</p>
Utriusque certaminis scripta mittenda sunt intra Id. Mart. a. MMXIV ad hunc indicem cursuale mittenda:
Secretaria Praemii “V. Tantucci”
Via Edoardo Maragliano, 26
00151 ROMA

Roma Kal. Dec. a. MMXIII.

Horatius Antonius Bologna


Epistula Clementis ad Iohannem

Epistula Clementis ad Iohannem

Clemens Iohanni suo s.p.d.

Petis, ut tibi de causa consilii mei scribam. Breviter hanc explanabo. Nuperrime, cum sextum librum Iliadis legerem, in praeclaram illam de gloria huius mundi sententiam, quam Poeta in ore Glauci posuisset, occurri. Hinc multa cogitata mihi exorsa sunt – de vita solitaria; quomodo optime societati prodessemus; utrum de nostris in primis an de aliorum rebus curare deberemus; utrum oporteret plus temporis in nobismetipsis secludi necne. Graeci, et praesertim viri praestantissimi illius aetatis, singularem curam de gloria sua habuerunt. Nos autem, quippe cum Christiani simus, aliorum et praesertim vicinorum et familiarium oblivisci non possumus et omnia ad Dei gloriam facere debemus. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam (Ps.113,9.). Sane igitur constat aliquid boni facere cum virum, qui suo ingenio impulsus in numero primorum totius civitatis sese posuerit, tum etiam aliquem, qui in parva officina operam det, sed singulis diebus multos iuvet iisque fructum afferat et laetiores eos faciat. Quis dicere potest uter eorum melior sit aut meliora efficiat? Hic tamen tantum vir bonus, ille vero et alios ad altiora allicit, et pluribus exemplo est. Mihi autem persuasum est illius viam consequi et pro virili parte hoc facere conabor.

Cura ut quam optime valeas. Clemens

Scripsit Demetrius Dragnev Bulgarus Serdicensis

Demetrius Dragnev Bulgarus Serdicensis


Academia Latinitati Fovendae invitat ad Conventum Latinum XIII Vindobonensem "

Academia Latinitati Fovendae invitat ad Conventum Latinum XIII Vindobonensem "De Laudibus"

diebus 18. - 21. mensis Septembris futurum-

Plura disces in

http://www.academialatinitatifovendae.org/Academialatinitatifovendae/Nuntii.html

Herimannus Novocomensis


ANIMALIA TERRA MARIQUE

ANIMALIA TERRA MARIQUE

Carmen publica laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

Asinus

„Statim possum affirmare,

Si necesse, et cantare:

Non sum ego vitulus,

Ego sum auritulus.

Patienter onus fero,

Egenusque vitam gero.

Cur appellant asinum

Qualemcumque hominum?

Meum cantum tu miraris,

Eum forsan imitaris?

Nullum hoc est facinus:

Cibum peto asinus.“

Equus

Agricola bonus

Et classici sonus

Concordant in unica re:

Et agrum arantes,

Et pugnam pugnantes

Cum equo sunt bona in spe.

Quadrupedis equi

Vestigia sequi

Nullius est hominis dos,

Sed equo sedere,

Dum hinnit videre,

Iucundus multorum est mos.

2

Lepus

Quare lepus est auritus,

Acer eius et auditus?

Cur et celer esse debet,

Miseroque quid hoc praebet?

Homo, canis – usus malus –

Est in fuga una salus!

Apis

Heri, ut et hodie,

Mane et meridie,

Apis quaedam parvula

Numquam est in cellula.

Sapiens apicula

Dat et amat oscula.

Acer illi oculus:

Amor eius flosculus.

Hirundo

Tota die pulchra avis

Volitat per viculum:

En hirundo nigra, suavis

Devolat in nidulum.

Redit ver et perit gravis

Hiemis curriculum.

Passer

Passer a mane ad vesperum,

Magno cum coetu passerum,

Alacri dicit carmine

Sesse contentum homine.

Sciscere volens omnia

Brevia illi somnia.

Natus sub tecti tegulis,

Curiosus ab incunabulis:

Tectum sub luce occupat

Et novitates computat.

3

Papilio

Varius, ruber et flavus,

Sicuti pater et avus,

Papilio amat colores.

Hilaris, numquam ignavus,

Cupidus, minime pravus,

Tantummodo appetit flores.

Formica

Formica festinat et numquam quiescit,

Calore regnante labore clarescit.

Collegas in via festinans salutat,

Ad unum hortatur et verba non mutat:

„In genere nostro proverbium sanctum

Laborem in omnibus vincere tantum.“

Cochlea

Cochlea semper tacite vivit,

Tacita repit, carpit et bibit.

Neque festinat, neque vagatur,

Exiens domo domi moratur.

Rana

Rana coaxat, coaxat,

Clamor ranarum non laxat.

„Caeli, rorate, rorate,

Nubila, pluviam date!

Quamquam in sicco cantamus,

Tamen sub aquam optamus,“

Sepia

Sepia, parvula navis,

Armata navigat tuto:

Sacculus ater, non suavis,

Nigrorem servat pro scuto.

Flagrans ad litus non perit,

Nam puer somniat mare:

„Illa navicula erit,

Docebit me navigare.“

4

Anguilla

Anguilla est piscis, non anguis,

Testatur non forma, sed sanguis.

Quam multa sunt eius arcana

Scit mare et aqua fontana.

Commissis mari secretis

De vita decedit in fretis.

Scripsit Aurelius Vidulić



Aurelius Vidulić


Dolor,

Carmen praemio et diplomate ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

Dolor, granum vitae

Tristis Passio

 

Per callem saxosam

murmur audiebatur …

In mediis olivis celati

vesperi umbra tecti

aliqui stabant attoniti

dum clamores dolentes

flagelli sibilos exaudiunt.

Corpus aliquod exile

et extenuatum se trahebat;

in oculis eius tristitia ostentabatur

humilitate conditus monstrabatur.

Caput eius ornatum spinis,

terga, genua valde vulnerata,

sanguinem multum manabant.

Ascendebat cum gravi ligno

abiete ponderoso materiato

par saxa sudore tracto

dum olivae fixae videntur

minime tactae aere duro moventur.

In viciniis aquae rivi lugebant

timidae, neque passeres

super ramos canebant,

omnia sub caelo immota manebant

obscuro et plumbeo.

Subitus altior fragor strepuit

tonitri, signum eventi resplenduit.

Lacrima tum genam macram lustravit

de oculis tristibus statim destillavit.

 

Tunica venerata

 

Corpus se trahit cruciatum, exanimatum

per duram Calvariam male crepidatum.

Iam non est in cordibus pietas

innocentia, sapientia interficitur

fructus Vitae frustra intelligitur.

Tunica cruore perfuso imbuitur

lacera et luto sordida, vulneribus tegitur.

In Calvaria crux, stans inter vicinos criminosos

fert membra exilia, confixa, dolores ignotos.

Jesus horrorem non curat

Dei Filius parcit et amat.

Mater interea tunica potitur

lintea Filii calida amplectitur;

Eum Divinum corde vulnerato immo admiratur,

deinde non clamat, quia futurum eius consideratur:

“Non omnis morietur”.

“Resurrexit”, fratres eius tandem clamabunt

ineptiae sunt ea momenta, numquam errabunt.

Vita iam resplendet exstinctis caliginibus

implet caeli fines imbribus tenacibus

terramque dulcibus lacrimis patentibus.

Lux Divina delet postremo mortem et dolorem.

Rem spe delenit mortalem et angorem.

 

Animus a Matre allectus

 

Mater!

 

tibi est cor gaudio leve;

caritas tua in Filium tuum semper fluit

qui ad te aspicit;

luce vultus tuus etenim splendit.

 

Mater!

 

tibi est facies iucunda

at non minor amor

oculis tuis exprimitur.

 

Mater!

 

nonne filios tuos errantes

fragilesque adeas patiens?

 

Mater!

 

tibi est misericors cor

ad auxilium perpetuo paratum.

Amor, infunderis sine tempore in Filium

ut benignus de fratribus numquam recedat

obscuratis etsi ignorantibus

quos contra ad Vitam is adducit.

 

Mater!

 

preces meas audi!

Illico osculum dein tenerum

in genis imprimitur ab ea Filii

qui subridet

nec Pacem quaerere desinit.

 

Jesus, Magister Vitae (Invocatio)

 

Via Tu es ducens ad Aeternum

quae directa pervenit ad Veram Scientiam.

Flos Tu es qui Fructos Veros gigni

in horto olenti.

Logos Tu es in fundamento mundi.

Vultum tuum pingere misere nescio

in versus solum sensus meus transpono

qui sublimia verba tua captare nituntur.

Vox tua perspicua

quae res involvit, perpetuum earum motum admovet,

quae acuta gentes adloquitur,

fragile vulnerat cor meum.

Magister, oculis humillimis,

qui silens perturbatas componis vias,

unica tua bona moralia

rursus Amorem largiuntur,

vi mala vix deruunt tenui.

Magister! Domine Sanctissime!

Facies Patris Mirabilis! Prosopon hieron!

Adspice, quaeso, progeniei eius

Optime Fili, incessum deerrantem!

Magis heu! dies nostra quam heri

fatalem circa se volvere axem nuper ignara

nubibus se implere dolentibus non cessat

orbem infauste obscurans insanientem.

Auxilii tamen tui, Misericordiae tuae,

Domine, agedum, Pacis tuae,

summum opus nobis est

adventus tuus interior cura divina donec parabitur

animus noster ad Te trepidans non quiescit

nec unquam quiescet

Scripsit Joannes Teresi

Joannes Teresi


De Leopoldo et Richardo

De Leopoldo et Richardo

Carmen magna laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

 

Oppidulique domus superat delubraque amoeni

collis et in celso sita moenia colle uetusta

arx fuerat fortis, pridem collapsa ruina:

Scande iugum, ut possis spectare sub arce fluentem

Danubium et uallem, pomus quam florifera ornat

quamque Lyaeus amat tot cliuis insitus arte,

denique uti spumans uinum per pocula mentes

oraque delectet: Petit arua merumque uiator.

En hic uersanti tibi forsitan incola narret,

hac quis in arce dies alienus degerit olim -

nec rus causa uiae nec pocula grata fuerunt -

curque sit hic captus seruatus carmine amici.

 

In regione sacra dum tristia bella geruntur

et studet Europe loca sancta ex hostibus ense

eripere, Austriadum ductor Leopoldus in amplis

regibus et ducibus fuit atque ingentia fortis

proelia commisit crudelesque expulit hostes.

Quas Dominus pedibus terras calcauerat ipse,

reddere Christicolis studuit tunc turba per arma

nobilis et maduit perfuso sanguine terra.

Marte furente superbo exercitus obsidet arcem

atque ad Achon multi pereunt, tamen instat et urget

firmaque progrediens oppugnat moenia miles.

Pacta est deditio, cum iam defendere muros

non possent Arabes. Ingens exercitus instat

militibusque patent portae concordibus urbis,

sed mala lis oritur. Deuictis hostibus ipsi

uictores certant: Leopoldus iura poposcit

ac reges eadem et reliquis uictoribus aequa.

Praemia magna negant, sibi quae uirtute parata

censet, et ipse pari dicit pugnasse superbus

se studio, Tyrias agmen cum clauderet arces:

„Num nos infestis uidistis cedere telis,

quae iaciebat Achon, quantumque ego Marte feroci

inque acie valeam, uos ignoratis, amici?

Cur potuit uobis meritum mihi demere honorem

aemulus – ah – passis? Deberi praemia nostis

magna mihi atque isdem fas est mihi iuribus uti!”

Rex socium risit, quem miserat Anglia magnum

trans mare, „Dux, non es regali dignus honore!

Quale genus tibi sit, quaero. Num sanguine regum

cretus es? Ast atauis ego regibus editus. I nunc!“

iudicat – heu! – nec fert Leopoldum tanta uolentem

Richardus cogitque ducem decedere saeuum.

 

Hic ulturus abit labem. Data uela ab eunte

sunt e conspectu Tyriae telluris in altum

et ruit aere salis spumas. Cui uulnus et ira

haerent pectoribus: „Poenas dabit ille nefastus!“

Cum res per fratrem misceri nosset in Anglis,

patria constituit Richardus ad arua redire.

„Sunt seruanda mihi mea regna. Celerrime abibo,

nam deserta diu caret Anglia rege.“ Per aequor

longum tunc fit iter regi montesque per Alpes:

Callidus ut uulgus – Leopoldum haec arua tenere

sciuit – deciperet, miseris sunt uestibus usi.

Vindobonam ueniunt pauperque uiator, ut escam

sumeret, esuriens intrauit nocte tabernam.

Cena merumque placent. Puero datur aureus – ecce!

Vnde sit insolitus nummus, mirantur, et ipse,

qui dederat nummum, dubius – Pauperne uiator? -

aduena censetur uigilumque cohorte uocata

in media capitur Richardus cognitus urbe.

 

Praeda duci placuit. Captus defertur in arcem,

quae colli imposita est et euntes despicit undas.

Nec iuuat unda fluens animum nec pulcher ab arce

prospectus. Retinent firmissima moenia clausum.

 

Hoc uersante diu – fugiendi nulla facultas -

tam procul a patria coeperunt quaerere regem.

Isse uirum dicunt, cui rex Richardus amicus,

carminaque edentem per terras clara uagatum.

Vox quotiens sonuit, quotiens responsa requirens

frustra sperauit! Venit illam denique cantor

Danubii ad uallem et turres ibi conspicit arcis.

Edit uoce sonos, stupidae quos mille precatos

aures audierant, „Vtinam noscatur amici

cari uox!“ optans et cantat carmina utrique

cognita. „Te nolo misere, Richarde, perisse

credere, amate. Latesne in carcere“, cogitat, „atro?“

En iterum atque iterum repetit sua carmina uates.

Versibus auditis respondet carcere clausus

notaque uox uatis demum cognoscitur intus.

En, Richardus adest toto quaesitus in orbe.

 

Quomodo fiet, ut haec liber rex moenia linquat,

quaue ducis memorem Leopoldi leniet iram

rex ratione? Ducis manet alta mente repostum

iudicium regis spretique iniuria honoris.

Nuntius ancipites emittebatur ad Anglos

extorquebaturque pecunia: Soluere iussis

maxima danda duci est argenti copia cari.

Argentumque ferunt Angli stipantque carinis

argentum, ut mittant exacta talenta per aequor.

 

Acceptis opibus sinitur Richardus abire

liber, uti patriam post tempora longa reuisat.

Te quoque delectat, Leopolde, pecunia sumpta:

Qua munire licet munitaque condere castra:

Nunc duo ualla monent argento debita regis

seruauisse uirum fidentis carmen amici.

 

 

Scripsit Martinus Zytophilus

Martinus Zytophilus


Onyx Nardi

Onyx Nardi

Carmen magna laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato

Argumentum

Adseverat Ligurinus, adolescens amicus Quinti Horatii Flacci, se intelligere significationem cuiusdam carminis ab hoc auctore nuper editi iamque controversiae subiecti in quo poeta mortuus Vergilius vocari videtur. In explicationem Ligurinus interdum verba aliorum carminum Horatii citans* exprimit asperitate aliquantum puerili notiones suas, quae tamen vi non carent. In fine dialogi Horatius respondet.

De systemate metrico adiungitur postposita adnotatio.

 

HORATIUS

 

1. Cur insuetus odor Vergilio tegat

opus dicatum quaeritur conviviis:

"Iam veris comites", undecimum quod sequitur libro *

meo recenti carminum.

 

LIGURINUS

 

5. Nullis perspicuum est unde sit inquies

frui lepore versuum solentibus:

solus namque potis percipere hoc sum Ligurinulus

puer diebus doctior.

 

HORATIUS

 

9. Te scivi, Ligurine, omnia cognita

habere verbis gloriatum audacibus:

at sane mihi non exhibuit tale molestiam:

licet recludere abdita.

 

LIGURINUS

 

13. Ergo praecipuam iudicis inscii

poema nacti quaestionem finiam:

Procnes historiam terribilem saevius implicas *

ad ista quare pertinet?

 

HORATIUS

 

17. Regina ulta virum perfida filio

cibo coquendo rite detestata erit:

momenti tamen hic exigui fabula feminae,

volucris actus maximi.

 

LIGURINUS

 

21. Ales vere domum moenibus instruit,

sed altera exstat versibus sententia:

refert tempus enim Vergilii parum

diu poetae mortui.

 

25. Interfecerat haec natum uteri sui:

tuum sodalem morte dilectissimum

adfanti domitum nonne tibi culpa aliquanta erat

retenta corde in intimo?

 

29. In te culpam obitus suscipis arguens

tenere verbum "occidere" hunc sensum tuum,

"re quam nullus homo ferre potest adficere ardua":

onus sodali ieceras.

 

33. Maecenas didicit carminibus tuis *

rogationum copias occidere.

Sic credis nimia quae tibi erat mente superbia

amicum obivisse optimum,

 

37. qui non iam iuvenis, sollicitus, ratus

Marone semper stare fortunam procul,

pugnabat dubius magniloquo nobilis exitus

labore trans Aeneida.

 

41. Tu contra feriens vertice sidera, *

perenniorum cantor aere carminum, *

plumatus digitos atque umeros Melpomenes olor *

(ioco iuvaris serio)

 

45. praebebas speciem vatis Apolline

favente fama dignioris ceteris:

num possis facilis fidere sic mysteriis tuis

apud Sabinos nescio.

 

49. Monstratus digito praetereuntium *

lyrae Latinae perpolitus arbiter

tu circumvagus ac florilegus caespite musico

opes modorum conlocas:

 

53. ille ut cultor agri vomere patrio

arat sine amplo quod meretur otio

rectos continuos haud varios hexametros pios,

epos, georgica, eclogas.

 

57. Non estis cupidis partibus aemuli

patente ducti munerum discrimine.

Aeque vos atavis praesidium regibus editum *

fovebat et decus tuum.

 

61. Soli Vergilio mens erat altera:

adauctus illi livor erga te simul

rodebat gravius viscera dum dente pari gradu *

minus dolebas invido.

 

65. Tandem mortuus est. Te tamen attulit

vigente Saeculare Carmen indole

mature publicam ad notitiam, culpaque ad excitam

iniqua paenitentiam.

 

HORATIUS

 

69. Audivi studio non sine fervido.

Quot ante manavere salsae lacrimae

quam scripsi misere carmen avens heu tibi, Vergili,

sodalis amplexum dare!

 

LIGURINUS

 

73. Supplex adloqueris Vergilium tuum:

ut impleatur poculum velox ferat

nardi parvum onychem, donum epulis hospitis utile

sed et sepulchri proprium.

 

77. Cur nardum socius de Styge commodet,

vocatus a te versibus praenuntiis

provecta fragili nave animae dimidium tuae? *

Morine nunc optaveris?

 

81. Vos nullis aliter posse viis puto

venire in unum denuo quemvis locum,

nec vestram deceat solam animam ad principium integram

reducere extra Tartara:

 

85. infernis neque enim de tenebris refert *

Diana regis filium viventibus,

nec Lethaea valent Pirithoo vincula abrumpere,

diserte, vires Theseos.

 

89. Te desiderium fictaque noxia

malo rigant sudore per frontem igneam:

tantum nardus, adeps mox vacui crassa cadaveris,

remulcet ac refrigerat.

 

93. Haud mire sit odor mirus in aere

virentis herbae cum sepulchrorum unguine.

Facundus decoras propositum vix sibi congruens:

cor a palato dissidet.

 

HORATIUS

97. Quae sint falsa tacet, vera etiam tacet

Horatius numve ipse totum ceperit.

Interdum sapio certa minus quam vaga sentio:

legens oblectare ut queas.

 

Systema metricum

Exemplum gratissimum rhythmorum mixtorum dactylici atque iambici qui apud Horatium inveniuntur praesentem scriptorem affecit ut alios similes experiretur, hic autem systema compositum iambicum et Asclepiadeum. Tetrastichon quodque in versibus Asclepiadeo Minore, Trimetro Iambico, Asclepiadeo Maiore Dimetroque Iambico consistit.

Nulla epermittuntur licentiae metricae praeter mutationem in spondaeum pedis tertii vel quinti versuum iambicorum: consulto enim non fit spondaeus in ipso initio versuum iambicorum, ita per levitatem syllabae primae gravitate compensata quae ad initium inhaeret versuum ceterorum Asclepiadeorum:

Ordinantus caesurae secundum singulas normas Horatianas.

Hoc systemate iam excogitato confectoque carmine de Onyche Nardi agnovit forte scriptor priorem usum metrorum iambici et Asclepiadei coniunctorum in libro tertio Boethii de Consolatione Philosophiae, ubi in ultimo poemate Eheu quae miseros inter se sequuntur versus Asclepiadei Minores et Dimetri Iambici.

* 3 - C IV xii

15 - C. IV xii 5-8

33 - Epod. xiv 5, C. II xvii 1

41 - C. I i 36

42 - C. III xxx 1

43 - C. II xx 12

49 - C. IV iii 22

59 - C. I i 1, 2

63 - C. IV iii 16

79 - C. IV xii 17, 21, 22

79 - C. I iii 8, 10

85-88 - C. IV vii 25-28

Scripsit Stephanus Coombs

Stephanus Coombs


De chirurgi Ariminensis domo

De chirurgi Ariminensis domo

Carmen laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato

Horrida tempestas resonat per litora flava

rari homines errant allatis retibus aptis

pisciculis conchis capiendis de maris undis

(parvula cena suis solito praebetur ab ipsis)

Adriae apud medici praeclaras Eutychis aedes

experti chirurgiam et arte et nomine Graeci.

Diffugiunt omnes veriti caelum pluviamque

una puella manet tristis sub Divo in harena.

Quae causa est cur tam misere ploret lacrimetque?

Num vult illa deum regem Superorum imitari?

Num fusis lacrimis conspersam reddere harenam?

Servi Albi capta est infelix Caesia amore:

vana cupido illis miseris heu venum adituris!

“Caesia, Caesia” tum clamatur ab aedibus amplis.

Tempus adest redeundi ad munera sparsa cruore

illi quae sanguen nectans domino auxiliatur

aegrotis mala cui conclavi incidere mos est

saevo scalpro in corpore iis quos iam dolor hausit

extremam medicinam quique periculi in hora

quaerunt aut obitum securum pro cruciatu.

Quot venerunt ad pulsatum aditum excruciati!

Ecce virum raeda celeri strata Aemilia affert

(multa gementem de morbo qui viscera torquet)

quem reparandi illuc spes ducit Ariminum ab agris

vires per chirurgi artem clari medicinam.

Augusti subito stat pontis candida moles

ex alto sub quem ruit amnis Ariminus unde

oppidum ibidem ortum est fere eodem nomine dato.

Longa via Aemilia esse Placentia Ariminum iterque:

raeda vehens aegrum transacto limite pontis

dum cessant imbres crepitantes intrat in urbem.

Enitet haud longe hinc illuc dehinc Augusteus arcus

mire exstructus quo effigies in vertice signum

principis ex auro fulgens excelsa levatur.

Oscillans arcet populum raeda, ad mediam urbem

accedit tandem consistit aditque vir aeger:

multi in limine sunt inopes qui solacia quaerunt.

Tot spatiis aegris divisis est domus ampla

uni parti post adiecta est altera supra

iam late constructa prius quam empta esset ab illo

militibus dominantibus ut sedem sibi haberet.

Deposita est scribae merces illic repetita

incedit per fauces ad discrimina magna.

In conclavi opus est musivum ut si inveniatur

in medio varia pictura molle tapetum

textum cuique lyram pulsans instet deus Orpheus.

In vasis vitreis medicamina sunt pretiosis

ex ligno in thecis caedendo condita ferra

plurima lecticulusque est innixus parieti.

Hic medicus trepidum comiter tunc excipit aegrum

dantur praeciso ventri fomenta doloris:

scalpro electo apto Graecus circumsecat exta

quae corrupta sibi videantur perniciosa. 

Caesia operta horret cruore ex vulnere fuso

pannis obturat nectatque exhaustum obiturum

cum ceteri doleant de conclavi propiore

quorum inopum in muro restant vestigia plana:

“Hic” scriptum est ab iis “miseri sunt”; “est bonus (is) vir”.

Aegrotus se nunc recipit sensim resecatus:

qui nisi febri affectus erit nimia moriturus

ob validam non est chirurgi artem medicinam.

Sed Germana acies adventat. Nunc abeundum.

Vespere servus iam redit Albus rure labore

lassus olusque affert maestam quaeritque puellam

conventurus eam secreto in divitis aedes

illicite ritus sacri ubi Iesu celebrantur.

Quae dives domus est iuxta fora et alta theatri

moenia apud templum Iovis atque altaria magna.

Aedium in aula sunt soliti perfringere panem

et laudant Dominum cordis cum simplicitate.

Umbris occultat via nocturnis redeuntes

Albus valde animo motus sic fatur amanti:

“Filii et uxor cum domino iam sunt fugituri!

Nolunt nos venum dare, nostra peculia quaerunt!

Reddimur eia! liberti, cedunt etiam agrum.

Nunc nummis pensis longe nobis fugiendum!

Ibimus in latebras ramis patulis foliisque

tectas. Barbariam ne exspectemus venientem!”

Sed sonitus belli turbat noctis requietem:

Urget seu pontem seu moenia barbara turba,

fit caedes stridens armis magno strepituque.

Experrecti consurgunt somno trepidantes

cives discurrunt vertuntque ad portam orientis

oppressi caecis tenebris magnoque tumultu.

Funibus et scalis cum Augusti arcus capiatur

hostibus a cupidis motisque cibi fame et auri;

interea ceteri vastant implent Alamanni

praeda plaustra viis, en praecipites fugitivi

erumpunt cives misere conterriti ab urbe;

primi liberti currunt curruntque legentes

amnis aquas Aprusae dum longe extollitur ignis

flammaque ab urbe incensa, dant qui lumina caelo

ante auroram Luce novi iam temporis orta.

*Ab anno MMVII domus Romana tertii saeculi p.Ch.n. visitatoribus ostenditur forte reperta in medii oppidi horto, effossa arboris radice; repertus archaeologicus magni momenti est propterea quod in hoc aedificio circiter CL ferra chirurgica et supellex tabernae medicae detecta sunt. Opera musiva pavimenta ut tapeta operiunt, ex quibus in cubiculo ubi medicus solitus erat aegros secare imago elegans Orphei lyram canentis inter animalia eminet. In alterius cubiculi pariete adhuc manent ab aegrotis verba scripta; a nonnullis litteris existimatum est chirurgo nomen fuisse Eutyche. Multa, ut vasa pretiosa inscripta, ipsaque ars medicina, Graecorum cultum et humanitatem revocant. Omnia detecta adusta sunt, sed ob tecti lapsum, servata; domus, tunc prospiciens litus, fertur habitata esse a medico III saeculo, sub militum imperio, qua aetate oppidum Ariminum ab Alamannis vastatum sit. Nunc omnia reperta exponuntur apud Musaeum loci, ubi etiam cubiculum medicum refectum rebus hodiernis qua specie putatur illo tempore visum esse.

Ad plura cognoscenda

http://www.museicomunalirimini.it/musei/museo_citta/domus_museo_citta/

Scripsit Lydia Ariminensis

Lydia Ariminensis


Mediterraneum

Mediterraneum

Carmen laude publica ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato

 

Eugenii Montale Mediterraneo in Ossi di seppia vere poematium aestimandum et quod carmina novem unum attinent argumentum, id est maris immensa vis et magnitudo, et quod mutatio prospectuum atque poeticae materiae progressio, sagaciter nobis legentibus, satis consectariae videntur.

Primum enim, ut in tabula picta, apparet marinae regionis imago - uligine umbraque pinastrium leniter infuscata -, quae gradatim occupat secumque trahit poetam molestia clamoris circumstantium affectum atque demissa ora tenentem, postea illius mens et conscientia gradatim eminent ut colloquium cum mari habeatur. Memoria quoque reviviscit, reddens actae pueritiae vestigia. Magna inest vis admonitionis in locis, quae naturam et speciem Ligustici sinus ostendunt. Tamen iam in extrema parte II carminis marinus situs transfiguratur fitque fere fabulosus, allegorice sumens imaginem quamdam purificationis vel purgationis (v.18 ..e svuotarmi cosě d'ogni lordura; v.22 ..le inutili macerie del tuo abisso), deinde figuram patriae desideratae redeunti exuli ( Ho sostato talvolta) vel autem patris qui admonet, docet, solatur, magistrum brevis et scabri eloquii atque intrepidae et imperturbatae vitae semetipsum praebens(Noi non sappiamo; Avrei voluto sentirmi), fiens demum semidivina vis et quasi ratio vel lex in ipsa rerum natura insita( Dissipa se tu lo vuoi). Declivis et rupestris ora contra porrigitur quasi specimen humanae condicionis, infelicitatis et ariditatis signum.

Non marinae regiones priores partes agunt in carminibus VII, VIII, IX, sed ipsa poetae conscientia, qui inexplicabilem sensum fallacis vitae deprehensum impavide considerat atque profitetur inscitiam et vanitatem verborum. In novissimo carmine, suae ipsius imbecillitatis conscius, ille cupit in universo dissolvi maris complexu (IX v. 5 M'attendo di ritornare nel tuo circolo,/s'adempia lo sbandato mio passare), intellegens se esse tantum tyrsi favillam, quae cito exuretur.

Sane igitur patet in Mediterraneo colligi et, ut ita dicam, rhapsodice conecti proposita et argumenta complurium Montale iuvenis carminum. Etenim tum forma et natura locorum, saepius siticulosa et salebrosa, tum status caeli praefervidi et aestuosi similia reperiuntur in aliis Ossi di seppia, in quibus exstat quoque imago pueri quem mare allicit cuique simul infundit conscientiam humanae sortis necnon desiderium sedandi omnes motus animi in immensa aequorum vastitate. Sed propositum hoc, quod fere panicum et panpsychisticum aestimari potest, in Mediterraneo augeri videtur, siquidem parvulae res naturales animantur sensuque afficiuntur.

“Aegritudo vivendi”, quae magni momenti habetur in poetica ratione Liguris vatis, in carmine VII designatur qualis “teredo edax mundi” atque ibidem significatur hominis periclitatio ad effugiendum illum determinismum quo humana vita clauditur et in vinculis tenetur.

Ait enim poeta: “malui exquirere vitium vectis quo alliga(re)tur machina mundi”. Genus autem pressum et submissum versificandi enuntiabatur iam in Non chiederci la parola, in So l'ora et, amicta velo dissensione cum quodam grandiore dicendi genere Gabrielis D'Annunzio, in I limoni.

Tamen neminem fugit eloquium in Mediterraneo fluentius, canorius ac modulatius esse quam in ceteris Ossi di seppia, in quibus strictae quaedam et fractae sententiae saepius inveniuntur. Verba autem elatioris sonus miscentur cum aliis fere cotidianis.

Non translatio sed quaedam interpretatio duorum ex novem Mediterranei carminibus dehinc legi potest.

Ne tibi, benigne lector, durior videatur, quaeso!

 

Mediterraneum

...sicut silices sale consumpti.   ( E. Montale, Mediterraneo VII 2-3)

I

Turbinis instar vox me verberat aspera turbae

garrula, mimica mihi reclinata tum ora tenenti.

Tellus fervet pinorum quam pervolat umbra

solis obliqua et fuscantur tunc aequora procul  

sive oculis ramis obstantibus insuper hirtis  

seu potius terrae venis umentibus aestu.

Gurgitis ardor nunc submissus deinde sonorus

longula apud vada me lentum nanciscitur usque;

vel fit interdum bombus reboantior undae,

spumantes fragor in scopulos fluctus refluentis.

Sed ubi tollitur os, sedatur strepitus omnis,

cum subito exsiliunt binae en aspice! picae,

albaecaeruleae proiectae paene sagittae,

ludentes ad aquas et vasti murmura maris.

 

VI

Numquam fata futura licet prospicere nobis,

utrum dulcia sint equidem an taeterrima vero.

Semita perducet nos forte intacta ad prata

murmuret in quibus aeternae mera limpha iuventae

aut in vallem imam caecamque repente labemur

immemores solis matutina luce nitentis.

Accipient terrae denuo nos forte alienae,

sol aberit, deerunt poetarum tinnula verba.

Fabula bella, eheu, qua nostra effingitur aetas

fors infanda fiet nobis tristisque repente.

Sed tamen, o pater, haec spes cordibus arrigit aegros:

 tantillum vocibus nostris migrasse aliquando-

mussantes apium quasi turmae- quod docuisti.

Digrediemur tum longe memores resonantis

vocis amicae: sic meminit solem herbula pallens

intra umbrosa urbana cavaedia. Parvula verba

quae tecum submisse nos eduximus una,

vocibus infirmis languoreque saepe referta,

fraternis animis nos auscultantibus inde

Graecorum sal olim sapere tum videbuntur.

 

Scripsit Gratianus Dall'Ava

Gratianus Dall'Ava


Mercurius

Mercurius

Carmen praemio et diplomate ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

Mercurii nunc coepta cano,

Mercurii nunc coepta cano, pia Musa, dolosa,

audacis facinus nati contexere conor.

Incertis uacuum pennis librare per aethra

me decet ac pelagi peragro rate lassa per undas;

invidia ne uicta dei ferar arua per ampla

nunc timeo. Miserum meditans deus ille fefellit

calliditate puer Phoebum, uelut incluta fama

peruolitat terrasque replet, stupet ora uirorum.

Abductis solusque bobus parauit inermis

callidus ille puer facinus mirabile primis

mensibus in cunis. Volitat deus ille per ora

mirabunda uirum, tenero comitante poeta.

Inuentor fuit ille lyrae citharamque sonoram

munere callidus ille dedit; genus omne ferarum

molliuit sonitus lenis cantuque poeta

permulsit fera corda uirum, uaga corda ferarum.

Artificem merito primum memorare solebant

Mercurium uates celebres lepidique prophetae.

Mercurius docuit sonitu quae pectora possent

discere mirifico in terris noua munera diuum.

Ipse manu citharam tractat citaramque docere

Non dubitat rectos homines, qui ludere possint;

pectora qui sonitu placent animique dolore

perfractos tollant misero, convivia laeta

per noctem gelidam teneri laetentur inanem;

qua ratione uiri citharam, testudine capta,

conficiant docuit laetus, ueniente per arua

propter aquas fluuii Phoebo, testudo repente

accipitur teneris manibus digitisque necatur;

quam uacuam cultro celeris facit ille peritus.

Visceribus tractis manibus, sonat illa lorica

uasta per arua grauis, digitis tractata peritis.

"Conficiam neruos", ait ille,"leuesque per ora

deducam, tensosque traham super inde lorica.

Qui sonitus liberent miros, ex arbore ponam

lignea tum fragmenta leuis, quae tollere neruos

paulisper ualeant; cultroque foramine facto,

quod resonet grauius uacuo sub cortice duro."

Ad cunas cithara posita, requiescit; ocellos

Mercurius merito somno dedit ille beatus.

Praecipiti nox atra uenitque per aethera pinna,

obruit illa graues hominum durosque labores.

Ante diem uenit ipse furens, diuinus Apollo.

Qui lassus neruum posuit, fera multa secutus,

uulnificum ad rupes uirides, ubi carpere possit

languidulam solus, placidam per aperta quietem

prata, quibus coelo ex alto pia numina donant

triticeas messes, fruges, cerealia, uites.

Mercurius puer ille uidet per prata sagittas.

Longius et neruum ualidum prope saxa iacentem.

Stertit Apollo. Silens infans uenit uda per arua,

surripit arma, fugit leuibusque per aethera pinnis;

ut rapidus venit ad cunas puer ille sagittas

abscondit lectum subter, ueniente parente,

quae mammas puero turgentes praebeat altrix.

Cum somnum simulet stertens, abit illa per umbras

frigidulas noctis, placidum petit inde maritum,

qui lassus talamum sternit prope fluminis undas.

Cum blandos aperit Phoebus per noctis ocellos

auricomis tenebras, frustra prope prospicit, arma

sollicitus quaerens: taurum uidet ille furentem,

qui ualidis sequitur spumantem cornibus aprum.

Territus haud longe taurum uidet ille manentem,

uestibus inductum rubris, corpus quae nimis udum

nocte tegunt gelida, pellentes frigora dira.

"Quis facinus potuit tantum committere maius?"

cogitat ille furens secum, "quis callidus ausus

surripere est arcum solidum stridulasque sagittas?

Nulla uident oculi lassi uestigia furis,

conspicio contra pueri uestigia parua,

ad me conueniunt, abeunt et nulla per arua.

Quem sequitur pectus? Puerumne sequentia lassa

Lumina, nocte premente, uident quo ducere possint?"

Iuppiter hic,"Contende celer, contende per arua,

illa premens pueri teneri uestigia", dixit.

"Quis fuit iste puer?", quaerit. "Cur natus inermis impunis facinus tantum perfecit in aruis?".

Ad fluuii ripas Phoebus uestigia nati

cernit et, arma uidens iratus, acerba per aethra

uerba silens iacit in fratrem, qui lentus in umbra

frondosam ad quercum lassos simulabat ocellos

tranquillo peremi somno, praeclara fugante

sidera nocte, leuis radiis sol frigora pellit

matutina, ferens diuis hominumque labori

solacium, quod dulce facit per prata molestas

pectoris et curas hominum diuumque labores.

Cum neruum uideat Phoebus grauidamque pharetram,

Insidias fratrisque dolum cognouit acerbum.

Accipit arma furens, quaerit cur fecerit umquam

nocte dolum. Puer ille fugit, cunisque relictis,

muta per arua, petens ualidos ad flumina tauros.

Arreptis caudis, pingues trahit ille iuuencos

retrorsum fratris, taetram petit ille cauernam.

Obstructa tum fronde specu, puer inde per arua

intrepidus cunas repetit, dormire sub alto

cum simulet stragulo astutus, sic risit Apollo.

Aspicit Apollo fratrem simulantem suis

in cunis tectum stragulo. Ridens dicit ille

Apollo, qui vult tangere fratrem infantem ocellos tum

paulisper aperientem, ei: "Non decenter

rapuisti boves, qui recubas simulans te

dormire! Citius ubi sint mihi dicas, parve!

Iuvencos vidi nullos! Tartarum in osculum mittam

te, qui efficias male tu iurgia nostra!

Aspicit ille deus fratrem cum dicere ridens

coeperit; et clausis oculis tum uoce clamare

incipit: "A, frater, noli me uerbere diro

me pulsare: uides puerum fratremque tenellum.

Innocens maneo, quia nil, dulcissime, feci.

Stragula me, nunc cerne, tegunt; te quaerere tardos

conuenit inde boues. Domus haec purissima semper

criminibus mansit. Puer hic cunasque reliquit?

Crudelem mater fecit te, frater amate".

 

Scripsit Julia Maria von Schenk

Julia Maria von Schenk


De Novocomi origine

De Novocomi origine

Opus laude publica ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

Larius Abduae aquas ita dividit: altera Leucum

tangit, deinde iterum latus trancurrit ut amnis

lentus et Eridano puram fert copiam aquarum,

altera per montes sinuosum iter usque revolvit

ad Novocomum: sed quis tantum opus ingeniosus

exstruit, oppidum uti possis spectare venustum,

aevo ubi praeterito per morbida coena paludis

horrifici pisces ranaeque natare solebant?

Musa, lacus si imos habitas taetrosque recessus

voce tua resonent nunc antiquissima facta.

Romani saltus Appennini nemorosos,

Italicis populis tam vi quam lege subactis,

iam conquisierant vitesque agrosque fecundos,

laetae ubi floruerant Tuscorum pacificae urbes

Caere et Tarquinii, Vetulonia Volsiniique.

Lentus aquas placidas Padus usque Hadriae ad mare volvens

pontibus ex ligno exstructis rapide superatur

atque inopinate tenebrosa in planitie ampla

miratur miles nemora et loca densa paludum,

Alpium ubi Eridanus fusa glacie fit abundans.

Ad boream vertens iter en exercitus alba

miratur iuga iam densa nive operta perenni,

cum iacula adveniunt modicis de collibus illinc

desuper: ignoti lucorum pone latebras

acria coniciunt tela, effluit Italicorum

unde cruor. Subito perfunditur ordo aciei

agminaque effugiunt retrorsum praecipitanter.

Vesper adest: repetunt numeroque animoque iter idem

maiore armati pedites Romani equitesque

obtecti solidis tegimentis: firma voluntas

est superandi hostes fronde arboribusque latentes.

Noctu semita eadem ascendunt, barbarus unde

mortifera et iacula et saxa aspera iecerat hostis:

qui sub castaneis et quercibus inveniuntur

somno iam capti gladiis interficiuntur,

qui expergiscuntur miserorum questibus, illi

vix vigiles aegre conantur mittere pugnam

frustra: illustrat sol permulta cadavera mane.

Perveniunt gladiis destrictis saeviter usque

ad clivum pedites medium undique, anusque senexque

et mulier miseram servans animosa casam udam

vixque puer graduum primorum expertus inulti,

Iuppiter! intereunt animos nec prex movet ulla.

Corpora collustrat sol oblita sanguine mane:

sibilat hic boreas ex Alpibus et lacrimarum

instar de fusco plorare Iove incipit imber.

Deinde impervium iter per vallem acclive deorsum

incipit: effugiunt celeres cervi hinnuleique

saxosum amniculum resonantem transgredientes,

falcibus interea ramos arbustaque caedunt

vi pedites, donec potuit procedere nullus.

Sub pedibus cedit solum et immerguntur inanes

pondere loricarum eheu nimio et galearum.

En limosa palus, ubi foede putridus aër

omnia circumdat, culicumque examina fusca

sistere ad hoc sicut nebulae mordacia pergunt.

Quid nunc militibus medio in coeno faciendum?

quo post tam grave iter contendet grex dubiosus?

Collem aegri madidique ascendunt dux peditesque,

unde est conspicienda per aethera lux orientis

prima: hic conantur breviter requiescere frustra.

Dux tamen opprimitur iussu torpore deorum:

apparet mulier pulcherrima, caerula luces,

candida bracchia et os, bene comptos atra capillos

"Larii ad intactum venisti litus, ubi, - inquit -

hospes, nemo umquam voluit consistere. Sacrum

historiae librum est evolvere denique tempus!

Mane viros validos hortare ad opus faciendum!

Lucii ubi hisce natant et bufones maculosi

oppidum enim suave et dives praedico oriturum:

per mare mercator quo fictilia afferet altum

vitreaque unguentis capiendis, annulum, inaures:

omnia quae excultis miranda uxoribus atque

virginibus, roseo suffusis flore iuventae.

Hic orietur homo qui naturae studiosus

comminus aspiciet nimis ignea saxa Vesevi,

cuius fata nepos eheu! exitialia dicet.

Hic orietur vir qui naturae inveniet vim

abditam, ut illustret lux noctem homini tenebrosam.

Textilia hic pretiosa operarius arte creabit

principi idonea, per terrarum orbem celebranda.

Mane viros validos hortare: opus incipiendum est!"

Sic effata virum nocturna reliquit imago.

Mane viros validos hortatur dux animosus:

"Heia! solo advecto madidam replete paludem,

singulum in alveum abhinc fluvii instar defluat humor,

atque locis siccis aedes et templa struantur."

Sic prope Larii aquas oritur liquidas Novocomum

oppidum et artibus et doctrina insigne et amoenum.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis

Herimannus Novocomensis


THYRSIS

 

THYRSIS

“Aret ager, vitio moriens sitit aëris herba,

liber pampineas invidit collibus umbras

Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,

Iuppiter et lateo descendet plurimus imbri.”

(Bucolica Vergilii)

 

Quomodo nomen suum Sicilia mutari videat per saecula operaque

 

Opus praemio ex aequo ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

Non ex originibus Italicis, quamvis Sicani venientes ex stirpe indo-europaea starent ibi ab aliquo tempore, sicut bene dicit Renatus Del Ponte in libro qui inscribitur “Dei e miti Italici” (Latine De diis et mythicis Italicis), sed vero ex genere indo-europaeo venit verbum “Sicilia”. Opinio haec, studiis dumezilianis nixa, a philologo Carolo Pascal initio saeculi XX approbata est et confirmata. Ceterum radix invenitur similiter in aliqua specie indo-germanica SIK, quae in lucem profert incrementum, auctum; unde fertilitatis et ubertatis significatio.

Haec radix invenitur ita in compluribus toponymis, inter quos recordari possumus Siciliam, Sicinum, Aegei insulam, Sicinionem, urbem apud Corinthum, Polyclei patriam, Sicem, locum apud Syracusas; non secus ac invenitur in denominationibus plantaribus, inter quos ficum, cucumerim et cucurbitam .

Veri similis videtur opinio philologi supra citati, eo magis quam maior vis eius studiis primordialibus statuitur a summo philologo qui praecedit sine dubio studia huius generis. Nam verbum Sicilia et adjectiva quae de eo derivantur inveniuntur in omnibus partibus, inter quas locus apud Tibur appellatus Sicilianus, considerandi sunt, non inferiores quam apud Athenas locus singularis forma triquetra (collis erat) qui nuncupabatur Sicilia. Unde significatio Siciliae propriae “fertilitatis et abundantiae terrae”. Eo ingentior significatio ut clarior fiat si aspicimus quod de fertilitate referunt Siciliae Polybius Megalopolitenus et Strabo Amasensis, unus historicus, alter geographus, qui appellarunt Siciliam taµe??? t?? ??µ?? , id est cellam Romae penariam. Simili modo Cato censor exprimitur, cuius opinio referta est in de Verre libro a Cicerone, qui dicit, iisdem verbis quam ille usus, “cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae”.

Non potest certe nobis non esse grata fabula, quod Ferdinandus Milone bene accipit, in qua dicitur Graecos, Ilio deleto, ad Siciliam navigavisse et, ibi domicilium collocatos, mutare nomen loci statuisse, qui olim appellabatur Trinacria et ab eis appellatur E??e??a , verbum veniens ex s??? e?a??a?a , quae Latine dicitur ficus et oliva.

Historicus Siculus, cui nomen est Gaetanus Columba, observat Graecos, qui nomen tribuerunt primi insulae ad quam appulerunt, Homerum habuisse rei testem, qui nomen profert, significans “terram tribus cupitibus”.

Alius celeber historicus Siciliae Antiquae, cui nomen est Ludovicus Pareti, dicit antea Thrinakriam, id est cum opus de Odisseo narrans esset prima manu , esse locum Chersoneum Tauricum, collocatum in regione septentrionali Maris Nigris, postea, cum opus de Odisseo a poetis errantibus modificaretur, Thrinakriae nomen sumpturum esse, significationem serius definitam et indicantem “insulam triquetram tribus promunturiis”.

Certum est in De Odissea libro litora Siciliae orientalis denominari, ad fretum proxima (apud Tauromoenium): “nam Ulyxes trahitur freti fluctibus et, reliquis navis arreptis, sortis gratiam habet quod procella eum ducit ad Ogygiae insulam”.

Abhinc momento quo Graeci in insula domicilium collocaverunt homerica poëmata cognosci inceperunt, quoniam poëtae errantes, inter quos recordamur Cynetum Chium qui ea ibi vulgaverunt, inclusum maximum poëtam nativum Stesicorum Imeensem. Tam Thrinakriam quam t???????? velut denominationes propriae Siciliae invenimus apud antiquos scriptores Graecos non dissimiliter ac apud Pindarum qui secundo verbo utitur V seculo a. Chr. Siciliam denominante. Hoc verbum fit consuetum apud ulteriores scriptores seu Graecos seu Siculos: Thucydidem, Antiocum Syracusanum; eodem modo verbum t???????? invenitur apud historicum Thimeum Taorminae(IV – III saeculo a. Chr. nat.) qui plane se refert ad tria promunturia.

Eadem definitio fuit tam felix ut alii non parvo pretio hanc considerarent, inter quos Lycophron Chalcidicus qui in poemate suo, quod fert nomen puellae Alexandram, appellavit insulam t??de???? ??s?? et Diodorus Siculus qui dixit insulam esse simile triquetrae terrae figurae Egyptiacae.

Tempore ineunte complures scriptores seu Romani seu Graeci certant verbis paribus conficiendis, ex his emergent triquetra Lucretiana, t?????e??? Nonni Panopoli IV saeculo p.Ch.n. Lucretius, in poemate suo, cum se referat ad Empedoclem figurat insulam, ad quam pervenit is, mari Jonio amplexam quod magnis anfractibus viro implet glaucis undis: “ … insula quam triquetris terrarium gessit in oris quam fluitas circum magnis anfractibus aequor Jonium glaucis aspargit virus ab undis”. Ovidius fingit, loquens de Siciliae forma, promunturia sua esse velut tres linguas se extendentes in mare: “tribus haec excurrit in aequora linguis”.

Horatius, Plinius senior, Silius Italicus (Primo saeculo post Ch.n.) non dissimiliter opinantur. Quintilianus dicit Siciliam esse Triquetram, et Iginus, qui vixit Augustea aetate, Siciliam insulam vult in triangulo stare.

Pomponius Mela, qui vixit Primo saeculo p.Ch.n., et cuius opus De chorographia describere terrarum orbem conatur, freto Nili triangulo aequalem Siciliam facit, cum in contrarium vertat quod dixerat Diodorus.

Nonnus, qui scripsit poema de Dionysi in Indiam itinere, appellat Siciliam tricipidem et tricuspidem.

Postremo Claudianus, in poemate de Proserpinae raptu, quod locum habet in Sicilia, appellavit Siciliam trisulcam, i.e. tribus cacuminibus institutam.

Haec forma geographica potest bene figurari monstro tribus cruribus constituto, Graece dicto t???e?? vel Latine triquetra.

Studiosi putant hanc figuram esse symbolum religiosum, repraesentantem Baal deum vel solem, per triplicem modum manifestationis: hiemem, ver, aestatem; vel potius lunam habentem in crurum locum falces lunares; vel potius, generali sensu, motum. Testimonia monetaria nobis ceterum non desunt, praecipue in Asiae Minoris regionibus, inter quos recordamur Apendum in Pamphylia, Olbam in Cilicia, Berythum et Thebem in Troade et etiam Lyciam, saeculis VI et V a.Ch.n. Non dissimiliter invenitur Trinacriae figura in effigie monetaria in Athenis urbe saeculi IV a. Ch.n., in Corintho urbe et in Macedonia eiusdem temporis momenti.

In Magna Gaecia testimonium monetarium invenitur apud has urbes: Paestum, Eleam, Terinam, Metapontum, Cauloniam, ubi symbolum tria crura repraesentat. In Sicilia effigiem invenimus in urbe Syracusis Agotocle regnante.

Aetate Romana symbolum vi religiosa vel etiam magica praeditum tale aestimari desinit et a contrario sumit admodum vim geographicam. Haec reductio ad unum patet in effigie monetaria Panormitana, ubi Trinacria apparet sub aspectus suo definito, i.e. tribus cruribus Gorgonico capiti spicis ornato iunctis, qui renovat significationem veram, se esse cellam Romae penariam et ferentem dictionem “Panarmitan”. Hic aspectus monstratur idem per effigiem monetariam urbium Entellae, Gelae, Agrigenti et Liparae.

In quodam denario, qui fuit, ut videtur, proconsoli Aulo Allieno, anno XLVII circiter a.Ch.n., figurat Trinacria cum heroe loci, Trinacrio. At nummus maiore pretio signatur, anno LXVIII p. Ch.n., a propraetore pro Africa L. Clodio Macro, vel etiam a sodalibus Siculis, quia potest aspici subito Trinacria cum dictione Sicilia, i.e. symbolum cum interpretatione eius.

Non solum in monumentis et rebus huius generis invenitur symbolum, sed etiam in saxis signatis vel sigillo aeneo ad vestimenta apto. Oblivisci non possumus “personas Gorgonicas”, quibus est officium ad exornandum et fascinum agendum aptum, et quae plerumque ornabant templi fastigia. Postremo licitum nobis non est hoc commentarium dimittere, quim recordemur mythum Persei solare notissimum fuise in Sicilia, quod demonstratur celeberrima metopa nuncupata urbis Delinuntis, saeculo IV a. Ch. n.

Scripsit Helisa Magurno

Helisa Magurno


ANIMALIA TERRA MARIQUE

ANIMALIA TERRA MARIQUE

Carmen publica laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

Asinus

„Statim possum affirmare,

Si necesse, et cantare:

Non sum ego vitulus,

Ego sum auritulus.

Patienter onus fero,

Egenusque vitam gero.

Cur appellant asinum

Qualemcumque hominum?

Meum cantum tu miraris,

Eum forsan imitaris?

Nullum hoc est facinus:

Cibum peto asinus.“

Equus

Agricola bonus

Et classici sonus

Concordant in unica re:

Et agrum arantes,

Et pugnam pugnantes

Cum equo sunt bona in spe.

Quadrupedis equi

Vestigia sequi

Nullius est hominis dos,

Sed equo sedere,

Dum hinnit videre,

Iucundus multorum est mos.

2

Lepus

Quare lepus est auritus,

Acer eius et auditus?

Cur et celer esse debet,

Miseroque quid hoc praebet?

Homo, canis – usus malus –

Est in fuga una salus!

Apis

Heri, ut et hodie,

Mane et meridie,

Apis quaedam parvula

Numquam est in cellula.

Sapiens apicula

Dat et amat oscula.

Acer illi oculus:

Amor eius flosculus.

Hirundo

Tota die pulchra avis

Volitat per viculum:

En hirundo nigra, suavis

Devolat in nidulum.

Redit ver et perit gravis

Hiemis curriculum.

Passer

Passer a mane ad vesperum,

Magno cum coetu passerum,

Alacri dicit carmine

Sesse contentum homine.

Sciscere volens omnia

Brevia illi somnia.

Natus sub tecti tegulis,

Curiosus ab incunabulis:

Tectum sub luce occupat

Et novitates computat.

3

Papilio

Varius, ruber et flavus,

Sicuti pater et avus,

Papilio amat colores.

Hilaris, numquam ignavus,

Cupidus, minime pravus,

Tantummodo appetit flores.

Formica

Formica festinat et numquam quiescit,

Calore regnante labore clarescit.

Collegas in via festinans salutat,

Ad unum hortatur et verba non mutat:

„In genere nostro proverbium sanctum

Laborem in omnibus vincere tantum.“

Cochlea

Cochlea semper tacite vivit,

Tacita repit, carpit et bibit.

Neque festinat, neque vagatur,

Exiens domo domi moratur.

Rana

Rana coaxat, coaxat,

Clamor ranarum non laxat.

„Caeli, rorate, rorate,

Nubila, pluviam date!

Quamquam in sicco cantamus,

Tamen sub aquam optamus,“

Sepia

Sepia, parvula navis,

Armata navigat tuto:

Sacculus ater, non suavis,

Nigrorem servat pro scuto.

Flagrans ad litus non perit,

Nam puer somniat mare:

„Illa navicula erit,

Docebit me navigare.“

4

Anguilla

Anguilla est piscis, non anguis,

Testatur non forma, sed sanguis.

Quam multa sunt eius arcana

Scit mare et aqua fontana.

Commissis mari secretis

De vita decedit in fretis.

Scripsit Aurelius Vidulić



Aurelius Vidulić


Dolor,

Carmen praemio et diplomate ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

Dolor, granum vitae

Tristis Passio

 

Per callem saxosam

murmur audiebatur …

In mediis olivis celati

vesperi umbra tecti

aliqui stabant attoniti

dum clamores dolentes

flagelli sibilos exaudiunt.

Corpus aliquod exile

et extenuatum se trahebat;

in oculis eius tristitia ostentabatur

humilitate conditus monstrabatur.

Caput eius ornatum spinis,

terga, genua valde vulnerata,

sanguinem multum manabant.

Ascendebat cum gravi ligno

abiete ponderoso materiato

par saxa sudore tracto

dum olivae fixae videntur

minime tactae aere duro moventur.

In viciniis aquae rivi lugebant

timidae, neque passeres

super ramos canebant,

omnia sub caelo immota manebant

obscuro et plumbeo.

Subitus altior fragor strepuit

tonitri, signum eventi resplenduit.

Lacrima tum genam macram lustravit

de oculis tristibus statim destillavit.

 

Tunica venerata

 

Corpus se trahit cruciatum, exanimatum

per duram Calvariam male crepidatum.

Iam non est in cordibus pietas

innocentia, sapientia interficitur

fructus Vitae frustra intelligitur.

Tunica cruore perfuso imbuitur

lacera et luto sordida, vulneribus tegitur.

In Calvaria crux, stans inter vicinos criminosos

fert membra exilia, confixa, dolores ignotos.

Jesus horrorem non curat

Dei Filius parcit et amat.

Mater interea tunica potitur

lintea Filii calida amplectitur;

Eum Divinum corde vulnerato immo admiratur,

deinde non clamat, quia futurum eius consideratur:

“Non omnis morietur”.

“Resurrexit”, fratres eius tandem clamabunt

ineptiae sunt ea momenta, numquam errabunt.

Vita iam resplendet exstinctis caliginibus

implet caeli fines imbribus tenacibus

terramque dulcibus lacrimis patentibus.

Lux Divina delet postremo mortem et dolorem.

Rem spe delenit mortalem et angorem.

 

Animus a Matre allectus

 

Mater!

 

tibi est cor gaudio leve;

caritas tua in Filium tuum semper fluit

qui ad te aspicit;

luce vultus tuus etenim splendit.

 

Mater!

 

tibi est facies iucunda

at non minor amor

oculis tuis exprimitur.

 

Mater!

 

nonne filios tuos errantes

fragilesque adeas patiens?

 

Mater!

 

tibi est misericors cor

ad auxilium perpetuo paratum.

Amor, infunderis sine tempore in Filium

ut benignus de fratribus numquam recedat

obscuratis etsi ignorantibus

quos contra ad Vitam is adducit.

 

Mater!

 

preces meas audi!

Illico osculum dein tenerum

in genis imprimitur ab ea Filii

qui subridet

nec Pacem quaerere desinit.

 

Jesus, Magister Vitae (Invocatio)

 

Via Tu es ducens ad Aeternum

quae directa pervenit ad Veram Scientiam.

Flos Tu es qui Fructos Veros gigni

in horto olenti.

Logos Tu es in fundamento mundi.

Vultum tuum pingere misere nescio

in versus solum sensus meus transpono

qui sublimia verba tua captare nituntur.

Vox tua perspicua

quae res involvit, perpetuum earum motum admovet,

quae acuta gentes adloquitur,

fragile vulnerat cor meum.

Magister, oculis humillimis,

qui silens perturbatas componis vias,

unica tua bona moralia

rursus Amorem largiuntur,

vi mala vix deruunt tenui.

Magister! Domine Sanctissime!

Facies Patris Mirabilis! Prosopon hieron!

Adspice, quaeso, progeniei eius

Optime Fili, incessum deerrantem!

Magis heu! dies nostra quam heri

fatalem circa se volvere axem nuper ignara

nubibus se implere dolentibus non cessat

orbem infauste obscurans insanientem.

Auxilii tamen tui, Misericordiae tuae,

Domine, agedum, Pacis tuae,

summum opus nobis est

adventus tuus interior cura divina donec parabitur

animus noster ad Te trepidans non quiescit

nec unquam quiescet

Scripsit Joannes Teresi

Joannes Teresi


De Leopoldo et Richardo

De Leopoldo et Richardo

Carmen magna laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.

 

Oppidulique domus superat delubraque amoeni

collis et in celso sita moenia colle uetusta

arx fuerat fortis, pridem collapsa ruina:

Scande iugum, ut possis spectare sub arce fluentem

Danubium et uallem, pomus quam florifera ornat

quamque Lyaeus amat tot cliuis insitus arte,

denique uti spumans uinum per pocula mentes

oraque delectet: Petit arua merumque uiator.

En hic uersanti tibi forsitan incola narret,

hac quis in arce dies alienus degerit olim -

nec rus causa uiae nec pocula grata fuerunt -

curque sit hic captus seruatus carmine amici.

 

In regione sacra dum tristia bella geruntur

et studet Europe loca sancta ex hostibus ense

eripere, Austriadum ductor Leopoldus in amplis

regibus et ducibus fuit atque ingentia fortis

proelia commisit crudelesque expulit hostes.

Quas Dominus pedibus terras calcauerat ipse,

reddere Christicolis studuit tunc turba per arma

nobilis et maduit perfuso sanguine terra.

Marte furente superbo exercitus obsidet arcem

atque ad Achon multi pereunt, tamen instat et urget

firmaque progrediens oppugnat moenia miles.

Pacta est deditio, cum iam defendere muros

non possent Arabes. Ingens exercitus instat

militibusque patent portae concordibus urbis,

sed mala lis oritur. Deuictis hostibus ipsi

uictores certant: Leopoldus iura poposcit

ac reges eadem et reliquis uictoribus aequa.

Praemia magna negant, sibi quae uirtute parata

censet, et ipse pari dicit pugnasse superbus

se studio, Tyrias agmen cum clauderet arces:

„Num nos infestis uidistis cedere telis,

quae iaciebat Achon, quantumque ego Marte feroci

inque acie valeam, uos ignoratis, amici?

Cur potuit uobis meritum mihi demere honorem

aemulus – ah – passis? Deberi praemia nostis

magna mihi atque isdem fas est mihi iuribus uti!”

Rex socium risit, quem miserat Anglia magnum

trans mare, „Dux, non es regali dignus honore!

Quale genus tibi sit, quaero. Num sanguine regum

cretus es? Ast atauis ego regibus editus. I nunc!“

iudicat – heu! – nec fert Leopoldum tanta uolentem

Richardus cogitque ducem decedere saeuum.

 

Hic ulturus abit labem. Data uela ab eunte

sunt e conspectu Tyriae telluris in altum

et ruit aere salis spumas. Cui uulnus et ira

haerent pectoribus: „Poenas dabit ille nefastus!“

Cum res per fratrem misceri nosset in Anglis,

patria constituit Richardus ad arua redire.

„Sunt seruanda mihi mea regna. Celerrime abibo,

nam deserta diu caret Anglia rege.“ Per aequor

longum tunc fit iter regi montesque per Alpes:

Callidus ut uulgus – Leopoldum haec arua tenere

sciuit – deciperet, miseris sunt uestibus usi.

Vindobonam ueniunt pauperque uiator, ut escam

sumeret, esuriens intrauit nocte tabernam.

Cena merumque placent. Puero datur aureus – ecce!

Vnde sit insolitus nummus, mirantur, et ipse,

qui dederat nummum, dubius – Pauperne uiator? -

aduena censetur uigilumque cohorte uocata

in media capitur Richardus cognitus urbe.

 

Praeda duci placuit. Captus defertur in arcem,

quae colli imposita est et euntes despicit undas.

Nec iuuat unda fluens animum nec pulcher ab arce

prospectus. Retinent firmissima moenia clausum.

 

Hoc uersante diu – fugiendi nulla facultas -

tam procul a patria coeperunt quaerere regem.

Isse uirum dicunt, cui rex Richardus amicus,

carminaque edentem per terras clara uagatum.

Vox quotiens sonuit, quotiens responsa requirens

frustra sperauit! Venit illam denique cantor

Danubii ad uallem et turres ibi conspicit arcis.

Edit uoce sonos, stupidae quos mille precatos

aures audierant, „Vtinam noscatur amici

cari uox!“ optans et cantat carmina utrique

cognita. „Te nolo misere, Richarde, perisse

credere, amate. Latesne in carcere“, cogitat, „atro?“

En iterum atque iterum repetit sua carmina uates.

Versibus auditis respondet carcere clausus

notaque uox uatis demum cognoscitur intus.

En, Richardus adest toto quaesitus in orbe.

 

Quomodo fiet, ut haec liber rex moenia linquat,

quaue ducis memorem Leopoldi leniet iram

rex ratione? Ducis manet alta mente repostum

iudicium regis spretique iniuria honoris.

Nuntius ancipites emittebatur ad Anglos

extorquebaturque pecunia: Soluere iussis

maxima danda duci est argenti copia cari.

Argentumque ferunt Angli stipantque carinis

argentum, ut mittant exacta talenta per aequor.

 

Acceptis opibus sinitur Richardus abire

liber, uti patriam post tempora longa reuisat.

Te quoque delectat, Leopolde, pecunia sumpta:

Qua munire licet munitaque condere castra:

Nunc duo ualla monent argento debita regis

seruauisse uirum fidentis carmen amici.

 

 

Scripsit Martinus Zytophilus

Martinus Zytophilus


De chirurgi Ariminensis domo

De chirurgi Ariminensis domo

Carmen laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato

Horrida tempestas resonat per litora flava

rari homines errant allatis retibus aptis

pisciculis conchis capiendis de maris undis

(parvula cena suis solito praebetur ab ipsis)

Adriae apud medici praeclaras Eutychis aedes

experti chirurgiam et arte et nomine Graeci.

Diffugiunt omnes veriti caelum pluviamque

una puella manet tristis sub Divo in harena.

Quae causa est cur tam misere ploret lacrimetque?

Num vult illa deum regem Superorum imitari?

Num fusis lacrimis conspersam reddere harenam?

Servi Albi capta est infelix Caesia amore:

vana cupido illis miseris heu venum adituris!

“Caesia, Caesia” tum clamatur ab aedibus amplis.

Tempus adest redeundi ad munera sparsa cruore

illi quae sanguen nectans domino auxiliatur

aegrotis mala cui conclavi incidere mos est

saevo scalpro in corpore iis quos iam dolor hausit

extremam medicinam quique periculi in hora

quaerunt aut obitum securum pro cruciatu.

Quot venerunt ad pulsatum aditum excruciati!

Ecce virum raeda celeri strata Aemilia affert

(multa gementem de morbo qui viscera torquet)

quem reparandi illuc spes ducit Ariminum ab agris

vires per chirurgi artem clari medicinam.

Augusti subito stat pontis candida moles

ex alto sub quem ruit amnis Ariminus unde

oppidum ibidem ortum est fere eodem nomine dato.

Longa via Aemilia esse Placentia Ariminum iterque:

raeda vehens aegrum transacto limite pontis

dum cessant imbres crepitantes intrat in urbem.

Enitet haud longe hinc illuc dehinc Augusteus arcus

mire exstructus quo effigies in vertice signum

principis ex auro fulgens excelsa levatur.

Oscillans arcet populum raeda, ad mediam urbem

accedit tandem consistit aditque vir aeger:

multi in limine sunt inopes qui solacia quaerunt.

Tot spatiis aegris divisis est domus ampla

uni parti post adiecta est altera supra

iam late constructa prius quam empta esset ab illo

militibus dominantibus ut sedem sibi haberet.

Deposita est scribae merces illic repetita

incedit per fauces ad discrimina magna.

In conclavi opus est musivum ut si inveniatur

in medio varia pictura molle tapetum

textum cuique lyram pulsans instet deus Orpheus.

In vasis vitreis medicamina sunt pretiosis

ex ligno in thecis caedendo condita ferra

plurima lecticulusque est innixus parieti.

Hic medicus trepidum comiter tunc excipit aegrum

dantur praeciso ventri fomenta doloris:

scalpro electo apto Graecus circumsecat exta

quae corrupta sibi videantur perniciosa. 

Caesia operta horret cruore ex vulnere fuso

pannis obturat nectatque exhaustum obiturum

cum ceteri doleant de conclavi propiore

quorum inopum in muro restant vestigia plana:

“Hic” scriptum est ab iis “miseri sunt”; “est bonus (is) vir”.

Aegrotus se nunc recipit sensim resecatus:

qui nisi febri affectus erit nimia moriturus

ob validam non est chirurgi artem medicinam.

Sed Germana acies adventat. Nunc abeundum.

Vespere servus iam redit Albus rure labore

lassus olusque affert maestam quaeritque puellam

conventurus eam secreto in divitis aedes

illicite ritus sacri ubi Iesu celebrantur.

Quae dives domus est iuxta fora et alta theatri

moenia apud templum Iovis atque altaria magna.

Aedium in aula sunt soliti perfringere panem

et laudant Dominum cordis cum simplicitate.

Umbris occultat via nocturnis redeuntes

Albus valde animo motus sic fatur amanti:

“Filii et uxor cum domino iam sunt fugituri!

Nolunt nos venum dare, nostra peculia quaerunt!

Reddimur eia! liberti, cedunt etiam agrum.

Nunc nummis pensis longe nobis fugiendum!

Ibimus in latebras ramis patulis foliisque

tectas. Barbariam ne exspectemus venientem!”

Sed sonitus belli turbat noctis requietem:

Urget seu pontem seu moenia barbara turba,

fit caedes stridens armis magno strepituque.

Experrecti consurgunt somno trepidantes

cives discurrunt vertuntque ad portam orientis

oppressi caecis tenebris magnoque tumultu.

Funibus et scalis cum Augusti arcus capiatur

hostibus a cupidis motisque cibi fame et auri;

interea ceteri vastant implent Alamanni

praeda plaustra viis, en praecipites fugitivi

erumpunt cives misere conterriti ab urbe;

primi liberti currunt curruntque legentes

amnis aquas Aprusae dum longe extollitur ignis

flammaque ab urbe incensa, dant qui lumina caelo

ante auroram Luce novi iam temporis orta.

*Ab anno MMVII domus Romana tertii saeculi p.Ch.n. visitatoribus ostenditur forte reperta in medii oppidi horto, effossa arboris radice; repertus archaeologicus magni momenti est propterea quod in hoc aedificio circiter CL ferra chirurgica et supellex tabernae medicae detecta sunt. Opera musiva pavimenta ut tapeta operiunt, ex quibus in cubiculo ubi medicus solitus erat aegros secare imago elegans Orphei lyram canentis inter animalia eminet. In alterius cubiculi pariete adhuc manent ab aegrotis verba scripta; a nonnullis litteris existimatum est chirurgo nomen fuisse Eutyche. Multa, ut vasa pretiosa inscripta, ipsaque ars medicina, Graecorum cultum et humanitatem revocant. Omnia detecta adusta sunt, sed ob tecti lapsum, servata; domus, tunc prospiciens litus, fertur habitata esse a medico III saeculo, sub militum imperio, qua aetate oppidum Ariminum ab Alamannis vastatum sit. Nunc omnia reperta exponuntur apud Musaeum loci, ubi etiam cubiculum medicum refectum rebus hodiernis qua specie putatur illo tempore visum esse.

Ad plura cognoscenda

http://www.museicomunalirimini.it/musei/museo_citta/domus_museo_citta/

Scripsit Lydia Ariminensis

Lydia Ariminensis


<h2>De certamine Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti dicato</h2>

De certamine Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti dicato

In hac pagina proximis diebus carmina praemiis exornata legere poteris.

Pridie Idus Apriles apud Universitatem Pontificiam Salesianam (cuius imago hic demonstratur) in conventu docto "De poli et civitate Christiana", tradita sunt praemia victoribus certaminis Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti dicati, cui poëtae vel prosaici scriptores operis ad hoc lingua Latina confectis interfuerant.

In priore certamine, discupulis destinato, victor evasit Nicolaus Campodonico, discipulus Ligur qui carmen vicum suum collaudans miserat; praemium secundum tributum est ex aequo Classi III B Lycaei Romani Lucio Anneo Senecae dicati et Margaritae Trombetta Romanae; tertium vero ex aequo Martinae Testa Reatinae et Sophiae Cafaro Neapolitanae.

In adultorum certamine, Scaevolae Mariotti dicato, palma ex aequo duobus auctoribus donata est, id est Juliae von Schenck magistrae Universitatis Moguntinae et Ioanni Teresi poëtae Siculo Ephemeridis scriptoribus noto.

Laude Magna exornati sunt quattuor petitores, inter quos Martinus Zytophilus, qui plura carmina in Ephemeride edenda confecit, et Elisa Magurno Sicana; Publicam Laudem vero XII petitores obtinuerunt, inter quos Lydia Ariminensis et Herimannus Novocomensis auctores nostri, necnon Aurelius Zvidulic Zagrebiensis.

Omnibus praemio exornatis gratulatae sunt Anna Paula Tantucci praeclari Latinistae filia et Lina Lo Giudice Sergi praesidens Academiae Italicae Poesis, quae cum societate "Ecole Instrument de Paix" certamen instituit. Praemia a praeclaro magistro, litterarum humanarum peritissimo, Tullio De Mauro tradita sunt.

Herimannus Novocomensis


De nuntio Benedicti XVI lingua Latina enuntiato

De nuntio Benedicti XVI lingua Latina enuntiato

Heri - omnia totius orbis acta diurna id repetere non desinunt - Papa Benedictus XVI papali ministerio se abdicaturum esse die XXVIII februarii mensis nuntiavit. Praeter omnes spirituales, theologicas vel historicas existimationes, nobis aliquid dicendum esse videtur de usu Latinae linguae quam Pontifex elegit ad hunc nuntium cardinalibus Romae adunatis totique orbi vulgandum. Nam primo aspectu patet hanc Latini sermonis electionem mirum quidem inusitatumque esse, et eo magis si consideras Josephum Ratzinger, quamvis Latinitatis fautorem infatigabilem, primum attamen fuisse Papam qui per interrete « garriret ». Cum enim nostris temporibus aliquis quam plures homines de aliqua re maximi momenti certiores facere vult, solet sermone quam pluribus hominibus noto uti, solet maiorem aucupari occasionem, solet apparatum quaerere, solet frequentiam insectari.

Sed imagines papalis orationis videantur: cardinales, dubii, aures erigunt libellosque sibi commissos inspiciunt ut id certum habeant quod eis audiri videtur, diurnarii (una excepta tantum diurnaria quae, cum sola Pontificis verba intellexisset, nuntium sparsit) expectant ut Vaticanus eis textum vulgari sermone interpretatum tradat ..…

Quid igitur causae sit quod Benedictus XVI tantum nuntium Latine pervulgare voluerat, licet mirari. Sed Latinus, dicis, est sermo Ecclesiae officialis. Est, sed nonne solent saepius sermonibus vulgaribus uti et Pontifices? Sed Josephus Ratzinger ab initio Latinae linguae novum flatum inducere voluit! Non erras, sed hoc tibi sufficere videtur ut tantus nuntius Latine vulgetur?

Aiunt Benedictum XVI antiquorum morum memorem sollemnia repetivisse. Quod tamen heri ante oculos totius orbis perfecit, hoc paulum abest quin novis rebus comparetur. Quod alioquin nonnulli agnoscunt diurnarii et sapientes. Cur igitur Latine? Latine cum loqueretur, paucis coram cardinalibus qui Romam alia ratione pulsi petiverunt, Benedictus XVI humili corde et quasi submissa voce decretum suum significavit. Si quid est novum in hoc miro nuntio inveniendum, id in discrimine mihi reperiri posse videtur inter tam extraordinarium nuntium et tam dimissum modum tam neglecto sermone abutentem. Magna quidem nostri temporis hominum admonitio! Ex qua admonitione primus edoctus, documentum ex re capio.

Scripsit Rochus Ilicetanus

Rochus Ilicetanus


3ag001

De Aloysii acroasi

Hodie, a. d. VIII Id. Decembres, apud nos, discipulos Lycaei Classici Weiliani, facta est acroasis egregii magistri Miragliae cum Roma huc venisset cum discipulis suis nonnullis.

Magister ille notus est inter doctos homines quia instituit Sodalitatem litterarum omnium gentium ad quam quicumque discere vult artes liberales potest undique terrarum ire. In ea Academia, cui nomen est “Vivarium Novum”, et Latine et Graece ille docet historiam, philosophiam aliasque disciplinas naturali modo ab ipso invento. Scripsit etiam quosdam ad ingenuarum litterarum ludum libros, quos accepit magistra nostra C. Brambilla. Nam et ipsa utitur hac naturali methodo ad docendum.

Miraglia magister utitur suo ipso modo ad conloquendum cum Sodalitatis discipulis. Cum ad Academiam conveniant discipuli omnium gentium, ille per eos patefacit antiquas linguas adhuc coniungere posse gentes inter se dissimiles et longinquas. Re vera hoc nos discipuli intellegimus, et longo et diserto et doctissimo sermone habito: opus est immortalem reddere praesertim latinam linguam. Magister ille autem loquebatur tam celeriter ut ab eo petiverimus ut loqueretur paulo lentius. Effecit ut intellexerimus quanti esset quod in ludo disceremus et cogitataremus, quam utilia haec disciplinae essent cotidie. Putat quod ab antiquis usque ad nos pervenerit, id prodesse ingenio nostro adeo ut simus exemplo aliis. Officium nostrum est ut fiamus homines qui discernant bonum et malum, ut possimus ceteros adiuvare et meliores facere.

Magistro auctore, nobis persuasum est ut cogitaremus mente nostra neque aliena, ut egregi, id est e grege, fieremus. Si possumus semper verum cernere mente nostra neque sensibus, nostram ipsam vitam agere quoque discimus. Adulescentuli hortandi sunt ut studeant latinis et graecis litteris, iidemque inducendi sunt quoque ad discendi cupiditatem, praesertim in nostra civitate, in qua virtutes decidunt. Itaque magister ille dicit necesse esse suas quemque origines quaerere sapientia quia omnia alia mutant: sapientia una demonstrat omnes casus interdum redire. Ut ait Cicero: “gentes quae suam ipsam historiam non curant se cogunt semper pueros esse.”

Scripsit Aglaie

Aglaie



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae