Annus
2 0 1 3


Gerardus Depardieu civitate Russa donatus est

Gerardus Depardieu civitate Russa donatus est

„Slava Rossii“, id est „ gloria tibi, Russia“ : his fere verbis Gerardus Depardieu, illustrissimus histrio Francogallus, Vladimiro Putin praesidi Russiae gratias abunde maximas egit pro civitate Russa accepta. Se admirari Russiam, populum Russum, eius res gestas, eius scriptores. Russiam esse magnam democratiam, ubi homines bene viverent, aliter ac in Francogallia, ubi primus minister ausus esset palam se detrectare. Cum Vladimiro Putin se esse mutuo amore coniunctum . Ceterum ne quis diceret se opportunitati inservire, cui iam puero Russia grata fuisset. Patrem ut communistam solitum esse nuntios, quos statio radiophonica Moscoviensis emitteret, una cum suis audire. Nunc autem se linguam Russam discere velle.

Tamen dubitatur, num Depardieu sedem suam posthac in Russia habiturus sit. Cum Depardieu plebi Russae sit acceptus, tamen haud rari inveniuntur, qui moleste ferant, quod Ramsanium Kadyrow, tyrannum Tsetseniae, mense Octobri laudibus prorsus extulerit et cum Gulnara Karimowa , filia praesidis Usbequiae, in scaena steterit.

Interim in Francogallia de mercedibus scaenicorum, quae nimiae essent, disputatio orta est. Qua Depardieu id, quod fecit, comprobatum habet: se ipsum Francisco Hollande, praesidi Francogallo, dixisse iis, quibus res prospere cederent, a Francogallis semper invideri.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae