Annus
2 0 1 3


Periculum belli in Corea augetur

Periculum belli in Corea augetur

Denuo periculum belli in paeninsula Coreana augetur: nam illi, qui rei publicae Coreanae septemtrionalis praesunt, in statu belli cum finitimis suis meridionalibus nunc se esse dixerunt; exercitum paratissimum esse ad iussa Kim Jong-Un, summi ducis, exsequenda. Quamquam post bellum Coreanum numquam pax inter eas civitates facta sit, statum „ambiguum“ tamen nunc praeteriisse.

At Coreani Meridionales minas istas inanes existimant, cum provocationis causa ea dicta essent. Motus copiarum maiores in confinio adhuc non observatos esse. Sed moderatores Russi utrasque partes monuerunt, ut memores periculi imminentis ulla se abstinerent provocatione, ne limen belli inevitabilis transiretur. Res in summo discrimine sunt, cum Coreani Septemtrionales indutias anno MCMLIII factas renuntiaverint. Qui missilia sua paraverunt, cum duo aŽroplana obscurata Americana (B2) ad Coreanam Meridionalem missa essent.

In urbem Pyongyang plura milia hominum convenerunt, ut favorem ducis ostenderent (un in imagine conspicitur). Qui dixit exercitum suum, si tam proterve lacessiretur, “ sine misericordia” non solum stationes militares in Guam et in insulis Hawaiianis sitas, sed etiam continentem ipsum Americanum aggressurum.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae