Annus
2 0 1 3


Assad non credit pacem in Syria fieri posse

Assad non credit pacem in Syria fieri posse

Bashar al – Assad, praeses Syriae, non credit Russos Americanosque in studio belli finiendi quicquam proficere posse. “concilio convocando”, inquit, “ putant se efficere posse, ut territores, qui in Syria essent , coercerentur; sed haec spes vana est. Tanta inter civitates perturbatio est, ut , quantum intersit inter solutionem politicam et terrorem, non iam cognoscatur.” Praeterea in ea percontatione cum diurnariis Argentinis habita denuo recusavit, quominus cum seditiosis colloqueretur, quia territores essent. Ceterum ulla ratione carere , ut pactio fieret, cum seditiosi ipsi inter se discordes essent. Assad denuo renuit a praesidatu se abdicaturum: “munere se abdicare est fugere”, Assad dixit.

Quod sibi usus armorum chemicorum obiceretur, se haec respondere: talibus armis si uterentur, plura milia hominum brevissimo tempore perirent; quod nemo posset celare. Multo magis se suspicari hostes suos causa illata bellum contra se parare.

Interim a diurnariis Britannicis nuntiatum est exercitum Syrum iussum esse missilibus generis „Tishreen“ urbem Tel Aviv petere, si Israeles denuo Syriam aggrederentur. Quod talia missilia iam posita essent, rem esse in summo discrimine. IsraŽles ter hoc anno pyrobola in Syriam demiserunt, ne arma novissima, quae Syri accepissent, bellatoribus Hisbollahianis traderentur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae