Annus
2 0 1 3


Dies Malalae

 

Dies Malalae

Die IX mensis Octobris anni MMXII Malala Yousafzai, puella Pacistana XV annos nata, vulnerata est a viro Talibano, qui in eam aliasque condiscipulas sclopetavit dum autoraeda longa illae ad scholam vehuntur: Malala periclitata est, ut institutionem puellarum in patria sua defenderet. Nam scholae puellis destinatae in Pacistania consulto a Talibanis diruuntur.

Malala facta est vexillum puellarum iura defendendi in toto orbe terrarum; quae hoc anno candidata est ad praemium Nobelianum Pacis accipiendum. Conventum Ordinis Nationum Unitarum pridie Idus Iulias, eodem die quo sextum et decimum diem natalem suum celebrabat, hac oratione allocuta est, quam doctus Mediolanensis Franciscus Sanna in linguam Latinam transtulit et in situ interretiali publicavit:

http://www.latinamente.it/

Quo benigne assentiente, nos etiam publicamus.

Sorores fratresque carissimi, hoc unum memento: Malalae dies non est dies Malalae. 

Hodie mulierum omnium diem celebramus, diem puerorum puellararumque omnium qui ad iura vindicanda voces suas extulerunt.

Multa sunt milia bonorum qui operam adsiduam dant non solum ut impetrent iustitiam, sed nituntur quoque ut tutam omnibus puerilem disciplinam in toto orbe terrarum reddant, ad disciplinam, aequitatem, pacem, consequendas.

Multa sunt milia victimarum vel hominum vulneratorum a terroristis. Quorum una ego. At hic hodie ego sum, una multarum, quae non pro me una loquor, sed pro puellis puerisque omnibus. Utinam omnes vocem meam audiant, non quod ego hic clamare possum, sed ut omnes qui vocem non habent audiantur, qui laborant ad iura obtinenda: ius pacis, ius dignitatis, ius aequitatis, ius scholae.

Amici carissimi, die IX mensis octobris MMXII Talibani me in adversam frontem vulneraverunt; amicas meas quoque vulneraverunt, nos ad silentium rati se redacturos. Frustra conati sunt. Ex illo silentio innumerae voces ortae sunt.

Isti telis sperabant mentes nostras mutaturos, proposita nostra repressuros, sed nihil in mea vita mutavit, praeter unum hoc: imbecillitas, formido, desperatio mortuae sunt; natae sunt vis, potentia, virtus. 

Ego eadem ipsa Malala, proposita eadem, spes eaedem semper. Sorores fratresque carissimi, contra neminem pugno, ne contra terroristas quidem.

Huc veni non ut ulciscar iniuriam meam, ut contra Talibanos vel quemlibet alium loquar. Huc veni ad vindicandum ius scholae omnibus puellis puerisque, volo omnes, filii fliaeque omnium, praesertim Talibanorum, disciplinam habeant.

Ne Talibanum quidem qui me vulneravit odi; si mihi esset ferrum, si ille me vulneraturus esset, nihil facerem. Hanc pietatem a Mohamed pio propheta didici, ab Iesu Christo Buddhaque. Hoc idem accepi a Martino Luther King, Nelson Mandela, Mohamed Ali Jinnah. Haec est philosophia quae negat vim, quam a Magnanimo Gandhi, Bacha Khan, Matre Teresa accepi. Haec est remissio quam a patre meo, a matre mea didici. Hoc idem dicit anima mea: in pace sitis, Hoc est praeceptum meum, ut in pace vivatis et diligatis invicem.

Sorores fratresque, omnes in tenebris lucis magnitudinem animadvertimus, omnes per silentium vocis vim sentimus. Identidem cum in Swat Pakistanio eramus, librorum magnitudinem calamique vim advertimus ubi primum arma vidimus.

Sapientes dicebant: occidit lingua plures quam arma. Verum est. Terroristae timebant et timent doctrinam, librum, calamum. Timent scientiae vim, timent mulieres. Illis muliebris vocis vis terroris causa est. Quamobrem nuper Quettae XIV innocentes discipulos medicos occiderunt. Hac eadem causa cotidie scholas displodunt, voluntarios medicos contra polyo in Khyber Pucktoonkhwa atque in Fata necant. Timuerunt et timent ne novae res atque aequitas invehantur in civitatem nostram.

Memini quondam puerulum e diurnario quare Talibani inimici disciplinae essent quaerentem. Diurnarius librum demostrans magna facilitate respondit: Talibani libros timent, quia quid in iis scriptum sit nesciunt¯. Deum Talibani pusillum quendam conservatorem esse putant, qui ad Inferos mitteret puellas hac una causa: ad scholas ire volunt. Terroristae lucri causa nomine Islam et gente Pashtum abutuntur. Pakistania gens democratica est, pacem amat, disciplinam et instituta vult  filiis suis tradere. Islam dicit non solum omnibus puellis puerisque studiorum ius esse, sed etiam studendum esse: illis hoc est munus hoc unum officium.

Honorate domine summe minister, ad studia pace opus est, sed bellum multos populos urit. Horum bellorum nos pertaedet. In multis nationibus mulieres, puellae puerique modis multis dolore sunt affecti.

In India puellae puerique inopes ad improba munera coguntur, multae scholae in Nigeria deletae, in Afghanistan iam multos annos populus intemperantia conficitur, puellulae ad nuptias vel ad opera servilia coactae sunt. Inopia, ignorantia, iniuria, segregatio, iuris civilis vacatio maximae quaestiones sunt: de quibus omnibus rationem mulieribus virisque reddendum.

Sorores fratresque carissimi, tempus iam est vocis attollendae, operae maximae dandae ad orbem terrarum mutandum; ergo hodie principes omnium gentium ut tueantur mulierum puellarum puerorumque iura flagitamus.

Flagitamus nationes provectas ut in omnibus nationibus nondum provectis omnibus mulieribus puellisque ius discendi sustineant augeant foveant.

Efflagitamus ab omnibus civitatibus tolerantiam, repulsionem falsarum opinionum generis, gentis, sectae, sexus, fidei; mulieribus libertatem aequitatemque spondeant ita ut bona valetudine et prosperitate fruantur. Nos, genus humanum, numquam felices erimus si dimidia pars nostri relinquitur.   

Efflagitamus ab omnibus totius orbis sororibus ut fortes sint, ut vires suas ingenitas colligant, ut ingeniis suis feliciter utantur.

 Sorores fratresque carissimi, scholas volumus, studia volumus ut omnibus puellis puerisque res secundissimas futuras spondeamus. Agemus ut omnes vocem nostram audiant, de iuribus nostris loquemur; sic res mutabimus. Nobis imperio et verborum viribus credendum est. Verba nostra possunt mutare totum orbem terrarum; huc convenimus disciplinae causa; si hoc propositum consequi volumus a vobis subveniendum nobis mulieribus est ita ut armis, coniunctae, unanimae in acie, disciplinae imperium capiamus.

Sorores fratresque carissimi, nobis non est obliviscendum multa centena milia hominum inscitiam, inopiam, iniurias  pati. Multa centena milia scholas non habent.

Bellum contra analphabetismum indicendum nobis est, contra inopiam, contra terrorismum.

Nobis libri, nobis calami capiendi.

Unus puer, magister unus, unus liber, unus calamus multa possunt immo mundum mutare possunt. Disciplina liberatio una totius orbis malorum est, servabit mundum disciplina.

Scripsit Franciscus Sanna



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae