Annus
2 0 1 3


De dictatura Chiliensi.

De dictatura Chiliensi...

quae ante XL annos regimen democraticum evertit.

Post comitia in Chilia anno MCMLXX habita, regimen institutum est a Salvatore Allende ductum factionis socialisticae praeside: quod regimen adprobabant socialistae, communistae, radicales necnon factio laeva catholica. Ita coepit "via Chiliensis ad socialismum", id est consilium renovandae societatis civium iure servato: nonnulla publica munera omnesque argentariae et cupri fodinae sub regiminis dicionem eo redacta sunt, ut amplissimae inaequalitates societatis moderarentur.

Mox Salvatoris Allende consiliis multae difficultates oppositae sunt, id est operistitia, officinarum occupationes, mercium increscentia pretia; quibus impedimentis abusae sunt factiones dexterae Chilienses, a Civitatum Americae Unitarum rectoribus clam suffultae: qui verebantur, ne exemplum regiminis et temperati et popularis - si cum Cubae gubernatoribus comparares - itemque liberi in ceteras Americae australis civitates propagaretur.

Abhinc XL annos, die XI mensis Septembris anni MCMLXXIII, violenta commutatio ab exercitus duce supremo Augusto Pinochet ducta regimen democraticum evertit: quam paulo post ab Agentura Centrali Speculatoria (C.I.A.) structam esse comprobatum est. Regimen Populi Unitatis (Unidad Popular) nomine vocatum confectum est post mortem Salvatoris Allende, qui sibi ipse mortem in palatio praesidentis conscivit potius quam in manus inimicorum traderetur. Cuius illa verba postremae orationis per radiophoniam divulgatae iure memorantur: "Paratus sum ad utique resistendum, vel vitae pretium solvens, ut maneat documentum flagitiosae historiae istorum, qui vim habent non ius."

Augusti Pinochet dictatura legem supremam abolevit, oppositores qui tum opificum consociationibus cum factionibus politicis praeerant acriter repressit, multos comprehendit et occidit, plures ad fugam coŽgit. Anno MCMLXXX plebis scitu Augusti Pinochet imperium usque ad annum undenonagesimum prorogatum est.

Regiminis consilia de rebus oeconomicis, privatorum libertatem oeconomica restituta, pretiorum incrementum moderaverunt, sed multos cives ad paupertatem reduxerunt: quae extenuatio ab anno MCMLXXXII etiam coetum medium afflixit, qui postquam regimini faverat consilium suum mutare coepit. Unde exorta est gravior libertatis coŽrcitio usque ad insidias frustra contra dictatorem ipsum perpetratas. Iam decidit regimen eversione impositum, cui populus alteram prorogationem anno MCMLXXXVIII denegavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae