Annus
2 0 1 3


Il cinguettio dell'

De ave Bachiana

Licetne avium cantum cum musica classica comparare?

Hoc adfirmant post diuturnas investigationes animalium studiosus Germanicus Henricus Brumm et musicologa Cornica Aemilia Doolittle, quae cantum Cyphorhini Aradae (quem incolae Amazoniae Uirapuru, Angli vero musician wren appellant) aequalibus pausis affici, scaleae musicae sonituum more. Studiosi aviculae illius cantum initiis duarum operarum classicarum comparantes, id est secundae partis Symphoniae CIII Josephi Haydn

http://www.youtube.com/watch?v=32EVRxnuGJU

et XX Fugae Clavicymbali Temperati Joannis Sebastiani Bach, nonnullas similitudines inexspectate compererunt.

Audi avis concentum!

http://www.mpg.de/7572084/bird-song-human-music

"Ita intellegi potest - inquit magister Henricus - quam ob causam tanti momenti fuerit et in mythis et in artibus humanis avium concentus; quem minime possis inferri simili modo creari, ac musicen hominum."

Cyphorhini Aradae sonitus auctorem Brasiliensem Hectorem Villa-Lobis induxit, ut poma symphonicum "Uirapuru" crearet.http://www.youtube.com/watch?v=Wgh8CzHPKok

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae