Annus
2 0 1 3


Eros Thanatos

Eros Thanatos …in coemeterii sacello

“Campania felix” vel potius “Campania erotica”?

Italicam, (sed praesertim neapolitanam) ingenii alacritatem censeo vinci non posse. Sunt qui cachinnaverunt, qui autem in stomacho riserunt, postquam singularis nuntius in omnes diurnos irrupit. Cupiditatem cognoscendi coercete, amabiles lectores. Ego quoque facere non possum quin rideam, etsi, hoc tempore, acerbe. Qua de re agitur? De duobus amantibus qui in coemeterium conveniebant, ubi sacellum exstabat, in quo viduae vir sepultus erat; vidua et amans (maritus et pater, opificii conductor in quo vidua operam dabat) locum amatorium sacellum elegerant. Forte accidit ut coemeterii custos, cum gemitus e sacello provenire auribus percepisset, timens ne quidam laboraret ac auxilium peteret, sacellum ingressus est et … illic nudos amantes in solo vinctos obstupescentibus oculis perspexit. Iam diu, videtur, duo amantes sacellum frequentabant. Rursus vestes celeriter sibi induti, muti ac praeter modum verecondi, amantes singulare cubile deseruerunt. Qua re statim cognita, concives ludo fisci aleatorii secundam fortunam temptaverunt.

Iucundae imagines in pellicula continentur, quae “Sic Bellavista locutus est” appellata est. In urbis Neapolis colle locus erat, quo amantes in autocineto amori operam dabant, vitris diurni chartis opertis, quas venditor illic parvo praetio vendebat.

Nullum locum Amor contemnit!

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae