Annus
2 0 1 3


Basescu Moldaviam Romaniae adiungere vult

Basescu Moldaviam Romaniae adiungere vult

Traiano Basescu, praesidi Romaniae, propositum est, ut res publica Moldaviana Romaniae adiungatur. Nullam rem civitati suae esse maiorem, cum Romania Unioni Europaeae se ascivisset, Basescu in percontatione televisifica dixit. Nullum esse populum, qui occasione data a coniunctione absisteret. Tamen vi adhibenda fieri non posse, ut Romaniani, qui trans flumen Prut colerent, in unam civitatem redigerentur. Victor Ponta, primus minister inimicissimusque praesidis, haec vehementer reprehendit. Talia verba nulli usui esse nisi communistis.

Dicta praesidis eodem tempore in medium sunt prolata, cum Vilnae, in capite Lithuaniae, Unio Europaea pactionem commercii cum Moldavia fecit. Cui pactioni a Russis et communistis Moldavianis vehementer repugnatur, quod Romaniani nomine Unionis Europaeae Moldaviam in suam potestatem redigere velint. Civitas Moldaviana, quae pauperrima Europae habetur, Unione Sovietica anno MCMXCI dissoluta libera res publica facta est. Cum magna Romanianorum pars coniunctioni propositae suffragetur, id Moldavianorum non multum interesse videtur. Quod etiam Basescu, cum  aestate vicinos viseret, confessus est.  sed ubi Moldaviani , inquit,  aliter de ea re cogitaverint, Romaniani sine mora id agent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae