Annus
2 0 1 3


DE ITINERE SICULO DISCIPULIS INSTITUENDIS (

De itinere Siculo discipulis instituendis (IX)

De cyclopum litore

Iam reditus dies advenit. Multo mane cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum litus de quo Homerus et Vergilius poŽtice narraverunt; dum vehimur mons ignivomus nobis obviam ire videtur maior factus; constanter fumans mense Maio partim nive adhuc in summo opertus est. Facile est gigantem Enceladum sub monte inclusum imaginari: cum corporis statum mutat, Aetna lapides ignemque evomit ac devolvit.

Homerus Cyclopes gigantes uno oculo tradit in officina Aetnaea cum Hephaesto in opera fuisse ad arma conficienda. Prope litus Cyclopem Polyphemum nefarie nonnullos Ulixis comites voravisse. In fugituros mari excaecatum montium culmina illum coniecisse tamquam ingentia saxa quae ab illo tempore relicta esse feruntur ante litora (Aci Trezza) non longe a Catina urbe. Vergilius eandem fabulam repetit:

nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro

lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,

centum alii curva haec habitant ad litora vulgo

infandi Cyclopes et altis montibus errant… summo cum monte videmus

ipsum inter pecudes vasta se mole moventem

pastorem Polyphemum et litora nota petentem,

monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.

Trunca manum pinus regit et vestigia firmat;

lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas

solamenque mali. (Aen.III, v. 641 et seq.)

Prospectus locorum quiddam praeclarum offert! Tot scopuli minore ac maiore magnitudine nigro colore passim ab undis extolluntur; iuxta mare saxa fusca effusa antiquissimo tempore ruptis montis verticibus. Nulla in oppido piscatorum casa superfuit quorum mores Ioannes Verga scriptor XIX saeculi enarravit. Omnes domus hodierni temporis sunt, sed semper memoria recentes permanent antiquae fabulae a natura locorum praecipua exortae.

Profecti deinde Catinam sumus; deest visitandi urbem tempus; tamen dum vehimur autoraeda cursuali conspicere licet aedes saeculorum praeteritorum magnificas vario genere aedificandi. Paulisper commoramur in tabernis cuppedinariis et thermopoliis apud Universitatem (Siculorum Gymnasium) ad iterum suavitatem ciborum Siciliensium gustandam. Tandem in aŽriportum discedimus. Longum iter, laboriosius, via aŽria et terrestri non sine difficultatibus nobis suscipiendum est. Spes est ut saltem memoria pulchra et iucunditas a discipulis teneantur. Visitatores scilicet grave discrimen sociale et oeconomicum Siciliae nec non totius Italiae effugit; tamen res periegetica, cui favendum est, quaestum et pecuniam parare potest magnis opibus monumentorum et artium etiamque rei culinariae, terrae fructuum, locorum amoenitatis.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae