Annus
2 0 1 3


De antiquorum dem adoratoribus

De antiquorum dem adoratoribus

Solstitio aestivo, id est die XXI mensis Junii, in monte Olympo Prometheia aguntur: celebratur Prometheus qui ignem clam furatus hominibus donavit, poenas sine misericordia soluturus.

Non de antiquis aetatibus narro, sed de crastino die: nam societas "Hellenum Reditus" in monte Olympo, qui deorum antiquorum sedes fuisse putatur, ab anno MCMLXXXXVI quotannis congregatur, ut Graiorum religio philosophia vivendi modus in memoriam revocentur. Censent sodales Graeciam a Christianis iniuria occupatam esse et antiquas traditiones immerito neglexisse. Nihilo minus deos non precantur fideles: septem dei (Apollo, Ares, Dionysus, Hermes, Hephaestus, Poseidon et Zeus) et quinque deae (Aphrodite, Athena, Artemis, Demeter et Hera) figurae enim habentur potentiae, pulchritudinis, sapientiae et ceterarum virtutum; qui singulo verbo dodecatheon appellantur.

Sex cursores, armis antiquis induti, usque ad cacumen montis ascendunt Prometheia incipientes; triduo preces pronuntiantur, duo matrimonia celebrantur, nomina sodalium a Christianis in antiqua publice mutantur. Non desunt qui libros philosophicos, discos compactos, cibaria et monilia antiquorum more confecta venumdent. Nullum animal cultro in ara sacrificatur, sed flores fructus lac mel dis offeruntur. Noctu tragoedia facibus tantum lustrantibus agitur, deinde sub lumine lunae laete et incomposite saltatur.

Anno MMVII Ecclesia Christiana Orthodoxa publice denuntiavit "istos manupulum esse miserabilium, qui religionem mortuam et corruptam resuscitare cupiant.". Si sodales observaveris, invenies tum sectatores philosophiae Aetatis Novae (New Age) cum fautores extremos sinistrarum partium, qui Ecclesiae Orthodoxae opponuntur, et dexterarum, qui veram Graeciam a Christianis repressam esse censeant. Res publica ritibus non obstat, sed impedit quominus festa in antiquis templis celebrentur; neque licet nova templa aedificare, Ecclesia Orthodoxa vetante. Etsi parva est pars Graecorum, qui regulariter sacris in templis orthodoxis intersunt, fides Christiana fundamentum habetur Graeciae hodiernae.

Ex scripto Matthaei Brunwasser in situ interretiali BBC World absolutum.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae