Annus
2 0 1 3


De neologismis Latinis ac Navahoanis

De neologismis Latinis ac Navahoanis

Latinistis difficultas est haud parva cum neologismis cudendis. Utrum, exempli gratia, currus temporis nostri nominandus sit 'autoraeda', 'autocinetum', 'currus automobilis' an fortasse 'automobile'? Aut currus, qui tramen ferroviarium pone se trahit, sit 'machina vectoria', 'machina vaporaria' an potius 'vaporitraha'?

Iisdem difficultatibus laborabant tempore alterius belli mundani 450 Indiani Septentrioamericani gentis Navaho, qui annos 1942-45 munus cryptistarum nuntiorum radiotelegraphicorum pro exercitu US-Americano explebant, i.e. nuntios inter varia huius exercitus agmina contra Iapones in orbe Pacifico pugnantia ita mittendo, ne hostes eos intellegerent.Quod munus normaliter efficitur nuntios per notas secretas missos. Sed studiosi artis decryptologiae, et Iapones et Americani, tempore satis amplo sibi dato, plerumque valebant sensum talium nuntiorum coniectare. Donec Phillipus Johnston, filius sacerdotis, qui inter Navahoanos multos annos degerat, consilium cepit eos, suo sermone, sine ullis notis secretis, inter se loquentes nullo modo a Iaponibus intellegi posse, nam sunt Navahoani satis parva communitas Indianorum, qui omnes in locis desertis civitatum Arizona, Novum Mexicum et Utah habitant, sine ullis fere consanguineis extra has tres regiones, ne dicamus peregre, habinantibus. Accedebat quod nulli libri scientifici tunc adhuc divulgati erant, qui de sermone gentis Navaho tractarent. Rebus ita stantibus putabat Johnston etiam si Iaponibus coniectare contigerit nuntios radiotelegraphicos mitti in quadam lingua Indianorum, numquam ipsi valebunt hac lingua poti. Quod re vera evenit: hostes nuntios a cryptistis Navahoanis missis usque finem belli numquam intellexerunt. Sunt qui putant Americanos ad victoriam super Iapones pervenisse duos tresve demum annos post 1945, nisi adiuti essent a Navahoanis.

Indianis huius gentis opus tamen erat invenire nomina nova pro rebus, quibus prisca eorum vita et lingua carebant. Composuerunt ergo e.g. talia (transcriptionem cito Anglicam):

- praeceptus militum maior che-chil-be-tah-ola =aureum folium quercus (nam tali insigni hic gradus militaris apud Americanos ornatur)

- Britannia toh-ta =inter maria (sc. insula)

- Australia cha-yes-desi=petasus convolutus (milites Australiani enim petasis laeva parte convulutis utebantur)

- Russia sila-gol-chi-ih =exercitus ruber

- bomboplanum mergens gini =trochilida (avis)

- navis submarina besh-lo =piscis ferreus

- mensis Augustus be-neen-ta-iso =messis magna

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae