Annus
2 0 1 3


Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire aut flore

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire aut flore

Nonnullis tantum Massaciuccoli Lacum antiquam aream Romanam, antea Tuscam Liguremque, fuisse constat. Apud Lacum mense Iulio ludi more antiquo sic concelebrantur ut intra biduum saltatricium spectacula, acies instructae, regis Cycni pugna extrema, fabulae, concilia in auditorio publico, emporia innumera (ornatricis, scribarum, argentariorum, furnarii, herbarii negotia) inveniri possint. Dulcis in fundo, pocula rosati et mulsi ad caelum elevabitis et, cum Libum, Epityrum, Porcellum Vitellianum, essetis, totum os vos faciant Deos rogabitis!

Mirabili forma et prospectu in superiores colles mareque et lacum opacum Villa Venulei stat et excavationes a longo tempore sollicitat. Recentissima nobis parvulam Medusam (lingua graeca, "Gorg˛n" appellatam), sive testam fictilem reddidit. Quomodo villanis apud Lacum - quae supra memoravimus - ea testa usui esset, hodie multi disserunt: si anguifer caput aedes fanaque a furibus tueretur, si a malo incolas, praesertim agricolas, liberare posset, vel quantum mortalia pectora caecae noctis habeat ut in humum descenderet, sineret.

Proxima Dominica die, vicus Massaciuccoli cognominatus crustulis friabilibus ac ornamentis nitidis Medusae vultu omnis resplendebat, magno cum gaudio puerorum, artem depsendi (ludum graviorem quam laborem) ineuntium.

Scripsit Lucia de Nicholinis Liburnica



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae