Annus
2 0 1 3


Septimana Lutetiensis (

Septimana Lutetiensis (I)

... ab Herimanno eiusque filio adolescenti peracta.

AŽriportus Caroli De Gaulle nomine ornatus nos excipit hodiernis porticibus et tectis retibus ferreis exstructis. Amplum est tamen temporis intervallum donec ad deversorium nostrum veniamus, nam arduum est mihi signa invenire et intelligere ut in tramen subterraneum inscendamus. Nos ad Bastillae (Bastille) insulam conferimus, ut commoremur in ampla via et populo et cauponis referta.

Ut primum ad forum Bastillae appropinquo, turma me exspectat Aegyptiorum vehementer pro praesidente Morsi nuper a munere deposito reclamantium: interdum orator furens "Deum maximum esse" (Allahu Akbar) proclamat, cui turba eodem clamore respondet. Nihilo minus quieta fluere pergit iuvenum et familiarum deambulatio.

In media platea stat columna, cuius in vertice Genius Libertatis aŽneus auro refulgens evolare continenter videtur: ibidem magnus carcer imminebat, tot tantorumque cruciatuum locus. Cuius moenium lineae in statione traminis subterranei memoriae causa servantur. In latere stat magnum recens theatrum Bastillae (Opťra Bastille), cuius facies ex metallo vitroque parum mihi placet.

Inde incipit frequens via Erucae (rue de la Roquette), cauponarum plerumque orientalium plena, ubi fremere vides animam urbis. Si breviter viam percurreris, insolitum templum catholicum invenies, cuius frons vitrea et opaca instar mercium receptaculi non facile agnoscitur; quod vocatur "Domina Nostra Spei" (Notre Dame de l'Esperance), novissime aedificatum - refert inscriptio - ut aptissimum saeculi vicesimi primi hominibus. Intus non est crux, sed lignum ad perpendiculum et tria quadrata aurea crucis formam in mentem revocantia, signum absentiae praesentiam postulantis his temporibus humanitate carentibus.

Hora octava vespertina in foro Bastillae xxxxum convenimus, Italicum Lutetiae habitatorem, litterarum antiquarum studiosum necnon Latine loquendi peritum: in caupona Francogallica anatinam et bovillam comedimus, rubrum vinum bibentes iucundeque Latino sermone colloquentes, qui ante triennium amicitiae nostrae causa fuit. Sed non sufficit alcoholis potatio, ergo in alia caupona cervisia cum iocosis potoribus diei laborioso finem imponit.

... sequitur ...

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae