Annus
2 0 1 3


Constantinus Usenko, qui hodie in fronte Lampadis nostrae apparet, omnia scit de iuvenibus musicis, qui regimen Sovieticum sua arte subvertebant. Unus eorum fuit Alexander Axionov (Аксёнов, 19642007). Meministisne Exercitationis matutinae Vladimiri Vysotski, ubi vitam civis Sovietici allegorice repraesentat cursus in uno loco factus? Axionov multo audaciore allegoria usus est:

Самоудовлетворение

Нам известно с детства средство от простуд.
Они поют там, мы слушаем тут.
Хочешь петь здесь выключи звук
Самоконтроль это твой лучший друг.

Всегда.


Мы свободны, как птицы, но у птиц есть король.
За каждым писком партийный контроль.
Исскуство вроде бы собственность масс,
Но оно строго в дозах и в указанный час
Для нас.

Ночью пусто, ночью темно,
Ты просыпаешся от жажды сделать одно:
Самоудовлетворение. []

Мы сегодня пришли и мы знаем, что спеть,
Вы сегодня здесь, чтоб на это глазеть,
В этом явно есть смысл, а может быть нет,
Самоудовлетворение это не грех,
#1055;оверь!

Idem Latine:

Masturbatio

Novimus a pueris febris medicinam:

ibi canunt nosque hic auscultamus. Si nam

velis hic cantare, tum mutum redde sonum.

Ut se ipse regas, est summum tibi bonum.

Semper.

Sicut aves liberi sumus, rex est tamen

avibus. Quid pipies, iubet moderamen.

Ars, ut dicunt, propria debet esse plebis,

sed praescripto tempore eam exhibebis.

Ne bis!

Nocte solitaria, nocte te obscura

excitat cupido et unum tantum curas:

ut tibi ipsi satisfacias. []

Adsumus hic hodie, scimus, quid canatur,

vestrum quisque inhiat nobis, numquam satur,

est fortasse stupidum id, fortasse catum.

Masturbari licitum opus, non peccatum

crede!

Nicolaus Simonides

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae