Annus
2 0 1 3


Septimana Lutetiensis (

Septimana Lutetiensis (VIII et ultima pars)

... ab Herimanno eiusque filio adolescenti peracta

In templo sancto Ambrosio dicato incipit dies ultimus, gothico more exstructo, quod mihi multo magis placet quam Sacellum Magnum (La Grande Chapelle). Simplices sunt fenestrae vitreae, in lunulis duodecim apostoli imminent, sua quisque cum sententia evangelica Latine scripta. In horto parvo ante templum lente expergiscuntur quinque viri tecto orbati: quod me iterum turbat, nam quid post unum mensem? quid tempore hiemali fiet?

Post meridiem Musaeum Aevi Medii et thermas Romanas visitamus, ubi die superiore tenebris instantibus iam constiteramus. In Musaeo admiramur imagines plurimas Dominae et Unicorni, statuas gothicas, fenestras vitreas variis coloribus refulgentes, picturas textiles (tapestries), sacra ornamenta. Nihil fere aevi Romanorum relictum est, nisi amplum frigidarium ubi Latina lingua utebantur olim antiqui, Gallico cum sono loquentes.

Sed tempus est iam nobis proficiscendi, suburbia et agros tramine percurrendi aŽriportum petentibus.

Vale Lutetia, vale aestas!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae