Annus
2 0 0 5

NUNTII HEBDOMADIS:

NUNTII HEBDOMADIS (02 - 08.01.2005)


DUCENTA FERE MILIA VICTIMARUM TSUNAMI
Crescit numerus victimarum cladis maximae naturalis in Asia die Natali Dominis praeteriti anni peractae, terrae scilicet motus atque undarum inde instinctarum nomine Iaponnico tsunami notarum, quae undae litora terrarum maritimarum Oceani Indici verberaverunt. Iam de ducentis fere milibus victimarum nuntiant societates diurnariae, inter quas victimas octo milia peregrinorum ex terris occidentalibus advenentium numerentur. Maxima pars mortuorum (107 milia) in Indonesia, ubi terrae motus epicentrum fuerat, inventi sunt, in insula Taprobane sive Sri Lanka 35 milia, litora Indiae morte quindecim saltem milium hominum afflicta sunt. Ad quos numeros quinquaginta circa milia perditorum addenda sunt, quorum maxima pars vitam amisisse putatur. Insuper, iis qui a clade ipsa servati sunt, mox fames atque morbi tales ut diarrhoea et cholera imminebunt, nisi cibi, aqua pura et medicamenta ad regiones clade afflictas, quorum plures difficillimi aditu sunt, his in proximis diebus advenerint.


DE CAPTIVIS ET CENIS
Pridie Kalendas Februarias verisimiliter recusabunt ministri rerum externarum terrarum Unionis Europeae, quin octo harum terrarum relationes diplomaticas cum Cuba renovent, aliis eodem tempore ostracismo regiminis Fidelis Castro faventibus. Octo enim terras, id est Francogalliam, Britanniam, Germaniam, Italiam, Austriam, Portugaliam, Sueciam et Graeciam ipse Castro eligit sicut "Cubae comitiores in Europa". Iam antea, mense scilicet Novembri praeteriti anni, "relationes bonas" renovavit regimen Habanense cum Hispania, Belgica et Hungaria - aliae tamen terrae, e.g. Bohemia et Polonia, a dictatore adhuc hostiles videntur.
Sanctiones diplomaticas applicavit contra Cubam Unio Europaea mense Iulii 2003 cum regimen Castro 75 moderatores partis adversae vinculis mandavisset. Sanctiones inofficiales et "leves" nuncupati sunt - in eo constant ut homines a regimine persecuti ad sollemnia officialia in aedibus legatorum habita invitentur, qua re reperta magistratus regiminis ad caerimonia talia plus advenire nolint. Nuper tamen proximi Castro clam Europaeis nuntiasse dicuntur Castro captivos liberare paratum esse, si magistratibus eius via ad mensas aedium legatorum denuo aperiatur.
Ultimo die Saturni papa Iohannes Paulus II ad Civitates Unitas Americae appelavit ut sanctiones oeconomicas "graves", quas ante 40 annos contra Cubam induxerunt, revocarent.


EPISCOPUS IN VINCULIS
A vigilibus publicis denuo apprehensus est episcopus catholicorum Sinensium Iulius Jia Zhiguo - nuntiavit ultimo die Veneris societas diurnaria Associated Press. Septuagesimum annum nunc agens Jia tertiam fere per partem vitae in carceribus manebat, nam noluit Ecclessiam ut dicitur Patriam Amantium intrare, quae ecclesia catholicos Sinenses continet qui cum regimine communistico collaborare volunt, papaeque Romano subordinati se non sentiunt. Horum fidelium sesquimilionis numerus adest, dimidia ergo plus minusve pars Serum qui catholicos se esse confitentur. Altera pars, quibus episcopus Jia caput est, clam inter se conveniunt, ipse Jia vestitu saeculari indutus semper ad conventus venit, anulum episcopalem in sinu camisolae tenens. Anno 2003 Jia, ut multi credunt, a papa Iohanne Paulo II pater cardinalis "in pectore" (clam scilicet) nominatus est. Sinae relationes diplomaticas cum Vaticano diruperunt anno 1949 cum communistae imperio illius terrae potiti essent.


DIURNARII IN VITAE PERICULO
Secundum Consociationem, quae "Diurnarii sine Terminis" nuncupatur, 53 diurnarii anno exeunte necati sunt, ex quorum 19 in Iraquia et 12 in America Meridionali; reliqui in aliis orbis terrarum plagis; inde annum 2004um libertati rerum novarum divulgandarum nefastum fuisse colligitur; eorumque, qui diurnarios adiuvant, 15 mortui in laborando sunt; diurnarii, qui a custodibus publicis apprehensi sunt, 907 numerantur; laesi vel minationibus affecti, 1.146; omnium periculosissima Iraquia, ibi partim tromocrates partim milites Americani Septentrionales culpandi sunt, illi quindeciens, hi quater; praeterea Enzo Baldoni, Italus, obses ab muslimis captus et dein, mense Augusto exeunte, necatus est, postquam muslimi Italianos milites Iraquia exire poposcerunt; in America Meridionali, ubi anno 2003º septem necati erant, anno 2004º duodecim; in Mexico et Brasilia et Peruvia diurnarii magnopere vitae periclitantur; Consociatio nos certiores fecit in Cuba diurnarios 22 in carcerem esse inclusos, item sed gravius, in Sinis; in republica Cubana opinari nefas putatur; in Columbia periculosum est de coetibus armatis vel de viris politicis corruptis notitias dare; etiam in USA, ubi diurnarii libertate fruuntur, anno superiore statio televisifica Libaniensis in tromocratibus inclusa est, ex quo pessimum exemplum sumi potest; in Europa bene res se habent, non ita in certis veteris Unionis Sovieticae plagis, ubi a potestate publica adhuc stationes televisificae constrictae habentur; de Africae statu parum loquendum est; nuper tamen, duo diurnarii Francogalli, qui in Iraquia obsides permanebant, scilicet Georgius Malbrunot et Christianus Chesnot, libertatem recuperarunt; id optimum est, at nondum sufficit. [pkan]



NUNTII HEBDOMADIS: BREVES:

Florentia Aubenas diurnaria Francogalla, cui apud sedem actorum diurnorum "Libération" munus est, quaeque ultimis septimanis in urbe capitali Iraquiensium Irenopoli sive Bagdati versabatur, a die praeterito Mercurii inveniri usquam potest, timetur igitur a tromocratibus islamistarum capta esse. Item collaborator et interpres eius Arabus ab eodem die Mercurii perditus est. Die autem quarto Ianuarii ab islamistis gregis al-Zarkavi burgimagister Bagdati Ali al-Haidri manubalista ignivoma necatus est.

26 miliones librarum Britannicarum, quod aequat 38 milionibus euronum, eripuerunt ex officina argentaria Northern Bank bellatores Exercitus Republicani Hibernorum (IRA), qui de Hibernia sive Irlandia Septentrionali suo iure regenda cum Britannis pugnant. Ipse IRA, necnon Sinn Fein, factio ei proxima politica, huic rei negant, vigiles tamen publici dicunt id iam aperte monstrari potest IRA auctorem furatrinae fuisse. Quod, si verum est, paci in Hibernia adipiscendae valde nocere poterit.

Maxime a Iudaeis Theodiscis castigatus est pater cardinalis Coloniae Agripinnae Ioachimus Meissner, quod die festi Trium Magorum homilia in sua abortum fetus una cum internecione a Stalin patrata, clade pueroroum a Herode ordinata necon holocausto hitleriano Iudaeorum damnaverat.

Communitas politica Europae servari non poterit terris tam alienis ut Turcia, Belorussia et Ucraina unionem intrantibus – dixerunt nuntio in communi dux factionis principalis (CDU) partis adversae Germaniae Edmundus Stoiber et moderator factionis regentis Francogalliae (UMP) Nicolaus Sarkozy. Ambo nolunt has tres terras statum membri Unionis Europaeae petituras. Quod cuiusdam momenti esse potest nam Stoiber a multis putatur minister primarius terrae suae fore, dum Sarkozy praesidens novus Francogalliae.

Plus quam novem (rectius 9,14) milesimas partes alcoholis sanguine in suo habuit Bulgarus quidam 67 annorum, qui ad nosocomium Plovdivense advectus est, postquam in via ambulans ab autoraeda pulsus erat. Qui numerus verisimiliter maximum historicum ebrietatis in orbe terrarum notum est. Accedit ut vir ille, cum advectus in nosocomium erat, satis clare cum medicis colloqui potuit, nomen suum et inscriptionem iis nuntians.

Die ultimo Veneris, qui dies Natalis Domini apud christianos orthodoxes habetur, clam et inopinate minister primarius Serbiae Vojislav Kostunica advenit in urbem Pec in parte occidentali Kosoviae a Serbis tantum inhabitata situm. Quod primum moderatoris Serbici in hanc provinciam, nunc a Nationibus Unitis ministratam, iter fuit ab anno 1999, cum rebellione Albanorum et incursione copiarum foederis NATO peractis Kosovo sive Campus Merulanus a Serbia de facto abscisum sit.

Calendarium novum introduci in mundo vult Ricardus Henry, physicus cui munus est apud Universitatem Studiorum Johns Hopkins in urbe Americana Baltimore. Calendarium novum a 52 septimanis tantum, 364 ergo diebus, constistere debeat, quibus quinto aut sexto quoque anno una "septimana Newtoniana" superaddita, quae nullo mense adscripta tempusque feriarum omnibus hominibus sit.

Albertum Einstein, theoriae relativitatis auctorem, repertum est et multas res homini in vita cotidiana plus utiles invenisse, sicut exempli gratia frigidarium alcohole (et non, ut mos erat et est, dioxide sulfuris) fulctum. Quod inventum, quamvis in usum communem numquam venit, nuper reconstructum est a physicis Berolinensibus et publice monstratum ocassione 50 anniversarii mortis ingeniosi physici.

Libidinem sexualem nunc scientifice emetiri posse nuntiant studiosi Israhelienses in nosocomio Rambam urbis Haifa laborantes. Inveniunt enim instrumentum quod undas a cerebro emissas, sed tales tantum quae a libidine incitentur, aestimare possit.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae