Annus
2 0 0 5

SCIENTIAE

PRIMUM CANEM CLONIZATUM ESSE

Scripsit Nicolaus Gross

Primum omnium contigit, ut clonizaretur canis. Grex autem investigatorum a Professore Hwang Woo Suk Austrocoreano ductus eadem ratione technica usus est, qua iam usi erant creatores illius ovis clonizatae, cui nomen fuerat „Dolly".

Snuppius (qui sedet loco dextro) est copia patris +identica.Canis Snuppius ("Snuppy") d.24 m.Apr. huius anni primum omnium vagivit. Qui vertragus Afghanianus patri suo trienni est simillimus: Eodem enim est acido dysoxyribonucleinico (DNA). At pater non erat particeps filii gignendi nisi indirecte: Nam patri nihil exemptum est nisi nonnullae cellulae cutis aurium. Cetera ad Snuppium gignendum necessaria Professore Hwang Woo Suk ducente ab investigatoribus Universitatis Nationalis Seulensis facta sunt, qui iam mense Februario anni 2004 embryone humano clonizato in claritudinem pervenerant.

Catulus clonizatus, cuius nomen Snuppy significat Seoul National University Puppy, ab apportatrice Laboratoriana (i.e. seminium caninum, cui nomen est Anglicum Labrador-Retriever) per sectionem caesaream partus est et educatus. Idem interim bene adolevisse ab investigatoribus refertur. „Qui catulus non aliter se gerit ac alii canes iuveniles: est validus, alacer, ludendi semper cupidus" dixit Geraldus Schatten, Professor Universitatis Pittsburghiensis. Investigatores autem Austrocoreani de Snuppio, primo cane clonizato, nuper primum rettulerunt in Britannico periodico scientifico, c.t. est Nature.

Iam ante Snuppium complures bestiae clonizatae erant: primum „Dolly" ovis illa famosa, deinde mures, vaccae, caprae, porci, cuniculi, cattae, muli, equi, ratti, quidam bos ferus speciei rarissimae.

Ratione technica „Dollyana" Austrocoreanos propositum assecutos esse.

Grex a Hwang Woo Suk ductus eadem methodo usus est, qua iam novem annis ante usi erant creatores ovis „Dolly" appellatae, quae nata erat in Scotia: Ex oocytis (cellulis ovulorum) nuclei eximuntur; eorum in locos supponuntur nuclei cellularum ovis adultae. Deinde oocyta aut chemice aut electrice stimulantur, ut dividantur. Cellulae cum dividuntur, ovum in solutione nutricia crescit, dum satis magnum sit, ut imponatur utero. Denique mater vicaria sive subsidiaria embryonem gestat et parit.

Snuppius (a sinistris) sedet iuxta matrem suam vicariamUsque nunc fieri non potuit, ut canes clonizarentur propter problema graviditati caninae proprium: Oocyta enim canina adhuc immatura multo prius quam aliorum animalium oocyta ex ovario exclusa in canalem peculiarem invadunt eidemque immanent per duos aut tres dies. Investigatores autem Austrocoreani hoc problema solverunt eo quod canalem tam caute eluerunt, ut acciperent ovula matura sat multa.
Deinde 1095 (mille nonaginta quinque) embryones impositi sunt uteris 123 (centum viginti trium) canum feminarum. Tres tantum canes factae sunt gravidae. At Snuppii fratres praematura morte sunt absumpti: unus abortus est, alter (cui nomen fuit NT-2) post 22 (viginti duos) iam dies mortuus est pulmonibus inflammatis. Autopsis quidem facta est, sed causae mortis non sunt inventae.

Bestiae clonizatae saepe parum vivaces sunt et in morbos solent implicari. Etiam „Dolly" ovis clonizata a.2003 sex annos nata propter arthritidem sinistri pedis posterioris et pulmones insanabiliter affectos sopiendo necata est. Scoti investigatores invenerant telomera genomatis Dollyani esse decurtata. Quibus chromosomatum partibus finalibus divisio cellularum custoditur; ideo telomera multum valent ad processum senescentiae moderandum.

Exemplo investigatorum Coreanorum usuros esse bestiarum domesticarum clonizatores commerciales.

Eo quod nunc contigit, ut canis clonizaretur, verisimile est lucra auctum iri eorum, qui bestias domesticas clonizent commercii causa. In Civitatibus Unitis animal domesticum clonizatum interdum venditur pretio aliquot decem milium dollariorum. Negotiatio clonizandi maxima appellatur "Genetic Savings & Clone", quae mandato accepto primum clonizavit cattam novem septimanas natam.

Investigatores autem Austrocoreani stricte negaverunt se clonizatione petere lucrum: „Investigationibus nostris id studemus, ut foveamus medicinam. Nequaquam volumus fabricare canes artificiales".

De clonizandi commodis periculisve nunc etiam vehementius disputatum iri.

Tamen verisimile est cane clonizato denuo factum iri dissensiones et altercationes ad clonizandi problemata ethica spectantes. Cum tutores specierum sperent clonizando fieri posse, ut species bestiarum plantarumque periclitantes serventur, multi investigatores - inter quos etiam est Ian Wilmut, pater qui dicitur Dolliae ovis clonizatae - pericula clonizandi verbis efferentes perseverant in humanarum cellularum clonizatione vetanda. "Eo" Ian Wilmut inquit, „quod investigatores clonizant etiam etiamque plura animalia mammalia, etiam homines sine problematis clonizari posse falso creduntur."

Hanc relationem e theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß, praeceptor domus editoriae et sedis interretialis, c.t. LEO LATINUS http://www.leolatinus.com/. (Relatio d.03. m.Aug. 2005 in „Speculo" (DER SPIEGEL") Hammaburgensi publicata.)


DE COMETE MISSILI PERCUSSO

Scripsit Herimannus Novocomensis

Mense Iulio incipiente cometes “Tempel I” appellatus ictus est missili ex vehiculo investigationi dicato “Suprema impactione” (Deep Impact) eiecto; imagines filmicae impactionis caeli studiosis in urbe Californiae Pasadena exspectantibus transmissae sunt. Plaga vehementissima – nam tam rapide missile decidit, ut omni secundo decem chiliometra percurreret - pulverem fulgidum ac subtilem a tergo cometae suscitavit tam antiquum, ut ipsum systema solare cuius incolae sumus: studiosi nubem illam accurate considerabunt, ut de origine vitae in terra res novas reperiant. Obstupuerunt opacitate pulvisculi, quem arguunt arena tenuiorem. Missile, postquam vehiculo eiectum est, duas horas ad superficiem cometae versus deruit, imagines continuo communicans, usque ad exiguum momentum ante plagam: solum saxosum apparet, crateribus conspersum.
Aiunt studiosi cometas vapore, pulvere et glacie constare, in remotis regionibus systematis solaris circumvehi, pulvisculum e rimis diruptae superficiei violentissime eici.


DE CAELO ET FAENEA GRAVEDINE

Scripsit Herimannus Novocomensis

Ineunte aestate multa milia Japonicorum, qui faenea gravedine laborant, vis maxima pollinum afficiet, si eam cum recentibus annis compares: caeli studiosi causam pollinis redundantis in totius orbis calefactione inesse putant et multo peiora annis proximis exspectanda esse.

Gravedo faenea in insulis Iaponicis longe totius orbis acerrima est, nam non gramine sed cedris et cupressis oritur, cuius pollines aere et vento etiam in longinquis urbibus procul advecti permultos graviter afficiunt, qui personam et vitra lenticularia induere coguntur, cum in insulis Japonicis cupressi et cedri latissimas regiones tegant. In urbe Tokyo quartum quemque faenea febri laborare constat morbumque latius diffundi.

personam et vitra lenticularia induere cogunturKouji Murayama, caeli studiosus Japonicus, causam horum factorum increscentem calefactionem orbis facit: in praeclaris actis "Nature" appellatis vim pollinum in aera diffusorum ex aestu pendere demonstravit: etenim temperies caeli in urbe Tokyo trium graduum a saeculo XIX exeunte usque ad hunc diem aucta est, idemque in finem saeculi XXI exspectatur: ideo, media parte huius saeculi praeterita, tertium quemque incolam Japonis faenea gravedine laboraturum esse.

Sunt etiam qui gravedinem faeneam acriorem factam esse censeant propter auctam vim carbonii dioxidati et parum combustae hydrocarbonicae materiae, qui debiliora corpora in morbo repugnando faciant.


TREMUIT VIA LACTEA INGENTI "STELLAE MOTU".

Scripsit Herimannus Novocomensis

Coeli studiosi admirati sunt vim ingentissimam in extrema Via Lactea ortam a stella quadam dirupta: quae a nobis circiter quinquaginta milia annorum lucis itineris distat. Die XXVII mensis Decembris tam vivida lux radiata est, ut Luna concuteretur et aer terrester collustraretur.

Evenit eruptio, plerumque radiorum "gamma" (id est veementissimi), in superficie stellae neutronibus exstructae, magnetica vi praeditae, cui nomen tributum est SGR 1806-20.

"Numquam tanta vis liberari observata est, postquam Iohannes Keplero ‘supernovam’ ante CCCC annos conspexit" ait Robertus Fender, universitatis Clausenti (Southampton - UK) studiosus.

Haec stella neutronica, in constellatione Sagittarii, reliquum est sideris gigantei, cuius diametros tantum XX chiliometra extenditur et gyrus octo secundis completur.

Quamquam brevissima sit deflagratio, stella emittere radios pergit, qui undis radiophonicorum apparatuum simillimi sunt.


DE TITANE EXPLORATO

Scripsit Herimannus Novocomensis

Postridie Idus Ianuarias paulo ante meridiem, pro certo habitum est instrumenta telescopica terrestria signa per Americanum vehiculum Cassini tradita recepisse: vehiculum ab Europaeis exstructum, nomine Huygens, ad Titana, Saturni maximum satellitem, descenderat. Studiosi instituti Europae caelo dediti, quod ESA vocatur, Darmstadii, in urbe Theodisca, congregati laetitia exsultaverunt.

"Plorat puer!" ait Iohannes Petrus Lebreton, qui in vehiculo Huygens mittendo omnia rexit, quae ad scientiam attinent: linteum, quod descensum retardare debebat, iam ab una hora explicitum erat, ut leniret arduum iter per ventos et vapores methani.

Deinceps desiit labor vehiculi Huygens, nam momenta extrema missionis nemo cognovit, nisi postquam omnia evenerant: tantum enim distat Titan a planeta Terra, ut signum quodvis post unam fere horam huc perveniat.

Planetae et satellites a Sole remoti, sicut Titan, plerumque eamdem locorum condicionem servaverunt, quae planetis inerant postquam facti sunt. Contra planetae Soli propiores propter calorem fere omnia vestigia deleverunt pristini status: quod impedit, quominus de origine vitae certiores fieri possimus. In extremis planetis et satellitibus observare licet studiosis, ut aevum retrorsum peragrantibus, quae in Terra modo nata evenerint.

Praeterea, ad Terram pervenit vox Titanis: primum silentium altissimum, ut in Terra primo aevo, deinde rumores tonitribus similes. "Commotus et perturbatus sum – inquit Marcellus Coradini, qui homines caelum explorantes apud ESA regit – silentio planetarum, quod Terram occupabat antequam vita oreretur. Sonitus autem, quos animadvertimus, atmosphaerae electricitatis staticae refertae indicium sunt."











DE TSUNAMI

Scripsit Herimannus Novocomensis

Tsunamis Tsunamis est verbum Japonicum quo ordo immanium undarum vocatur, quae plerumque a terrae motibus sub maris superficie ortis gignuntur: undae milia chiliometrorum per Oceanum percurrunt et contra quidvis obvium franguntur, excelsis parietibus similes.

Tsunames in imo Oceano Pacifico orti, ut ingentes perturbationes, in oras Asiae et Americae occurrunt: vis terrae motibus submarinis orta et propter altitudinem et propter amplitudinem Oceani increscit.

Cum autem unda litori appropinquat, ubi decrescit altitudo maris, vis non iam derecte sed ad libram augetur, omniaque devastare coepit.

Anno MCMLX orae Japonicae ictae sunt tsunami prope Chilis litora orto, qui DCCL chiliometra hora singula percucurrerat: maris superficies tam lata, quam tota California, novem metra sursum sublata erat. Anno MCMXCII alter tsunamis pagos nonnullos Nicaraguenses inundavit, tredecim milia hominum interficiens, alter milia submersit in Indonesia.

Quater Italia meridionalis ingentibus tsunamibus affecta est, quorum recentissimus terrae motu anni MCMVIII creatus est.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae