Annus
2 0 0 5

NUNTII NUNTII HEBDOMADIS (30.01 - 05.02.2005).

TREMENTI POPULO IRAQUIANO TANDEM SUNT HABITA COMITIA.
Ian. 30, 2005, 11:00 a.m. peracta comitiorum die, collegia electorum clausa. - Quasi postremum proelium illius Belli, quod supervenit Iraquianis, haec comitia reliquerunt nonnullas iacturas et moerorem populo; ita ut fortasse requiras, candide lector, cuius haec initia fuerint, quales fines rei publicae forent. Ecce autem quae facta illa die sunt: Civibus occissis numero 36, necnon 96 vulneratis, ut in ea civitate violentia "minima", maxima tamen frequentia civium, qui perterritas incessere ad urnas, Iraquiana comitia sunt habita eo proposito, uti magistratus ad Conventum nationis crearentur. Sed ante meridiem comitiorum diei, per homines qui sese immolabant, octo iam maleficia patrata erant; impetus pirobolorum adversus collegia in Bagdato aliisque urbibus, quarum 24 cives desiderantur, praeter alios 5 homines absumptos incursione adversus laophorum plenum electoribus e gente Sunita: qua de gente nonnulli praeparaverat ad tempus maleficia, quum praedixissent se esse operam daturos ne comitia in pace forent. Quaedam sectiones fanaticae, ut ea quam ducit Abu Musab Al Zarqawi, Sancto Bello martyrium quaerens, nuntiis per Interrete vulgatis, vindicabant sibi ea maleficia patrata per suos in aliqua de multis electorum collegiis, quae collegia, numero 5.159, vocitantur a fanaticis "sedes apostasiae et infidelitatis"; sola gens Chiita cum Kurdis consentiebatur celebrandis comitiis, iidemque maximam votorum partem immiserunt urnis ad creandos eos magistratus qui, numero 275, Constitutionem nationis redigendam curabunt; praeterea 41 legatos provinciarum, 51 legatos ad Curiam urbis Bagdati; et 111 legatos qui creabuntur ad Conventum Regionis Kurdorum per ipsos gubernandae. In summam, fuerunt 17.000 candidati distributi in 233 indices. Hominum ad votum ferendum evocatorum numerus fuit 14 milies millium. Qui comitiis melius facere nil potuissent, ut exercitus U.S.A. recedat ab Iraquia occupata, -, quamvis incertissima illa exercitus Iraquiani facultas resistendi tot minantibus rebellium sectionibus detinet Americanos. [cpet]


DE NOVO RECTORE UCRAINAE
Senatus Ucrainae comprobavit praesidis Victoris Yuscenko consilium, novum rectorem rei publicae Ucrainae fore Iuliam Tymoscenko, loco Victoris Yanukovic recentibus suffragiis reiecti: quae, usque adhuc methani mercatrix, fidelis novi praesidis fautrix in recentibus suffragiis, a moderatoribus Russis, corruptelae accusata, in iudicium vocatur; si fines Russiae transierit, confestim comprehendetur.
Veneris die ante senatum Iulia Tymoscenko consilia sua descripsit: rei publicae et rectoribus nullam facultatem amplius tribuendam esse opprimendi et coercendi populum. Praeses Yuscenko affirmavit rem publicam maxima cum honestate rectum iri: corruptio exstirpabitur et solidiora vincula cum Unione Europea iungentur.
Non ab omnibus tamen, praesertim a civibus Russe loquentibus Orientalis Ucrainae, probatur femina: quam constat contumaciter et scaenice se gerere. Pristinus praeses Leonidas Kuchma olim cognominatus est ab Iulia Tymoscenko "fulva blatta". [hpiz]


NEPALENSIUM REX AMOVET OMNES MINISTROS CONGRESSUMQUE CLAUDIT.
Regnum Nepal, quo viatores et homines scandendi studiosi ab omni terrarum orbe adventant quotannis et peregrinantur, rem publicam more comunistarum constitutam habet et regem. His terris non desunt, qui cum re publica acerrime rebellantes confligant, ut eam doctrinae Maoistarum adaptent. Cuum vero rex Gyanendra voluisset paccatum regnum, et a Congressu per principem ministrorum petivisset, ut cum rebellibus pacem ante idus ianuarias ann. 2005 componeret foedusque satis firmum sanciret; rebelles autem cum Congressu et Ministro ad colloquia accedere noluissent, quod in persona regis positam totam gentis auctoritatem aestimant: his de causis, regia patientia consumpta, ipsius iussu Congressus iterum solutus est, princeps ministrorum Sher Bhadur Deuba eiusque collegis in domibus suis custodia habitis, ne quis conetur reducere res in eum statum quo erant ex voluntate Factionis Comunistae. Civitas sollicita in pace est, quum completa sit militibus urbs Kadmandu (caput regni), clausis aeriportus ianuis, interruptis telephonorum restibus, aliarumque personarum, quos inter Madhav Kumar Nepal, servi generalis a manu Factionis Comunistae Nepalensis Marxistae Leninistae Unificatae (NCP-UML), quocum Gyanendra gubernabat, domicilis multo milite septis. Igitur Gyanendra ad populum radiophonice locutus huiuscemodi orationem habuisse fertur: "Cives Nepalenses, non ego sum verbis ambiguis rem publicam vestram soluturus, sed per meam dignitatem, perque ius, quod mihi ex Constitutione coronato tribuitur a vobismet ipsis, gubernaculum recipio gentis meae ante quam pessum detur, amovens a munere hos ministros donec digniores aliquos reperiamus, simul ac iuro per hanc dextram, per Regnum Nepal, me ipsum ante tertium annum vias componendae pacis in patria esse inventurum. Omnia enim, omnia quae unquam ministris et Congressui imperavi, infecta sunt: rebelles maoistae per nostros agros indomiti palantur, infestant viatores, nec comitiorum, quae mense Aprili celebranda essent, sunt participaturi. Quod si non peregissent imperia mea vestraque, ii ministri, sat erat ut mali haberentur; quum vero, per deos immortales, totos dies degerent in aula proeliantes inter se velut inimici, nec bonum commune nec negotia publica pensi haberent, eos omnes mutare una decrevi, ne quid ipsorum discordiae in bona re publica, quam conditurus sum, reflorescat". Postea quam haec verba emissit in vulgus, Gyanendra cum ducibus exercituum contionem habuit. Sunt autem qui ipsum culpent auctae saevitiae maoistarum, quique hanc versationem rerum, haud virtute sed dolo regis paratam, se non esse passuros demonstrent. Quum praesertim Gyanendra ipsum Deubam ministrum superioribus annis iam dimissum in honore reposuerit.- Feb. I ann. MMV. [cpet]


DE NOVIS COLLOQUIIS IN ORIENTE MEDIO
Die tertio mensis Februarii nuntiaverunt rectores Israeliani primum copias suas recessuras esse ex Gerico et quingentos captivos Palaestinos liberatum iri, deinde quadringentos carcere detentos dimittendos et Turkarem, Bethlehem, Qalqiliyah et Ramallah, urbes cis flumen Iordanem positas, Palaestinae auctoritati committendas; praeterea exercitum Israelianum nullam amplius incursionem in vicos et urbes Palaestinos suspectos terroristas enectum facturum esse. Hoc consilium ceperunt Ariel Sharon et rectores Israeliani: adhuc in custodia habentur circiter novem millia Palaestinorum.
Interea bini rectores Israelis et auctoritatis Palaestinae convenerunt ut collegium mixtum instituerent, ad consilium commune capiendum de Palaestinis quibusdam fugitivis.
Haec omnia indicio sunt novi colloquii incipientis moderatorum ambarum civitatum: nam die octavo mensis Februarii convenient in urbe Aegyptiaca Sharm el Sheik ambo rectores necnon praeses Aegypti Mubarak et rex Iordaniae Abdullah.
Spes pacis futurae paulatim increscit. [hpiz]


HERUS TABERNAE PRAETORQUE URBANUS EXPEDIENT IUDICIBUS STRAGEM ILLAM QUA POPULUS BONAERENSIS COMMOTUS EST.
Calamitas publica quae supervenit urbi Bonaerensi nocte 29-XII-2004, horrendum sc. incendium in taberna frequentatissima pubi, vix extinctis flammis, iam minabatur ei, qui e re publica debuisset operam dare ne quid simile accideret: praetori urbano, nomine Anibal Ibarra. Nunc autem Omar Chabán, civitate Argentinus, dives argenti vir, herus praedictae tabernae, unicus factus reus est. Eius enim aedificium, nimis ex vero nominatum "Res Publica Cromagnon", quod secundum vigiles urbanos in ea taberna haud minus quam 9 normae securitatis assidue atque dolose violabantur, inter concentum et saltationem gregis musicorum "Cessatorum" incensum -quum velis acusticis e tecto pendentibus fax dederit flammas -, factum est ingens rogus qui concremavit iuvenes numero 192; ille ergo, quando solus tanti facinoris culpandus videtur, herus, gravissimas homicidii dolique poenas luet: 19 milies milia thalerorum in reparationes familiaribus occissorum praeservandas et nonnullos intra tenebras carceris annos; donec iudicatus erit, ex ipsa iudicis providentia in validissima custodia habebitur. Verum in nefanda (ante hoc tempus festiva) nocte 29-XII, "Res Publica Cromagnon" duplici hominum copia cuius capax erat explebatur et, auxiliaribus eius exitibus praeclusis, non omnes fugientes petere plateam atque cessare periculo potuerunt. Ideo praedictus praetor, a quo tales licentias tabernariis Bonaerensibus concessas fuisse constat, ad questionem vocatus, interrogatus a vicariis longissimas sessiones agit acturusque videtur; et ni cessare a sessionibus constituerit, proxima die Martis (8 feb.) ad curiam porro interrogandus veniet. Necnon praedicti musici, nimis ex vero "Cessatores" nominati, bona sua ob eandem causam inhibitia viderunt.- [cpet]


ACTA DIURNA SEPTENTRIOAMERICANA PRAECLARE DIFFIDUNT COGNITIS COLUMBIANI PRAESIDENTIS CONSILIIS AD PASCISCENDUM CUM COPIIS CALONUM TIRONUMQUE ANTEA PRO MILITIBUS PUGNANTIUM -SIVE "PARAMILITARIUM".
Feb. III ann. MMV. - Illa quam vocant Quarta Potestas, a diurnariis scilicet scriptoribus constituta, quum sit pollentissima, tamen, magis magisque pollens est, quo propius primae Potestati accedat. Ideo magni momenti sunt ad eventum rei p. Columbiana, ea quae per diurnarios in U.S.A. dicantur. His Alvaro Uribe Velez, quamvis componendae paci ultra quam quisquam e prioribus praesidentibus Columbianis laborasse creditur, tamen, nondum est satis dignum cui cuncta dicta credantur. Proponunt ne qua gentium donet pecunias postulanti Uribe, ni prius sine ullo fraudis dubio doceat, quales fuerint illi "Termini legitimae componendae pacis": quibusque sub conditionibus accepturus sit in deditionem et amnestiam bellatores atrociorum criminum suspectos. Nam atrocia sunt crimina quae istis imputantur, -necnon commercium pharmacorum, quae dant huic bello miserabile nomen. At consilium ferendae legis, quod Uribe ostendit, nemini extra Palatium placet, quia cum optimis senatorum Columbianorum et Americanorum rationibus aperte confligit, plenumque lacunis et plagulis videtur, quando, ex gr., per eam legem hominibus scelestissimis liceret, quasdam culpas confitendo, faciles poenarum deminutiones adipisci; neque vero est quidquam instrumenti provisum ad confirmandam veritatem confessionum; quapropter quispiam possit, alia scelera fingendo, alia composite omittendo, maiores poenarum deminutiones adipisci! Et, sicut acta diurna 'New York Times' et 'Chicago Tribune', singulis editorialibus articulis huic materiae dicatis, aestimant, nemo potest non dubitare quin, acceptis in sacrum finem pacis pecuniis, praeses ipse sane possit, permutata ista lege de dearmandis exercitibus rebellium, destituere omnes civitates donantes. His actis 'Chicago Tribune' legitur talis articuli finis, serena sapientia plenus: "Pax quolibet pretio comparanda inutilis et fluxa est". [cpet]


PRINCIPIS ECCLESIAE ANCEPS VALETUDO
I. Paulus II obstructioni faucium colluctatus est. - III die mensis Februarii ann. 2005, Silvius Berlusconi, princeps Ministrorum ad populum Italum nuntiavit eos, qui medici Summi Pontificis sint peculiares, manere tranquillos et omnia in optimam partem accepturos, postquam ille bene valere dictus est, accepitque ab omni terrarum orbe nuntios cum bonis pro sua salute reciperanda votis, CC circiter diurnariis noctu diuque ad portas illius nosocomii constitutis. Etenim superiore nocte magna trepidatio apud Vaticanum fuit, quum gravem convulsionem sive "spasmum" ab accesu tussis passus, sanctus Pater portatus celerrime est, trans urbem Romam, ad nosocomium versus. Quid? Quod lunae die concepta gravedine pulmonum aegrotare inceperat; quum vero iam non sit ille Athleta Dei, quem vidimus peragrare universas terras, et salutare universas gentes e vehiculo papali; sed senex est infirmus a morbo parkinsoniano afflictus, ea de causa in magnum vitae discrimen cecidit. Principio nihil diurnariis, qui decem abhinc annos decessum eius speculantur, nuntiatum; ne Vaticana quidem Radiophonica casum vulgavit; et modo albente caelo fama evasit. Secundum acta diurna Il Corriere della Sera, Sancta Sedes occultavit ex industria casum, ne rumor per urbem et orbem pervagaret. Pro tempore, Iohannes II manebit in nosocomio. In Vaticano, hodie, omnia ex consuetudine fiunt; et tota ecclesia dicitur sperare confissa, donec bona valetudo reveniat ad sancutm Patrem. Ceterum ne Romae quidem sapientissimi medicorum sciunt quid censeant, quum ex vagis rationibus a Vaticano redditis parum liqueat, quomodo se habeat ipse. Est enim scita medicis sententia: statum tenuis valetudinis nisi ab eo, quem penes homo aegrotus sit, cognosci non posse.- [cpet]



BREVES BREVES

Propositum regiminis Vasconorum ad Statutum eorum mutandum a Parlamento Hispanico Martis die 2 reiectum est. Nihilominus, Ibarretxe, Vasconorum praeses, neminem populo Vasconico uocem tollere posse affirmat, atque comitia praesidentialia Vasconica die 17 mensis Aprilis fore pronuntiatus est, ut uox populi publica fiat. Postremum discrimen in hoc uersat, utrum in suffragiis participare liceat factioni politicae EH (Euskal Herritarrok siue "nos populares Vasconi"), quam Iudices Hispani a legalitate prohibuerunt, quamuis amplius 140.000 suffragiorum adepta est ultimis comitiis, quia tromocratis ETAe coniuncta esset. [iroi]

Habitis comitis, venietne recessus americanorum? Etenim, Ian. 31 an. 2005, in Alba Domo fuere qui exercitum a Mesopotamia mense Iunio reducendum censerent, 5 dumtaxat legionibus ad moderamen civitatis relictis; secundum eos, receptus deberet confieri citius, hoc est in mense Martio: sed ea verba parum testabilia nobis videntur, propterea quod magistratus Americani, qui talia pronuntiasse feruntur, recusarunt in fidem dare nomen. 120.000 milites Iraquiani dicuntur parati ad propugnandum rebellibus; sin copiae non suffecerint, pars exercitus Americanorum remanens subsidio laborantibus Iraquianis erit. Recessus autem reliqui exercitus et regressus militum ad domos pendet a comitiis eorumque prospero eventu. Et altera ex parte, dominus Bush instituit recedere quam primum ab Iraquia occupata propterea quod, si diutius manendum foret, ei timendum est ne amittat praepotentiam in Congressu, neve Partes Republicanorum debilitentur in re publica propter ingentes pecunias iam consumptas ob Bellum perficiendum. Sin autem legiones confestim recedant, haec species rei publicae, infirme constituta, hostibus relicta, adeo turbari possit ut propediem laniatum iri videatur, acerrime inter se pugnantibus Iraquianis. [cpet]

Yoko Ono (1933- ), uxor illius musici, nomine Iohannes Lennon, qui fuit e The Beatles unus, ipsa magno ingenio artifex, -conceptualis-, quae insolita picturae opera exhibet, quaeque nuper, per exhibitionem anni MMIV in urbe Liverpuliensi, sub titulo My Mummy Was Beautiful, mammarum vaginarumque imagines quasdam exhibere ausa est, -quum 72 annos nata esset. Porro ad recentissima opera et apparatus eius tantum per Interrete aut telephonium portabile accedendum est! Ne plura, apud Noruegos pergit continenter exhibere apparatus et opera sua. Sed mirum est, ut Iohannes eam cognoverit: labente anno 1966, Lennon adfuit apparatui quem illa exhibebat in aula "Indica Gallery"; constabat opus e tribus parvis apicibus in alto tecto scriptis, quapropter ascendere scala ad hoc apposita, si legere velles, debuisses. Id curiosus Lenon fecisse fertur, atque tum legisse in tecto: ITA! (YES!) - Multi autem sunt studiosi I. Lennon qui detestentur Yoko Ono, quam gregis The Beatles putant fuisse mactatricem. Sunt etiam nonnulli per invidiam hostiles huic mulieri, quae sapit ut conservet et augeat bona relicta a marito. Aliorum vero sententia, Yoko, quum ad solvendos The Beatles quasi fax fuerit, ad Iohannem ipsum erat quasi lumen, cuius amore sospes ille potuerit metas tangere vitae.- Feb. 3 ann. MMV. [cpet]

Hac septimana in Hispania ambitio suffragatoria utrum Constitutio Europaea accipiatur annon incohata est, cuius referendum die 20 Februarii celebrabitur. Hoc erit primum plebis scitum, quod inter ciuitates Europaeas hac de re habebitur, sed timetur ne participatio nimis exigua sit, cum fere nemo sciat quid intra 300 Constitutionis paginas contineatur . Ad ciuium autem animos et incitandos et alliciendos, praeconia omnium factionum politicarum iam complent teleuisiones, stationes radiophonicas atque tabulas publicas. [iroi]

Simius mutus arte medica recipit vocem - Si quid magis inconditum est magnorum vocibus simiorum; si alicuius e genere Pongido, ordine pygmaeo, vulgo orangutanis ululatu tristius quid exstat in orbe, id esse debet eiusdem bestiae silentium; quae per libertatem, si masculino genere est, inflata crumena quam in faucibus habet, complet silvas certis clamoribus ululatibusque, quibus feminae congeneres ad opera Veneris evocantur... Ideo factum est, ut curatores horti zoologici urbis Taipei censuerint arcessendum medicum Sinensem, peritissimum antiquae artis medicae virum, qui captivum ibi simium nomine Cocum, caecis de causis mutum factum, herbis electis acubusque docte infixis adiuvaret. Erat omnino prima fera aegrotans quam galenus ille, humanae medicinae deditus, sanare temptavit; igitur calligabat, cui attribueret illius gravissimae arteriasis causas. Quum vero Cocus, qui sese praebuit docilem medico, confirmatis per medicamen hominibus proficiens vocalibus chordis, paulatim vocem suam reciperasset, ut iam nunc clammores eius longe lateque audiantur: curatores zoologici, valde laetati, dulcibus pommis Coco appositis, decreverunt docere ceteros ibi captivos simios obtemperari medicis, qui saepius per medicinam Sinensem eos a morbo liberandos curent. . Feb. II ann. 2005 [cpet]

Sabbato die inuenta est parua nauis piscatoria migratoribus Africanis referta, quam prope ore insulae Teneriffae (una ex Insulis Fortunatis siue Canariis) eius duo gubernatores, qui se fugae tradiderunt, dereliquerunt. Ut uidetur, iam per totum mensem per mare nauigabantur, atque 103 migratorum (ex 227 qui nauem replebant) curari atque mederi hypothermia atque subalimentatione ipsis in oribus debuerunt. Custodes Hispani affirmant se nuper alteram nauem, ne Insulis Canariis apropinquaretur, impediuisse. Ibi tantum 120 migratores vehebantur. [iroi]

In 4 valetudinariis atque 60 pharmacopoliis Catalanis experietur uenditio Cannabis pro uso medicinali. Necesse erit praescriptionem medicam aferre, quam praebetur illis aegrotis qui grauissimis maximeque dolentibus morbis afficiantur. Quamuis a lege usque adhuc uetatur eius usus, non pauci sunt homines qui Cannabem solum habeant remedium quo dolor remittat. Aestimatur 57% aegrotorum, qui Cannabem sumunt, perperam hoc facere propter notitiarum publicarum egestatem. Hoc experimento et talem egestatem superare quaeritur. [iroi]

Proximo Solis die 6 Januarii, comitia habebuntur in Thailandia ad parlamentum renovandum, quibus exeuntes gubernatores, factionis Thai Rak Thai, denuo et largissime continuatum iri putatur. His enim ultimis quattuor annis, primus minister Thaksin Shinawatra, negotiator divitissimus, favores populares obtinuit politica sua oeconomica. Nam systemum (inter alia) instituit quo agricultores pauperes pecuniam accipere possint ad condiciones suas meliorandas. Tamen a nonnullis vituperatur quod familiaribus suis largiter faverit in negotiis publicis. [afla]

Primus minister Georgiae Zourab Jvania casu vita defunctus est in domo amici sui Radulfi Ianussupov, gubernatoris provinciae Kvemo Kartli. Ambo viri suffocati sunt monoxydi carbonico (CO, incolor inodorusque) ob systemum calefactionis vitiosum. Praeses Saakashvili declaravit: "Amicum optimum, auctorem prudentissimum fautoremque firmissimum perdidi". [afla]


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae