Annus
2 0 0 5

TACITA CONTESTATIO CENTUM MULIERUM IN HISPANIA NUNTII HEBDOMADIS (13 - 19.03.2005):

SOCII AMERICANORUM STUDERENT RECEDERE AB IRAQUIA.

Primarius minister Silvius Berlusconi nuntiavit primum se esse auctorem, ut ante kalendas septembres fiat discessus militum Italorum ab Iraquia. Antonius Blair, primarius minister Britannorum, negavit se dicturum esse diem, ante quam diem copiae suae recipiendae sint ab Iraquia; hoc autem fore, "quum opus sit perfectum, non ante". Polonia vero, magni ponderis socia Civitatum Foederatarum, cohortes suas ab Iraquia retrahet ante kalendas ianuarias ann. 2007, ad summum. Cancellaria autem Americana negavit absentiam Italorum fore momenti exercitibus sociorum in Iraquia remansuris. Domina Rice, quae in praesentia tendit ad recuperandas amicitias Americanorum per civitatis Orientis; visaque Afganistania, completa militum civitate, adest in India. Itali laetabantur primum, credentes fore, ut milites sui reveniant domum; postea irascebantur, dictitantes ministrum primarium verba spei plena fecisse, ut prosit existimationi suae ante comitia regionum. Nam uno interiecto die, postquam telephonicum colloquium cum domino Bush habuisse fertur, Silvius Berlusconi negavit, se esse retracturum copias ante certam diem, "quamvis primum se studere -modo studere- dixisset" ante certam diem id esse futurum; neque Italos ab Irakia se recepturos, nisi e consilio sociorum consensu ante capto. - CFP.


DE URBE IERICHO AB ISRAELIS COPIIS DESERENDA

Die XVI mensis Martii coeperunt copiae Iudaei exercitus ab urbe Iericho recedere, ut potestas suprema Palaestinis mandaretur. Postquam duces Iudaeus Mordechai Almoz et Palaestinus Ahmed Eid simul percurrerant totam regionem, cuius dicio commutabitur, ambo subscripserunt tabulas, quibus fines uniuscuiusque potestatis definiti sunt.
Per dies XXX duae stationes Iudaeorum viis circa Ierichum invigilabunt. Postea recedent agmina Iudaea etiam a Tulkarem, Bethleem, Ramallah et Kalkiliya, urbes cis Iordanem flumen positas.
XIII societates Palaestinae se impetui contra Iudaeos abstenturos promiserunt; Veneris die contra dixit Mohammed Abdel - Al, nuntius Consiliorum Populi Defensionis (Popular Resistance Committees), iterum a suis militibus Iudaeos ictum iri: hanc parvam partem Palaestinam recentibus colloquiis Aegyptiacis non convocatam esse eorumque patientiam exhaustam.
Consilia Populi Defensionis iam diu plurima missilia in vicos Iudaeorum regionis Gazae et Israelis meridionalis miserunt. Parvi momenti has minas reputat praeses Palaestinorum Mahmoud Abbas.
Si violentia Palaestinorum diu cessaverit, moderatores Israelis copias cunctas et colonos regionem Gazae occupantes aestate proxima vergente se revocaturos aiunt. - HP.


COLUMBIA, ANCEPS DIURNARIIS CIVITAS.

Utut confirmavit Societas Interamericana Diurnariorum ad Congressum, qui mox in Panama habendus est, gravia erga diurnarios auctores maleficia in Venetiola et Cuba et Argentina denuntiantur; sed certissime constantissimeque in Columbia. Praesidens Comissionis Libertatis eiusdem societatis (SIP), Gonzalo Marroquin, dixit Venetiolam esse "ubi plures actiones obstringunt libertatem imprimendi", secundum Cubam. Diurnarii 288 necati sunt in America ex anno 1987, quorum quinque in 2004 (duo in Columbia, ceteri in Haiti, Mexico et Nicaragua). De Columbia, dictum est neces in anno 2003 fuisse semptem, tres in 2004; et casus minarum, ex 48 qui fuerant ad numerum 23 descendisse. Verum enimvero, hac in civitate persistit quasi "caelum atrox", sub quo maleficia patrantur, et sequestra, extorsiones aliaque facinora, quae vis fieri amat, impune admittuntur a rebellibus et calonibus exercitus et administris gubernatorum. Cubanus quoque tyrannus detestatus est per edicta reliquas dicendi libertates; criminaque eius rei recusat. Ceterum in eo conspectu, Kirchner (Argentinorum praeses) habetur comparandus Fideli Castro et Hugo Chávez. Cuius in tyrannide, propugnante marxismum, stationes radiophonicae et televisificae puniuntur gravissime per leges censorias si vera referuntur; ut, in facto, supradictae stationes penes regimen sint. Mart. 14, ann. 2005. - CFP


QUAE SINT AGENDA IN TROMOCRATAS?
Conventus Matritiensis respondit.

"Innocentes civiles infestare, hoc tromocratia est", deffinivit scriba generalis Nationum Unitarum, Kofi Annan, in fine Conventus adversus tromocratas confectus post tertium diem sessionum, nuntio misso ad eos greges qui, velut rebelles et calones exercitus Columbiani, pergunt usurpare tromocratiam in actionibus suis violentis tamquam si legitimae sint. Consilium Matritiense decrevit "nullam esse excusationem adorientibus civiles et pacificos homines per extorsionem et maleficia mortifera". Quae res gravissima et indignissima sit. Kofi Annan elocutus est se "afflictum esse" propterea quod "in quibusdam civitatibus adhibeantur in tromocratas opes quae laedunt Iura Humana" et Statum Iuris in nomine belli adversus tromocratas. Eos excessus non solum non prodesse, sed etiam expedire et incepta tromocratica corroborare. Nam odium et timor faciunt, ut iidem tromocratae maiores delectus habere possint. Tromocratia est morbus universalis; desiderat ergo remedium ab universis administratum. Nam Civitates Foederatae Septentrionales Americanae nuper in manu sua ceperunt arma adversus tromocratiam; quae res per abusus exasperavit odia, irritavit terrorem. In eam sententiam, Ferdinandus Henrique Cardoso, ex presidentibus Brasiliae, isdemque presidens Gregis Matritiensis (quae ONG composuit synodum), addidit, "dum ab una civitate respondeatur tromocratis, eos confirmatum iri". Cardoso postulavit responsum universale sive permixtum, non modo quia sit magis legitimum, sed etiam quo "efficientius" sit. Mart. 13, ann. 2005.- CFP.


CONGRESSUS IRAQUIAE INIVIT SESSIONES SUB IGNE.
Electis nuper cruento comitio provinciarum Iraquinarum Legatis, Congressus eorum sub igne pyrobolorum habitus est. Sessio prima facta in "Regione Viride", urbis Bagdad munitissima. Legati iuraverunt omnia se esse acturos, ut Iraquia fiat stabilis. Desilientibus autem prope ad aedificium III pyrobolis, tremulae luces cedebant, recedebantque, fenestraeque vitreae rumpebantur. Ex consuetudine, factio quaedam rebellium (Al-Quaeda) sibi maleficium admissum atribuisse fertur. Neque electi sunt per Congressum, scilicet ut debebant, ii qui agant vices summorum pro tempore magistratuum. Nam legati in unam sententiam convenire non potuerunt, adversantibus Kurdis, qui volunt regionem suam circa Kirkuk, urbem ditissimam petrolei, iuris sui factam. Populus Iraquinus recusat hanc moram, -qua mora corroborantur rebelles-, et intestinas legatorum provinciarum divisiones vituperat; quorum eligendorum causa inter minas mortis ad urnas itum est. Congressus ita constitutus debebat edicere quae sint futura fundamenta Iraquiae unitae ac democraticae, -uno praesidente, duobus pro praesidentibus, primario ministro aliisque ministris libere creatis. Non edixit, non creavit. Dominus autem Georgus Bush collaudavit Congressum et plausit conatum, quod plenum spei fuerit. - Mart. 16 ann. 2005. cfp



BLANCHARD Daniel BREVES:

Tacita contestatio centum mulierum in Hispania. - Femineum per vias Hispalis medias incedebat agmen. Erant centum vel amplius mulieres coortae in viros, quae convenerant ad contestandum quod in Hispania L circiter earum, annuae victimae, immolantur maritalibus pugnis. Ea contestatio publica sine crepitu, sine clamore, sine orationibus laesionibusve personarum fuit concepta ab artifice Brassiliensi, nomine Beth Moyses; et instituta non sine adiutorio urbis Hispaliensis, sicut ante erat effecta apud Sao Paulo. Moyses, quae dixit "se velle hoc opus penetravisse in praecordia hominum, ut fiant magnae mutationes in orbe terrarum", inscripsit opus suum "Memoriale de affectu". Ad augendam spectationem operis convenerant feminae omnium ordinum. Aderant etiam, quibus prodire carcere ad hoc permissum erat, reae duae. Pleraeque mulieres gerebant vestitus nuptiales et albos. Sed omnes ferebant obiecta, insignia virorum, quae symbolice virili violentiae referuntur. Sic perventum est ad Plateam Novam (Plaza Nueva), ubi quasi lustralis profanatio et execratio facta est: nam incensis rogis, unaquaeque contestantium iacuit signa violenta, quae portaverat, in flammas. - Mart. 14, ann. 2005. - CFP.

Praeses Malawiensis, Bingu wa Mutharika, transtulit res suas ex aedibus officialibus praesidentis, quae sunt domus CCC cubiculorum, quia (sicut dixerunt consiliarii) aderant phantasmata mala. Pater Malani Mtonga, consiliarius pro rebus christianis, dixit praesidentem ecclesiam rogavisse ut oret et per Deum daemones adjuret. " Nulla conjuratio ex Inferni puteis orta fortuna prospera utetur contra praesidentem nam divinum interventum poposcimus ut Jesu sanguis jactus sit contra omnem conjurationem Mali in praesidentem nostrum " dixit sacerdos Confoederatibus Durnariis (vulgo " Associated press "). Alius consiliarius dixit praesidentem rumores insolitos et gradus in nocte audivisse, et mures invisibiles in se ambulantes sensisse. Uxor et custodes autem nulla viderunt audieruntve. - DB.

Novissima de obitu Dianae Spencer comperta. - Legitima uxor Caroli Britannorum reguli non debuisset ascendere redam qua perdidit animam. Secundum documenta patefacta martis die Londinium, vehiculum quo debuisset proficisci a deversorio Ritz, comitante amassio Dodi al Fayed, haud bene fungens, non excucurrit. Id quod constat duobus documentis post calamitatem inscriptis, quorum alterum est "Memorandum Antonio Blair", documentum missum ad primarium ministrum in eadem nocte calamitatis. Tandem ascenderunt in redam "Mercedes" quam duxit, videlicet ebrius, auriga quidam nomine Henri Paul. Nam is, regulari calamitate nobilitatus, qui dabat operam deversorio Ritz, compertus est superasse ter modum vini licitum ductoribus autocinetorum; quippe in cuius oculis per medicos forenses comperta sunt vestigia liquoris. Diana, 36 annum aetatis suae agens, Dodi al Fayed et Henri Paul morti obierunt quum vehiculum collideret posti caementeo in Ponte de l'Alma, ante kalendas septembres anni 1997 Lutetiae Parisiorum. Secundum legatum Britannorum in Gallia, nomine Michael Jay, facta fuit "repentina mutatio consilii pro occultiore fuga in Benz, qua paparazzi deversorium speculantes distraherentur". Alio documento, cuius auctor non patuit, explanatur, ut "ii temptaverint fugere primo vehiculo, quo non excurrente, constituerint conducere fatalem Mercedes"; ex eodem documento patet Dianam & Doni allexisse photographos "paparazzos" priore die eius diei adventu vulgato. Magna contraversia circa hunc tristissimum casum conflata est, propterea quod quidam suspicantur Dianam fuisse interemptam sub specie accidentis per servitia secreta Britannica, ut eius amores desinerent inferre domui regiae pudorem. Quae suspicio despicitur ab auctoritatibus. Mart. 15, ann. 2005 - cfp

De mora interposita initui Croatiae in Unionem Europaeam - Praefecti rebus exterioribus addicti die Mercurii Bruxellis convenerunt de initu Croatiae in Unionem Europaeam agendi causa ibique constituerunt ut colloquia sine die certa differantur: nam Croatarum moderatores operam dare negantur tribunali poenali de criminibus in dissoluta Jugoslavia perpetratis inquirenti, quod ducem Ante Gotovina caedium reum fugitivum non comprehenderint nec tradiderint. Dum Croatarum moderatores aliter se gerant, colloquia initium non capient.
Praeses Unionis Europaeae Luxemburgensis Iohannes Claudius Juncker dixit se pro certo habere Croatarum moderatores auxilium suum tribunali poenali comprobaturos esse et de initu Croatiae in Unionem mox actum iri. Praefectus Unionis Europaeae amplificationi addictus Olli Rehn se sperare confirmavit postrema impedimenta occasura esse, Croatiam iam se magnopere ingressui appropinquasse sociamque sine ullo dubio futuram esse Unionis Europaeae.
Praeses autem Croatarum Ivus Sanader spem suam deceptam coram collegio rebus exterioribus Unionis addicto dolens patefecit, denegans Ante Gotovina in terra Croatarum esse. - HP.

Hac hebdomada celebratur anniversarium inventus Plutonis planetae. Anno enim MCMV astronomus americanus Percival Lowell perturbationes reperit in ambitu Neptuni planetae, unde intellexit planetam alium exstitisse. Eum primo vidit americanus Clydus Guilhelmus Tombaugh die decima tertia mensis Martii anno MCMXXX. Adhuc manet quaestio sine responso haec, utrum sit Pluto verus planeta, aut saxum errans, aut cometes in ambitu insolito captus, aut luna Neptuni, aut planeta duplex… Tantum pro certo scimus Plutonem parvum astrum flavum esse, quadragenties levius quam Terra nostra, cui aer circumjectus est. Mense januario proximo proficiscetur machina explorativa quae planetam visitabit anno MMXV. - DB.

Pinochet apud Citigroup aliasque argentarias consignabat.- Denuntiante Senatu Civitatum Foederatarum, argentariae Americanae, inter quas Citigroup, accipiebant clam aes quod a dictatore proferebatur. Cuius familia et comilitones 100 circiter rationes in Civitatibus Foederatis currentes habebant. Quapropter optimatibus Chilensibus, reliquisque fautoribus et studiosis dictatoris, his nuntiis sparsis, signum receptui datum. Ipsi vigiles Chilenses recognoverunt eum, a principio dictaturae suae, 17 millionibus thalerum publicanos fraudasse. Sed fuit per istas argentarias qua ille potuit occultare furta circiter usque ad proximas kalendas augustas, quum Senatus Americanus primo patefecisset eum habere thalerum ad 8'000.000 apud argentariam nomine Riggs Bank. Quae in mense ianuario fassa est crimen suum, quum 9 rationes dictatoris per 8 annos se gesisse affirmaret. Verum enimvero, Riggs non exposuit confessionibus suis 19 alias rationes argentarias, quas per 25 annos occultandas curaverat, quum argentaria servitia proximis dictatori praestaret. Etiam Citigroup recognovit se alias 63 rationes, apertas per familiares Pinochet Neovoraci atque Miami, administrasse. Ipse, cuius crudelitate necati sunt innumeri mortales, quibus adnumerandus videtur socius eius Carolus Prat, aperuit 15 rationes argentarias intra 14 annos gubernationis. Quae pecuniae, paratae videlicet per evasiones vectigalium, fraudes, aliaque huiusmodi negotia, ad 15 milliones thalerum ascendunt. Ceterum aliae quoque argentariae consciae sunt: Banco de Chile et Banco Spiritu Santo. Mart. 16 ann. 2005. cfp


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae