Annus
2 0 0 5

Licebit hominibus homosexualibus – id est iis qui homines sui sexus amant – Hispaniae nuptias inire puerosque adoptare – decrevit parlamentum Matriti NUNTII HEBDOMADIS (26.06 - 02.07.2005):

BRITANNIA MODERATRIX UE

Negotiationes cum Turcia coeptae sumptusque agricolis praebendi valde diminuti - destinata sunt principalia Britannorum, quorum terra ab ultimo die Veneris spatio proximorum sex mensium moderatrix erit laboribus Unionis Europaeae praedita. Multi tamen credunt nunc, referendis de tractatu principali UE a Francogallis et Batavis reiectis, cogitandum non esse de expansione geographica unionis. Minister Nicolaus Sarkozy, qui res internas Francogallorum curat, modo proposuit post accesionem Bulgariae et Dacoromaniae, quae accessio verisimiliter anno 2007 aut 2008 fiet, nullas novas terras Unioni Europaeae per tempus quoddam satis longum addendas. De his rebus consensus Londinii et Lutetiae non facile videtur captandus, quippe quod et cuivis mutationi impensarum agricolis praebendarum Francogalli maxime obstant, nam maxima pars sumptuum immo agricolis Gallicis praebetur. Acceptorum et expensorum ratio septennii 2007-2013, quae iam nunc paratur, verisimiliter proximi tantum anni primis in mensibus, cum Austria moderatrix UE erit, adoptabitur. - ST.


DE COLONIS IUDAEIS A REGIONE GAZAE EXPELLENDIS

Magno cum vigore coloni Iudaei in regione Gazae omnia agunt, quae impediant rectores et exercitum a consilio relinquendae terrae perficiendo.
Apud oram Palaestinam die XXVI mensis Iunii decem cives totidemque milites vulnerati sunt in tumultu: nam nonnullae domus derelictae dirui coeptae erant, ne quis colonorum eas clam occuparet. Lunae die nova tabernacula collocata sunt non longe a vico Gush Katif, quem mense Augusto moderator supremus vacuefaciendum constituit: nomen attributum est parvo pago Tal Yam. Die autem Mercurii effusi sunt clavi et petroleum super viam quae Tel Aviv Hierosolymis coniungit.
In colonos rebelles se severitatem maximam adhibiturum esse pollicitus est summus moderator Ariel Sharon atque regionem Gazae sine ullo dubio a mense Augusto liberandam esse. Nihilo minus exercitus Israelis rebelles Palaestinos Hezbollah vocatos eorumque castra in Libano meridionali pyrobolis icerunt, postquam miles Iudaeus interfectus est apud domum rusticam Shebaa, in finibus de quibus contenditur.
Pridie Kalendas Iulias iuvenes Iudaei aliunde venerant vi persecutum Palaestinos apud Gazae colonias, quapropter vetuit exercitus, ne quis regionem iniret; a Kalendis Iuliis tamen ingredi licet illis, qui arma et cetera, quibus consiliis rectorum obstet, non habeant.
Vix Sharon ex regionem Gazae colonos expellere poterit; cui postea in animo est totam regionem cis Iordanem flumen positam perpetuo occupare. - HP.


LICETNE CUM TROMOCRATIS CRUORE SORDIDIS COLLOQUI?

Minime, hucusque confirmaverunt moderatores USAe. Attamen praefectus rei bellicae Donaldus Rumsfeld, severitate ac duritie notus, a diurnario televisifico retis "Fox News" die XXVII mensis Iunii interrogatus, respondit colloquia cum rebellibus Iraquicis plus quam semel re vera facta esse, ut discordia inter factiones tromocratarum exoriretur: nam separare desiderant rectores USAe ab Iraquicis, qui occupantibus repugnant, Abu Musab al-Zarqawi et ceteros armatos extraneos. Simili modo iam actum esse in Afganistania confessus est Rumsfeld, denegans quemquam ex civibus Civitatum Americae Unitarum umquam cum tromocratis convenisse: moderatores Iraquicos cum rebellibus colloqui constituisse, seque ad hoc efficiendum adiuturum esse. Nuntium antea communicaverat diurnarius Anglicus "Sunday Times".
Mercurii die in Carolina Septemtrionali allocutione celebravit praeses Civitatum Americae Unitarum Georgius Bush diem anniversarium traditionis summae rerum rectoribus Iraquicis: se nullas copias amplius missurum esse nec diem recedendi constituturum, in Iraquia positum esse primum agmen belli contra terroristas, domi non alibi profligandos; tromocratas victuros esse, si nos caedem immanem turrium geminarum obliti essemus.
Sed vehementer dissensit dux senatorum democratarum Harry Reid: quae in Iraquia evenerint ad turrium eversionem minime attinere, saevissumum hostem Osama bin Laden liberum effugisse.
Postridie Kalendas Iulias duodetriginta Bagdati pyrobolis diruptis perierunt. - HP.


PERICULUM NE ASINI ITALIAE FIANT EXTINCTI

Periculum est ne signum perenne Italiae conditionibus vitae mutatis facie terrae evanescat – ita saltem secundum actorum diurnorum cui nomen "Washington Post", in symbola quorum narratur de humilibus asinis qui olim omni vico viaque rustica Italiae abundabant. Regione australi laborabant gigantes nigri in agris dum Sardiniae percani parvuli omne onus portabant. Equidem cuique regioni erat genus prioprium, itaque quot regiones tot genera asinorum. Sed in aetate machinae hae bestiae dociles ac perpulchrae factae sunt tam inutiles ut vix aliquis eas curet. Aliqui boni autem admoti statu hoc lamentabili rerum fovent consilia ad pauperes asinos servandos. Cogitandum est utrum asini hi minus digni salvandi sint quam fictilia et statuae quae in magnis musaeis exhibuntur. - KW.


ANNIVERSARIUM PUGNAE AD LACUM TRASIMENUM

Hoc fere tempore anniversarium recurrit proelii anno 217 a. Ch. n. ad lacum Trasimenum commissi inter Romanos et Poenos. Post magnam cladem ad flumen Trebiam (prope Placentiam) a Romanis acceptam, ei rati se perdidisse Galliam cisalpinam, sive omnem vallem Padanam usque ad Aquileiam, conati sunt defendere Italiam centralem, imprimis vias stratas muniendo praesidiis, ne transiret Hannibal. Is tamen, nolens iniquis locis pugnare, statuit exercitum suum regionibus imperviis palustrisque Romam versus ducere. Cum ita pervenisset ad confinium Etruriae et Umbriae, consul Gaius Flaminius, qui frustra eum Aretii expectaverat, nimis praesumens de sua arte militari, noluit alterius consulis exercitum exspectare longius et, itinere a via Flaminia averso, festinanter coepit Poenos insequi.
Quoniam proelium brevi erat committendum, Hannibal, ut imperator praestantissimus, locum pugnae delegit aequissimum. Vallis illa ferme rectangularis ac satis angusta, adiacet litori septentrionali lacus Trasimeni: Quae ideo duci videbatur esse praeferenda, quod praeter litus, undique erat circumdata montibus, parvis tantum meatibus velut portis relictis ad lacum in utroque capite. Ad portam occidentalem simulata pugna, agmen illam protegens simulavit fugam, velocissimme currens ad orientem versus eoque Romanos provocans ad se insequendum. Flaminius cum exercitu in vallem ingressus, mox vidit se undique esse circumventum, utroque meatu facile clauso ab agmine Punico ceterisque copiis commode dispositis in propinquis montibus.
Secutum est non tam proelium quam caedes, nam ceciderunt Romanorum milia circa quindecim, cum Hannibal nonnisi mille dimidiumque militum perdiderit. Quidquid autem est de munere expleto a Flaminio consule, magna laus danda est Romanis militibus, qui introducti in locum iniquissimum, undique circumventi tres horas restiterunt certantes fortissime. - Fr. BH. OFM.


LIS REGIOMONTANA

Regiomontii, quae urbs hodierno tempore Kaliningrad nominatur, caerimonia 750 annorum ab urbe condita praeteritorum his diebus habetur, ad quam festivitatem invitati sunt a moderatoribus Russiae praesidens Francogalliae Jacques Chirac necnon minister primarius regiminis Germaniae Gerhard Schroeder, desunt tamen in indice hospitum moderatores Poloniae et Lithuaniae – terrarum scilicet proximarum territorio illi Kaliningradensi, a Russia ipsa secluso. Hoc poena esse creditur ambabus terris vicinis pro cursu politico nimis ad Occidentem spectante, Moscoviam autem negligente. Causa recens irae Russorum erat flagitatio a legatis parlamenti Lithuaniae ut apud suos veniam officialiter petat Russia pro invasione trium terrarum balticarum (Lithuaniae, Lettoniae et Estoniae) anno 1940 peracta necnon eorundem legatorum postulatio ut pro occupatione diuturna (usque ad 1989 annum) terrae pecuniam Moscovia solvat. - ST.


TEMPORA DURA FUMIFICANTIBUS

Nicotiana fumificare libidini virorum pulchritudinique feminarum fumificantium maxime nocet – credunt moderatores regiminis Britannorum qui talibus dictis iuvenes ad fumificandi cessationem adhortari conantur. Difficultas penem erigendi, cutis esiccata atque halitus haud mire olens effectus sunt nicotiana fumificandi – clamant correctores iuventutis.
Eadem ultima septimana moderatores Californiae decreverunt hispanicas haurire vetatum fore omnibus in carceribus huius civitatis foederatae Americanae. Quod tamen – monent nonnulli - ad res adversas ducere potest, nam sine hac sola saepe voluptate captivi immo ferociores fieri poterunt, quod iam in carceribus civitatis Maine anno 2000, similem post inceptum regiminis, evenit.
Eodem tempore regimen Bohemiae interdictionem fumificandi locis in publicis proximo anno ineunte introducendam nuntiavit. In cauponis tantum intra conclavia ab aliis seclusa indulgere addictioni huic valetudini noxiae licebit. - ST.



Licebit hominibus homosexualibus – id est iis qui homines sui sexus amant – Hispaniae nuptias inire puerosque adoptare – decrevit parlamentum Matriti BREVES:

Certamen Germaniae nationale telephonis gestabilibus iactandis in urbe Bielefeld civitatis Rhenaniae-Vestphaliae modo peractum est ex quo victor evasit Thomas Chedor cui telephonum suum spatio 77 metrorum iacere contigit. Culmen mundanum tamen adhuc Finnus Ville Piippo tenet cum iactu 82,55 metrorum anno praeterito perfecto. Proximo mense Augusto sextum iam certamen mundanum – nam annuatim certamina haec fiant - Finniae habebitur. - ST.

Opificinas imbres fabrificantes in litoribus Maris Mediterranei struere volunt scientistae Hispani cum collegis suis Israheliensibus – legitur in actis diurnis Matritensium "El Mundo". Nubes – credunt studiosi - ut imbres gignant regionibus etiam in siccis, venti artifice calefacti cogere possint. - ST.

Quattuor zeris privatus est leu sive leo – nummus ille Dacoromanorum, qui processus apud rerum oeconomicarum peritos denominatio monetae vocatur. Nunc igitur dollarium Americanorum tribus leonibus et 60 centesimis (Dacoromanice bani) mutatur, cum adhuc triginta sex milibus leonum. Ob denominationem nummi omnes officinae argentariae terrae necnon bancomata sive arcae bancariae, quarum usu quisque ipse e computo suo pecuniam detrahere potest, tempore quattuor dierum clauduntur. - ST.

Mirandum est gaudium illud virorum telephonis mobilibus utentium, nam iactat quisque se quam exiguissimum possidere – iocose dixit Neil Kinnock, pristinus moderator factionis politicae laborantium Britannorum. - ST.

Studiosis univeristatis civitatis Americanae Montanae contigerit linguam avium nomine Linnaeano poecile atricapilla notarum (quae avicula consanguinea nostri pari maioris est) intelligere. Plus quam triginta voces varias biologi Montanenses taeniae magnetophonicae inscripserunt, observantes quando hae ab avibus emittantur. Inventum est exempli gratia vocem "si-i-it" perlongam accipitrem vel noctuam denotare, qua voce aviculae de praesentia harum avium praedatoriarum sibi maxime hostilium inter se communicent. Verbum autem "tsi-ca-di-i" hostem e terra venientem significat; sit periculum gravissime, illud finale "di-i" duplicetur nisi etiam triplicetur. - ST.

Licebit hominibus homosexualibus, id est iis qui homines sui sexus amant, Hispaniae nuptias inire puerosque adoptare – decrevit parlamentum Matriti. Quo facto Hispania quarta, post Bataviam, Canadam et Belgiam, terra mundi est tali cum lege pollenti, prima tamen orbis catholici. Sociologii Hispanienses explanant terram suorum re vera magis magisque seacularem fieri – indagatione opinionum nuper habita inventum est 14% tantum civium Hispaniae diebus Solis ecclesias ad missam sacram auscultandam visitare. - ST.

Primum autocinetum combustione hydrogenii propulsum emptoribus in USA nunc praebetur. Loco gasiorum exhaustorum currus generis Honda FCX vaporem tantum aqualem emittit – oecologi valde sperant solis talibus automobilibus mox in viis publicis vehi licebit. - ST.

Sajay Shah Keniensis, postquam in patriam Londinio invitus redux in aeriportu Nairobiensi (in parte scilicet eius ulteriori) per totum annum vagatus erat, tandem civitate Britannorum donatus est potestque nunc Londinium petere. Pecunia omnino carens spatio temporis tredecim mensium Shah escam apud peregrinatores emendicari solebat, corpus in aquiminali aeriportus lavabat, in scamnis aut humi prorsus dormiebat. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae