Annus
2 0 0 5

Innocens Londini occisus NUNTII HEBDOMADIS (24 - 30.07.2005):

INNOCENS LONDINI OCCISUS

Certum iam est Iohannem Carolum de Menezes a vigilibus publicis in tramine subterraneo Londiniensi occisum nullo modo cum tromocratibus ut temere vigiles suspicavissent iunctum fuisse. Brasiliensis ille 27 annos natus ab nonnullis annis Londinio et vivebat et munum electrici fungebatur, sed ignotam ob causam nolens se a vigilibus prehendi (verisimiliter quia tessara valida in Britannia habitationis iam carebat) fugere in currum traminis conatus est, ubi tamen octo glandibus a vigilibus missis perfossus statim animam efflavit. Vigiles enim Britannici post ictus recentes terroristarum in tramina subterranea autoraedasque publicas, in quibus plus quam quinquaginta homines perierant, licentiam regiminis obtinuerunt sclopetare, sine fere monitu, in omnes, quos suspicerent actus terroristicos patraturos. Multi cives timent ne licentia haec novas innocentes victimas mox pariat. - ST.


EXERCITUS HIBERNUS PRO RE REPUBLICA ARMA DEPONIT

Exercitus Hibernicus pro re publica (IRA), postquam armis per XXXV annos pro unitate Hiberniae contra Britannos occupantes vi et pyrobolis pugnavit, sollemniter proclamavit bellum pro libertate desiisse, consilia sua abhinc certamine civili incruento persequenda, omnibus militibus arma deponenda esse.
A die XXVIII mensis Iulii omnia gesta publice finem habuerunt.
Mense Aprili dux supremus Sinn Fein, partis quae unitati Hiberniae favet, ex omnibus pugnatoribus pro re publica petiverat, ut arma deponerent: signum hoc fuit bellatoribus ut quid faciendum simul constatuerent et deliberatum patefacerent.
Insula Hibernia, a die secessionis rei publicae "Eire" vocatae a Regno Coniuncto Britannico, in duas partes divisa est: quarum in minore, provinciis septemtrionalibus constituta, Anglico regi subdita, nulla requies umquam fuit. Opprimebantur Hiberni fidem catholicam confitentes a protestantibus Britannicis ibi iam diu habitantibus, donec rebellio tanta facta est, ut exercitus a regimine Londinii missus sit et custodibus publicis summa rerum tributa sit.
IRA vi respondit, et in maximis urbibus, et pyrobola mortifera contra exercitum in Hibernia et in ipso capite Regni dirumpens.
Anno duodebismillesimo coegerunt rectores supremi Britanniae et rei publicae Hiberniae omnes partes in palatio Stormont, apud Belfast, ac pertinaciter pactioni novae subscribendae omnes partes compulerunt, quae vocata est "pactio Sancti Veneris diei". Inde, alterna vice, usque ad finem belli ab IRA constituto pervenimus.
Nova pagina in Hiberniae historia abhinc scribi poterit. - HP.


PERPETUO IN CAPTIVITATE MANEBIT QUI THEUM VAN GOGH INTERFECIT

Mohammed Bouveri, civis Batavus XXVII annos natus, in Mauritania (Morocco) ortus, postquam se interfecisse auctorem cinematographicum Theum Van Gogh confessus est, perpetua captivitate Martis die Amstelodami damnatus est.
Homicida postridie Kalendas Novembres anni MMIV facinus perpetraverat: nullam causam facti aperte declaravit, quamvis omnes statim animos intendissent ad postremam pelliculam filmicam a Theo Van Gogh confectam, quae "Submissio" appellatur: qua denuntiabatur vis et crudelitas erga mulieres in Islamicis civitatibus.
Narratur reus post ictum mortiferum victimam pugione percussisse et iugulavisse, deinde supra corpus litteras reliquisse, quibus rectoribus Batavis minabatur: quam ob rem iudices reum non tantum de homicidio, verum etiam de terrorismo damnaverunt.
Plus quam semel Bouveri se ut martyra mori cupere confirmavit seque pigere, quod tum non interfectus esset, cum a custodibus comprehenderetur. Sententia perlecta, nullus animi motus in damnati ore apparuit.
Praeses tribunalis Udo Wilhelmus Bentick dixit timorem et pavorem a die facinoris per totam Batavorum civitatem diffusos esse, quamvis iamdiu migrantibus totius mundi refertam.
Duodecim Batavi iam in ius vocati sunt, quos investigatores terroristas a Mohammed Bouveri ductos reputant. - HP.


BELLA RUTHENICA

Praesidens seu potius dictator Rutheniae Albae (Belorussiae) Alexander Lukasenka minat Lituanos merces in Ruthenia fabricatas non plus per portum Klaipeda Lituanorum exportatas (sicut adhuc mos erat, ibique Rutheni suam ripam firmatam, navibus onerandis aptatam, tenent), sed per Regiomontium, quae urbs in vicina parte seclusa Russiae (regio Kaliningradensis) posita est. Hoc poena esse a Lukasenka putatur pro hostilitate, quam Lituani contra Rutheniam Russiamque sentiant. Aliter, eodem praetextu, bellum diplomaticum cum Polonia Lukasenka gerit tres modo diplomatae Poloni Minsca expulsi sunt, legatus ipse in responsum a regimine Polonorum in terram revocatus, quod ultimus esse passus videatur ante diruptionem relationum diplomaticarum. Hrodniae aedes Societatis Polonorum Belorussiae a vigilibus publicis vi occupata est novique moderatores societatis, a tyranno ipso electi, in officia aedis sunt traducti. - ST.


NUMMUS SERUM PAULULUM VALIDIOR REDDITUS

Post admonitiones ultimos per duos annos ab Americanis Europaeisque multoties vocitatas, tandem regimen Sinensium monetam suam yuan nuncupatam fortiorem coram dollario reddidit, non tantopere tamen quam ab occidentalibus flagitabatur nunc enim yuan duabus tantum centesimis (2%) validior est quam adhuc erat, regimina autem peregrina revaluationem vicesimae partis (5%) postulaverant. Nummus Sinensium, quem multi artifice nimis vilem a regimine euorum teneri censebant, maximo auxilio exportationi mercium in Sinis factarum proderat, nunc tamen ita saltem regimen Pekiniense cum terra atque cives eius divitiores in dies fere singulos fiant, mox ipsi magis magisque peregre merces empturi sint in terramque suam vehant, robustior ergo yuan iis certe auxilio fore. At incrementum oeconomiae, quae nimis cito crescat praeterito anno novem semis centesimis (9,5%) - periculoque "effectus calefactionis" minans, nummo paululum validiore sine dubio aliquantulum refrigerabitur. A multis summa officina argentaria Sinensium suspicatur alteram revaluationem parare, quae post tempus quoddam efficietur, nisi tantum interim ob primam nimis detrmenti oeconomia ceperit. Offcialiter tamen regimen huic rei negat. - ST.



Innocens Londini occisus BREVES:

Minister primarius Bulgariae dux factionis socialistarum, qui victores e commitis nuper habitis evaserunt, Sergei Stanisev a parlamento uno tantum suffragio plus quam necesse erat - acceptus est, regimen tamen minoris partis ab eo creatum a legatis eodem die reiectum est. Rebus ita stantibus Stanisev munere abdicavit novumque regimen verisimiliter creandum erit imperatori pristino Bulgariae Nicolao Saxcoburggotthae (ut Nicolaus II tempore regendi notus), qui ceterum munere moderatoris regiminis ultimis quattuor annis (scilicet, usque ad commitia recentia) fungebatur. Hic a multis creditur nunc a factionibus dexterae partis auxilium in foedere condendo petere, nam tres ultimae septimanae Nicolai cum socialistis pactandi frustra peracta sunt. - ST.

Regimen vigilesque publici Aegypti ab aliqua abscondita fonte sciverunt islamistas ictus contra peregrinos in oppido maritimo Sarm el-Seik requiescentes patraturos ipsiusque diei ictorum (23 Iunii) gnari erunt nuntiat publicae securitatis administratio Aegyptiaca. Quamvis omnia fere ad patratores reprehendos a vigilibus sint facta, tromocratis contigit 67 homines (inter quos 16 peregrinos) ictibus pyrobolorum vita privare. - ST.

Missae sanctae a pontifice Benedicto XVI solemniter mense Augusto in vico Hangelar (prope Bonnam) celebrandae magna vi reclamant oecologi Theodisci societatis BUND ("foedus"), qui missam noxiam dicunt fore bufonibus ibi in pratis habitantibus. - ST.

Pilulas sumendo, quae libidinem virorum excitant, sicut Viagra, Cialis vel Levitra, possumus severe oculis nostris nocere monet ministerium valetudinis Canadae, effectibus indagationum scientificarum recens peractarum nitens. Qui nuntius mirum in modum superstitioni Polonorum congruit, secundum quam nimis masturbare caecitatem apud viros producere potest. - ST.

Cocaina veneno mortifero imbuta necare voluit milia Americanorum, qui hoc psychotropico fruuntur, dux terroristarum islamicarum Osama ben-Laden nuntiant acta diurna "New York Post". Res ei non contigerit, nam fabricatores venditoresque cocainae Columbiani, quorum munus in hac re esset psychotropicum venenatum in USA clam invehere, cum Osama negotia communa habere, omnibus rationibus consideratis, denegavissent. - ST.

Effigies sanctae Mariae, quae in ecclesia Acerrae (prope Neapolim) servatur, interdum leges brachiaque movet necnon facies eius vividissimo colore fulget clamant nonnulla decennia piorum oppiduli. Rem, an miraculum sit, nunc sacerdotes catholici scrutantur. De multis similibus in Italia saeculo XV ineunte evenientibus Poggius Bracciolini in "Facetiis" suis nuntiavit, ad lecturam cuius omnes miracula quaerentes cordialiter adhortamur. - ST.

Candelae formam habebit altissima in USA (610 metrorum) aedes caeliscalpia Chicagiae annis 2005-2008 struenda, nomine Fordham Spire iam nuncupata. Continebit viatorum deversorium viginti tabulatorum necnon domicilia permulta maximo pretio hominibus divitis venum praebenda. In Foederatis Emiratis Arabicis tamen immo altior turris struitur, nomine Burj Dubai, cuius altitudo 700 metra attinget. Multi tamen timent talibus in aedibus habitare nec officia tenere, ne ictu terroristarum una cum aedibus ipsi deleantur. - ST.

Aliter quam a scientistis adhuc putabatur, fieri posse ut mane ieiunare vespertino tamen tempore ad libitum ventrem implere valetudini prodest clamat neurologus Americanus Marcus Mattson, qui mures tali victu nutritos mox paululum maceriores multoque melius valeantes reddiderit, collegis eorum, quibus ientacula habere licebat, comparatis. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae