Annus
2 0 0 5

Multa 125 euronum punita est mulier musulmana, cum capite rica obtecto per viam urbis cuiusdam Belgii ambulasset NUNTII HEBDOMADIS (28.08 - 03.09.2005):

TURBO IN ALOISIANA SAEVIIT

Turbo immanis regiones USAe ad sinum Mexicanum prospicientes vehementer percussit: maxime affecta est civitas Aloisiana (Louisiana), praecipue illius caput Nova Aurelianis (New Orleans), portus mercatorius amplissimus et cunae artis musicae, quae "jazz" appellatur.
Moderatores Aloisianae incolis severitatem tempestatis praenuntiaverant eosque ad domos deserendas hortati erant; turbo tamen multo gravior se praebuit, quam quod quilibet providerat.
Primum unda novem metrorum aedificium in urbe Biloxi percussit et triginta homines, qui ibi confugerant, interfecit; ibidem constat postea centenos homines vitam amisisse; cuius urbis praefectus, vias obstructas et nexus electricos et telephonicos interruptos conspiciens, "hunc tsunamem nostrum esse" ait. Similia in urbe Gulfport evenisse narrantur.
Deinde Nova Aurelianis, superficie maris plerumque inferior, demersa est: duo aggeres vi undarum diruti sunt, viam aquis lacus Portchartrain in urbem defluentibus patefacientes. Plura aedificia ventis corruerunt, veterrima tantum insula Gallica, unde ab initio condita est urbs, tempestati restitit.
XXIII milia hominum, qui ante turbinem effugere noluerunt aut nequiverunt, in stadio operto - cuius tectum mox damno affectum est - "Superdome" appellato auxilia diu frustra exspectaverunt; quorum denique coepta est translatio in stadium longinquae urbis Houston, iam plurimorum refugium; alii in tectis domuum suarum demersarum confugerunt.
Cadavera, ut in pellicula horrori suscitando confecta, aquis sustenta fluitant.
Non desunt qui tabernas mercatorias et emporia praedentur, ideo rectores publicos custodes iusserunt armis fures percutere: lenta et imparia auxilia ita magis magisque impediuntur.
XXXII milia militum in regionem missi sunt.
Praeses USAe Washingtoniam rediit, dies feriatos interrumpens, et cives admonuit ut Rubrae Cruci ceterisque beneficis societatibus, quae in vastatis regionibus operam dant, auxilium ferant, dein in regiones calamitate affectas se contulit; sed Georgio Bush ut imperito et lĕvi fere omnia acta diurna non pepercerunt.
- HP.


CAEDES CAEDIUM BAGDATI

In Iraquia nullus horror tantus est, quin superari possit.
Mercurii die, pridie Kalendas Septembres, cum magnus numerus peregrinorum Shiitarum Bagdatum concurrisset, ut mortem magistri fidei Mousa al Kadim celebraret, prope meschitam al Kadim dedicatam in insula septemtrionali Bagdati sitam, aliquot missilia deciderunt et dirupta sunt: septem peregrini perierunt, XXXV vulnerati sunt et nuntius impii impetus timorem per multitudinem divulgavit.
Post autem horas duas fama repente diffusa est terroristam sui interfectorem in multitudine perturbata latere: cum omnes confuse effugere conarentur, alii pedibus protriti humi vitam amiserunt, alii in pontem concurrerunt, unde in fluvii Tigridis gurgitem aut in aggeres lapideos deciderunt.
Rectores Iraquici communicaverunt DCCCCLIII homines periisse et DCCCXV vulneratos esse, maiore ex parte mulieres et pueros: triduum luctus proclamatus est.
Grex tromocratarum ab Al Zarqawi conductus sibi facinus immane per interrete tribuit.
- HP.


HUGO MISERICORS

Oleum domibus calefaciendis deminuto pretio venditare vult praesidens Venetiolae Hugo Chavez pauperibus civibus USA. Pretium petrolei 30-40% vilius fore pollicitur pretiiis, quae in mercatura mundana valent. Index egentium a societatibus Americanis caritativis sit conficiendus; tales autem societates, quae cum dictatore Venetiolano in hac re cooperari velint, in USA adesse confirmat senator Americanus atque defensor clarus legum minoritatum Jessie Jackson. Secundum Chavez 7-8 miliones Americanorum non satis pecuniae habent, ut domos suas calefactas hiemis tempore tenere possint.
Chavez, osor Americanorum (seu potius regiminis USA) bene notus atque maximus venditor petrolei ab ipsis Americanis empti, iam diu regimini communistico Cubae petroleum diminuto pretio importare praebet. Auxilio medicorum Cubanorum nunc Chavez et aliam alapam Americanis inferre molitur, invitans usque ad sescenta milia per annum civium USA in Venetiolam venire, ut ibi chirurgiam oculorum gratis perfectam habeant, nam permulti Americanorum sine ulla cura medica corporis vivere paupertate cogantur.
Commentatores tamen indicant in ipsa Venetiola permultos cives in maxima paupertate vitam degere. NANOMPOUPHOS


DE MORTE GIGANTIS APPROPINQUANTE?

Viginti vel fortasse triginta post proximos annos Civitates Unitae Americae (USA) palmam archicampionis mundi tradere debebunt Sinis Indiaeque hariolatur Timotheus Garton Ash, rerum gestarum peritus praeclarus Britannorum, ab actis diurnis Polonis "Gazeta Wyborcza" percontatus.
USA ibi nunc sunt dicit Ash ubi Britannia erat saeculo vicesimo ineunte: haec bello boeriano nimis longe et nimis sumptuose gesto debilitata, illae simili bello Iraquiensi (amba bella humilitatione potentium a parvo grege rebellantium illata finiuntur); cum hac nova imperia celeriter crescente, i.e. Germania et USA, aemulari coeperunt, cum illis autem novi gigantes oeconomici Asiae Orientalis. Iam nunc Sinae, post Iaponiam maximam in mundo copiam *monetae praesentis* (Anglice currency reserve) possidentes (cum Americani nonum demum locum in hoc indice tenent), validitatem dollarii aliquatenus queant gubernare, dum officinae argentariae Sinensium, Hongkongensium et Formosanorum maxima sint fons pecuniae Americanis emptoribus in fidem datae, nam bene sciunt hi bancarii (qui cum regimine Sinarum amicitiam tenere student) emptores maxima ex parte mercedes in Sinis factis pecunia credita empturos.
Debilitatione Americanorum imminente, suadet Ash Europaeis immo artius cum USA collaborare, ut ordo democratica validioribus vinculis inter terras occidentales iungatur, necnon ut spatium huius ordinis expandat, comprimens, si fieri potest, etiam Sinas ipsas.
Eundem finem dominationis Americanorum praedicat ultimus fasciculus actorum "Der Spiegel", cuius diurnarii iisdem rationibus niti videntur. Et hi et ille in alia re quoque signum putritudinis imperii sentiunt, nempe in illo ultra omnem rationalem modum crescente "cultu consumptionis", qui cultus si credendus sit Polybius iam nonnulla imperia deintus devoravit. - NANOMPOUPHOS


ADIDAS SE REEBOK EMPTURAM ET PROELIUM ACRIUS COMMISSURAM CUM NIKE NUNTIAT

Germana societas ADIDAS, princeps Europaea athleticorum ornamentorum elaborandorum, imminentem Americanae societatis REEBOK emptionem, quae emptio enim ad medium annum proximum fore dicitur, nuntiavit. Quo pacto Germana societas ita pollens fieret, ut ad commerciale proelium committendum cum Americano septentrionali gigante NIKE robustius parata videretur.
Quippe ADIDAS, cuius praecipua sedes in Germana urbe Herzogenaurach inest, praeclarissimas pedifollicas societates necnon splendentes rerum athleticarum mundanas stellas ornamentis ornat, et confidit fore ut, REEBOK addita, res adeo se habeat ut validam partem mercatus, qui adhuc temporis penes NIKE inest, adipisci valeat, dummodo NIKE, cuius mundanum imperium manifestum apparet, id patiatur. Constat autem nullam copiam ab Americano gigante Germanis ultro datum iri, adeo ut certatum atque crudelem proelium mox pugnandum aperte videatur.
Idcirco ephemeris rerum oeconomicarum Germana "Manager Magazin" certamen ambarum societatum cum certato cursu Germanae testudinis leporisque Americani comparare non dubitat. - Ansgarius Legionensis.


EXSULES AFRI LUTETIAE IGNI PEREUNT

Septem homines, quorum quattuor pueri, ante diem IV Kalendas Septembres vitam propter incendium Lutetiae in domo quadam insulae Marais vitam amiserunt: ibi duodecim familiae advenarum ex Litore Eburneo (Ivory Coast) miseram vitam agebant. Quod ante paucos dies alibi Lutetiae acciderat, ut antea mense Aprili: simili modo ignis scalas ligneas pervasit et in angusta cubicula mortem attulit. XLVIII Afri, pueri plerumque, his tribus incendiis perierunt.
Praefectus rebus internis addictus Nicolaus Sarkozy declaravit omnia haec aedificia deserenda et claudenda esse, ne talia abhinc eveniant; sed societates, quae inopibus succurrunt, negant publicas auctoritates satis contendere ut advenae, qui paupertatis aut belli causa patriam suam reliquissent, vitam hominum dignam agere possint: neque enim sufficiunt aedificia publico aere exstructa, neque occupantur a rectoribus habitationes vacuae privatorum, ut egeni tectum ad tempus habeant. Afri Lutetiae habitantes, cum asseclis laevae partis et societatum beneficarum, per vias et fora congregati magna cum voce hospitia secura reclamaverunt. - HP.


MULIER QUAEDAM PERMANENTI DORMITIONE LABORANS PARIT ET CONTINUO MORITUR

Americana septentrionalis gravida mulier quaedam nomine Susan Torres XXVI annos nata, quae cardiaca obstructione cerebri quasi mortem atque perennis dormitionis statum efficienti afflicta erat, non periisse dicitur quin prius natam septem menses in eius utero gestam peperisset, quod praeteritis Nonis Maiis Virginiae, quae urbs in Septentrionali America inest, evenisse tradunt.
Precibus enim eius vir, curarunt medici ut vegetantem latentemque mulieris vitam sustinerent, ne copia abesset ut foetus naturalem cursum pergeret. Ita evenit ut foetus XXXII hebdomadibus perfectis, paucis non sine difficultatibus nasceretur, mater autem tanto atque tali miraculo optime perfuncta dignissimam suam animam efflaret. Ansgarius Legionensis



Multa 125 euronum punita est mulier musulmana, cum capite rica obtecto per viam urbis cuiusdam Belgii ambulasset BREVES:

Nos, filii Mesopotamiae, terrae prophetarum, locorum requiei aeternae sanctorum imamorum, ducum civilisationis, inventorum alphabeti, cunarum arithmetici... talibus, modestia certe non scatentibus verbis incipit constitutio modo proposita Iraquiae. Quae tamen verisimiliter numquam super totam terram valebit, nam iam ferociter Sunnitae ei reclamant contraque eam suffragia in plebiscito mox habendo daturos se gregatim pronuntiantes. Quae minoritas religiosa timet ne in confoederationem Iraquia mutata eorum in parte nulla reposita petrolei inveniantur, dum agros petrolearios possidentes Siitae necnon Kurdi sibi omnem huius materiae venditionis lucrum arripiant. Tempore dictaturae Saddami Husein duci proximi Sunnitae quasi gens regia se gerebant, alteras ambas gentes spernentes. - ST.

Multa 125 euronum punita est mulier musulmana, quod capite rica obtecto per viam urbis cuiusdam Belgii ambulasset. Lege enim nova civitatis Flandricae ommnes cives facie ita aperta locis in publicis manere debent, ut a vigilibus facile recognosci possint. Multi tamen putant legem solum contra mulieres musulmanas introductam esse. - ST.

Denuo rex Suetorum Carolus XVI Gustavus autoraedam magna velocitate ducens medio in alterum autocurrum incidit. Dei gratia nemo ob hanc rem mortuus neque vulneratus hac vice evenit, acta diurna tamen recordantur monarchum nimis cito automobilo vehi amare ante nonnullos annos in vicina Dania etiam multam vigilibus publicis solvere debuit. - ST.

Ominose coeptus est conatus regiminis Keniensis quadringentos elephantes e silvis protectis Shimba Hills (quae prope ad litora Oceani Indici sunt) in hortos nationales Tsavo East per spatium 350 chiliometrorum vehere, nam onere primi elephantis soporati pressus currus, quo 22 tonarum animal vehebatur, in via ruptus est. - ST.

Primus currus loricatus natabilis generis PT91M a Polonis fabricatus aeronavi oneraria in Malesiam traductus est, ut ibi in loco ipso a peritis iudicaretur, quomodo caeli Malesiensium magis technice adaptatus posset. Si placebit, 48 tales currus regimen Malesiae 400 milionibus dollariorum a Polonis emere pollicetur. Pars quaedam summae emptionis oleo palmarum solvenda sit. - ST.

Navis speculatoria cosmica nomine Messenger 2 in planetam Mercurium missa est, ut inter alia glaciem ibi quaerat. Quod multis fortasse mirifice videatur, qui Mercurium planetam Soli proximam esse sciunt. Phaenomenon hoc tamen facilius ab astrophysicis explicari potest, nam axis rotationis Mercurii directus fere est ad orbitam huius planetae circa Solem, quo fit ut poli sive cardines Mercurii numquam ad lucem Solis spectent. Utrum adsit glacies Mercurio an non, demum anno 2011, cum Messenger 2 proximius planetae praetervolaverit, scitum esse speratur. - ST.

Operculis lagoenarum cerevisiae pro nummis cives Cameruniae usitantur nuntiat statio radiophonica Britannorum BBC. Res tota coepit postquam duae bracinae aemulatoriae pollicitae essent pro numero certo operculorum iis reddendorum varias mercedes se sorte daturos, inter quas mercedes tales ut telephona gestabilia at autoraedae luxuriosae quidem adessent. Saepissime tamen pro operculo nova lagoena cerevisiae datur iam 20 miliones lagoenarum ita distributae sunt. Omnes fere Camerunienses novo ardore aleatorio arrepti quam maximum numerum operculorum colligere conentur. - ST.

Necrologia totius paginae actorum diurnorum Genuensium "Secolo XIX" familia quaedam ultimam valedictionem dixit cani suo septem annorum, seminii Labradorianae, ante nonnullos dies ab autoraeda, cum viam transcurreret, pulso. Ciao Ugo! Semper te in memoria tenebimus legitur nuntius lugubris. - ST.

Sanguis crocodylorum generis nomine Linnaeo crocodylus porosus noti, qui in paludibus Australiae habitant, maximo cum effectu viros, quibus apud homines morbi letales incitantur (ut illud infame HIV/AIDS), impugnare potest ita saltem vult doctor Marcus Merchant (Americanus). Isdem ante tres annos animum in haec reptilia magna at ferocissima advertit, inveniens vulnera eorum, quae vestigia sunt pugnarum, quas inter se mares libentissime agunt, maxima cum celeritate sanari. Praeter vira efficax sit sanguis harum bestiarum in bacteriam escherichiam coli necnon fungos nonnullos homini nocivos impugnandos. Ita ex sanguine crocodilorum mox medicinas varias novas fabricandas fore Merchant ille sperat. - ST.

Viginti sceleratos iam diu a vigilibus publicis Africae Meridionalis quaesiti, apprehensi sunt una in epulis solemnibus in oppido Kimberley habitis. Vigiles enim ad 194 rei capitalis damnatis fugitivis nam tot numerus legem effugit in hac terra invitationes miserunt falso nomine inscriptas ad epulas ubi multi negotiatores, histriones etc. adventuri essent, mittentes has invitationes ad ultimas sibi notas inscriptiones cursuales sceleratorum. Ut iuste suspicati sunt astynomi, maxima pars insidias naribus sentientes ad epulas non venit, viginti tamen illi temere agentes invitationem acceperunt. - ST.

Miliardum seminum papaveris plus minusve libram sive dimidiam partem chiliogrammatis pendet calculati sunt mathematici Poloni Helena Lewicka et Elisabetha Roslon. Multoties gravius lini semen est, cuius milio granorum septem cum semissi chiliogrammatis pendeat. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae