Annus
2 0 0 5

VITAE

Iohannes Sebastianus Bach (1685-1750)

Scripsit Victorius Ciarrocchi

Si musica est "scientia bene modulandi", ut scripsit S.Augustinus ("De musica", I,2,2), eam a Ioanne Sebastiano Bach mirifice tractatam esse omnes fere viri docti consentiunt. Ille enim vir Theodiscus non modo saeculi XVIIIi modulator princeps fuit, sed etiam omnia artis musicae obiecta sive partes (eis exceptis, quae ad fabulas modulatas pertinent) tam praecellenti expertus est ingenio, ut inter musicos eo tempore optimates cohonestari haberetur. Si praeterea musicae officium est praecipuum vividos ac nobiles animi nostri affectus seligere eosque per sonituum notas exterius manifestare, nemo fuit qui gaudium, luctum, voluptatem, tristitiam, spem timoremque cum religione Christiana coniunctissimos tam pollenti modulamine cecinerit. Variis in oppidis vitam degit Bach antequam Lipsiam commigravit atque hac in urbe maiorem operum partem composuit et adulescentes linguam Latinam docuit. Quae quidem munera ille indefesso animo explere solebat pro mercedula, quae vix sufficiebat ut filiorum turmam sustentaret (quorum septem Ioanni genuerat Maria Barbara Bach, tredecim Anna Magdalena Wulcken, quam is viduus uxorem duxerat quaeque marito semper fuit addictissima). Quo melius aliquid artis Bachianae percipiatur, ex ea non sunt secernendae reciprocae fortunarum vicissitudines quae viro illi acciderunt; hoc Fridericus Blume, Leo Schrade, Henricus Besseler affirmarunt, eorumque vestigia secutus est Petrus Buscaroli in magno opere "Bach" inscriptum (Mondadori, Milano, 1985, pp. 1202). Qui quidem gravis liber omnibus musicae cultoribus commendatur non aliter ac paginae, quas Iulius Confalonieri scripsit de Ioanne Sebastiano Bach, "qui, si umquam est aliquid in rebus humanis immortalitate dignum, id prae ceteris viris musicis adeptus est" (in opere, quod "Storia della musica" inscribitur, Nuova Accademia Editrice, Milano, 1958, vol.I, p. 418). Et recte quidem. Nam inter tot tantaque opera quae Bach composuit, quibus omnes humanitatis sensus complectuntur, divinum ut ita dicam verticem ea sunt consecuta, quae "Symphoniae Brandeburgenses" appellantur nec non "Cantica", quorum in "Actu Tragico" aliquid ineffabile inest. Musica igitur Bachiana non tantum animos audentium movet, sed potius flectit ac rapit adeo, ut ingentem quisque capiat voluptatem a quadam tamen maestitia non disiunctam. Vir fuit Ioannes Sebastianus mitis et modestus, pietate ac fide Lutherana penitus imbutus. Cum summus inter celebres omnium temporum musicos iure meritoque habeatur cumque is e vita decesserit die XXVIIIo mensis Iulii anno MDCCL, aetatis quinto et sexagesimo, talis ac tanti viri opportunum visum est recolere memoriam.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae