Annus
2 0 0 5

ARS VIVENDI

ORYZA CUM PECTORE GALLINACEO more Peruviano

Scripsit Herimannus Novocomensis

Ad quattuor convivas satiandos tibi compara:

quinque hectogrammata oryzae,
duo pectora gallinacea in frusta divisa,
quattuor hectogrammata commixtorum pisorum, zeae, carotarum, quae olera iam elixa esse debent,
caepam minutim sectam ad libitum,
duos cubos iuris gallinacei,
tria pocula aquae,
unum parvum cochlear aromatis Orientalis “curry” appellati,
tria cochlearia olei seminum heliotropii vel zeae,
sal et nigrum piper ad libitum,
tres nucleos allii.


In olla super ignem posita oleum caleface, adde insuper caepam allium curry, paulo post carnem gallinaceam olera cubos oryzam, denique sal piper et aquam.
Olla operta, omnia simul coque aliquando commiscens dum oryza molliatur, quod post circiter tertiam horae partem fieri potest.

Simul bibe vinum album suave odoratum, velut Sauvignon.


CASSOELA (quod legitur ut Germane "Kassöla")
(ferculum autumnale Langobardorum)

Scripsit Herimannus Novocomensis.

Ad ferculum parandum eges:
unum chilogramma costarum suillarum,
duo hectogrammata cutis suillae,
caput suis in partes divisum,
parvum butyri,
sex parva tomacula "salamini" dicta,
duas brassicas,
duas caepas, salviae ramulum, unum poculum vini albi, tria pocula iuris olerum, sal.


Lava brassicas easque cultello in partes caede.
Sic reseca costas suillas, ut partes fere quinque centimetrorum habeas; quas in torridum furnum pone ut pingue calore amoveatur.
In aqua fervente per breve spatium temporis coque tomacula, nullo sale addito.
In olla lata leviter frige in frusta reductas caepas cum ramulo salviae, adde costas et, cum liquor defuit, vinum; paululum exspecta, deinde adde salem et partem tertiam brassicae. Coque, operta olla; si liquor deerit, ius addes.
Post unam horam, adde resectam suis cutem, tomacula et reliquam brassicam, coque per minuta triginta.
Comede cum polenta* et vino rubro fervido.
Cave! Cibus est difficilis ad concoquendum!

* - Polenta, - ae: "polenta", pulmentum zeae typicum Italiae septentrionalis.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae