Annus
2 0 0 5

SINAE ET FORMOSA (TAIWAN) THEMA:

SINAE ET FORMOSA (TAIWAN)

Sinae res suas exteras reddere in meliorem statum his temporibus conatae sunt; cum Russis et Indis, vicinis suis, de finibus certatio valde pacata est; cum Asiaticis Meridiorientalibus, et cum Septentrioamericanis (sive Usanis) et cum Unione Europaea amicitiam colit; cum Formosa (insula Taiwan) vero, quae lingua et moribus Sinarum pars putatur, res opinione meliores se habent; mercatores Formosiani cum Sinensibus commercantur; Sinenses vero ex Formosa omnium mercaturarum decimam quintam partem ex centenis (15%) important; denique Formosiani magis magisque in ‘Patriam Maternam’ crebra itinera habent; sese putant Sinarum partem esse, neque negant se cum Sinensibus unionem politicam redintegraturos esse, dum Sinae democratiam et libertatem eoconomicam foveat.

Nihilominus, Sinenses Gubernatores ex publicis postulatis et legibus suis, Formosam omnino autonomam pati non possunt; nuper vero Parlamentum Sinense novam legem promulgavit eo consilio ut manu militari vel, ut dicunt, ‘via non pacifica’, Formosa ab autonomia petenda averteretur; etenim respublica Formosiana nunc tenetur ab eis, qui, ut cives ad se in comitiis allicerent, autonomiam praedicabant; Formosa, ut videtur, auxilium amicis suis Septentrioamericanis petitura est, si ex Pechino Gubernatores armis minabuntur.

Harum rerum observatores putant Sinensibus in animo non esse fines suos expandire vel finitimos aggredi, sed in oeconomia mundana interesse; Sinae autem bello in tromocrates suscepto favent; sed Vasingtonia Pekinum accusat quod dissidentes adhuc reprimat, eorum memor, quae in platea Tiananmen anno 1989º acciderunt.

Ab anno autem 1949º, cum Maotsetungus bello civili nationatistas a Tsiangkaitseco conductos vicisset, status reipublicae Formosianae controversias suscitavit; eoque magis quod nuper Sinae et Siemkiamum (Hong Kong) et Macaum intra suos fines receperunt; itaque sola insula Formosa deest; hoc erit crastina disputatio.

Scripsit Paulus Kangiser.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae