Annus
2 0 0 5

MEMORANDA
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis

DE BIBLIOPOLA CELEBREM TABERNAM LIBRARIAM VENDITURO

Richardus Booth, bibliopola ingeniosissimus qui una cum aliis collegis celebrius in annos reddidit oppidum Britannicum c. n. "Hay on Wye", suam tabernam amplissimam et centenis librorum milibus refertam est venditurus.
Pretium ille postulat ingens, i. e. decies centena milia nummorum Britannicorum, quibus aequiperari possunt 1.500 miliones euronorum. At sunt qui dicant magnum emolumentum fore ei, qui illam tabernam emerit, cum ipsa vere librorum sit aurifodina. Richardo illi est in animo aliastabernas librarias condere similes, in quibus libri iam usitati emi possint.
Exemplum 'Booth(i)anum', scilicet libros 'secundae manus'- ut vulgo dicitur- emendi et vendendi, secuti iam sunt bibliopolae aliarum urbium; quae urbes ex. gr. sunt: Montolieu (in Francogallia), Kembuchi (in Iaponia), Stillwater (in Civitate Minnesota). His aliisque in urbibus velit Booth ut homines, qui libros emere et vendere aveant, nummis novis 'Boothis' vocandis utantur huiusmodi commercium aptioribus.


De quadam "tragoedia" Italica.

Aloisius CalabresiMediolani, die 17 Mai. a. 1972, hora nona temporis matutini: Aloisio Calabresi, publicae securitatis procuratori [Italice olim dicebatur: "delegato", hodie "commissario di pubblica sicurezza"] 35 annorum, ad suam autoraedam appropinquanti ut is ad munus explendum se conferret, occiput et dorsum traiciuntur globulis plumbeis a manuballistula seu *pistolio* iactis. Aliqui homines accurrunt auxilium laturi; sed frustra: humi iacet mortuus Aloisius in cruoris lacuna ex ore lente fluentis. Qui vir iam duos annos incusationibus et vituperationibus increpatus erat atque accusatus omni documento carentibus, utpote anarchistae cuiusdam, nomine Iosephus Pinelli, mortem perpetrasset seu ad *suicidium* induxisset. Haec mendacia, quae multitudini humiliter servienti aut superbe dominanti _ ut verbis Livianae sententiae utar _ sunt saepius grata, ut vera etiam plerique eorum acceperunt, qui se "intellectuales" esse iactabant atque etiamnunc iactant: quorum fere octingenti petitionem quandam subsignarunt clamantes ut procurator ille in ius vocaretur. Protestationes per vias post mortem Iosephi PinelliQuodam igitur die in aula tribunalis Mediolanensis, quam circiter mille adulescentes spe doctrinave obcaecati "nil melius esse quam statum condicionemve rerum publicarum *capitalisticam* etiam vi subvertere" (talia in foliis quibusdam Italice "volantini" appellatis id temporis crebrius legebantur) a mane iam repleverant, Calabresi iudicatus est tandemque "innocens atque Iosephi Pinelli morte omnino extraneus" existimatus. At ex aula haud statim exeunt illi adulescentes, qui magno clamore in Aloisium invehunt eumque appellant "homicidam, homicidam!". Solum vespere Calabresi, praesidii causa ab aliquibus conlegis comitatus, domum redire potest. Praeterea in actis diurnis, quorum index "Avanti!" (socialisticae factionis), "l'Unità" (communisticae factionis), "Lotta Continua" (factionis, quae "laevae extraparlamentariae" dicebatur), haud pauci diurnariorum virum illum veluti "homicidam" accusare pergunt. Ante quadranginta dies quam interficeretur, in colloquio percontativo cum diurnario Iano Paulo Pansa, cum alia Calabresi tum dixit haec: "Si christianus non essem et in Deum non crederem, nescio quomodo tantum odium atque implacabile meam in personam iniuria gestum ferrem...At quibus odio sum, a tergo me interficient, quia eis deest animus, ut adversis frontibus me confodiant" (Italice: "mi colpiranno alle spalle, perché non avranno il coraggio di guardarmi in faccia!"). Nuntius mortis Aloisii Calabresi in actis diurnisSic cecidit vir ille probus et familiae ac muneri suo tantummodo deditus, qui dum pavidi silent Rei publicae moderatores et seditiones in dies gliscunt nil aliud curae habuit nisi leges earumque observantiam forti obfirmatoque animo semper defendere. Memoriam Aloisii Calabresi, quem ecclesia Catholica inter beatos adscribere fortasse non immerito velit, mihi renovavit hic dies quodque heri legi A) in actis diurnis "la Repubblica" inscriptis [in commentatione quadam, c.t. "Calabresi, tragedia italiana", pp.1,12,13] et B) in ephemeride "Sette", qua Gerardus D'Ambrosio, iudex *progressista* [quae vox *progressista* confuse _ sicut accidit omnibus fere vocabulis ad res politicas pertinentibus, quorum significatum explanare scioli minime curant _ sermone Italico hominem factionibus laevibus faventi indicare videtur] adfirmavit nullam culpam de Iosephi Pinelli morte tribuendam esse illi procuratori; en denique titulus huius commentationis (pp. 42-49) Italicus: "Calabresi con Pinelli non c'entra- Parola di giudice progressista"). Eorum autem octingentorum *intellectualium* non plus quam triginta a Gemma, Aloisii vidua, ob libellum illum ab ipsis ignobiliter subscriptum veniam petiverunt.


DE ALEXANDRO VII PONTIFICE (1655 - 1667).

Pontifex Alexander VII.Fortasse haud inutile erit, praesertim his diebus, quorundam pontificum vitas et res gestas vel summatim recolere. Hodierno die septimo m. Apr. a. MMV, exempli gratia, CCCL anni expleti sunt, ex quo ad solium pontificium evectus est Fabius Chigi, qui sibi nomen indidit Alexandro Septimo. Anno MDXCIX in Tusciae urbe Sena ortum Fabius e divite argentariorum familia habuerat. Studiorum curriculo theologiae et philosophiae et iuris peracto, veluti Ecclesiae catholicae legatus varia munera is explevit, quibus tamen fere numquam prosperus evasit exitus: foedera, quibus factum est ut anno MDCXLVIII atrox bellum tricennale tandem conficeretur, irrita habuit, utpote quae religioni catholicae propagandae parum faverent. Alexander VII a Melchiore CafaVir fuit piissimus atque, ne moriendi oblivio umquam animo mentique irreperet, capulus in suo ipsius cubiculo et calvaria quaedam in mensa scriptoria ponerentur voluit. Inveteratam aliorum pontificum consuetudinem, quam 'nepotismum' vocitant, fovendi scilicet necessarios, cognatos, nepotes, omni ope refellere primo contendit. Postea et ipse- utrum ob voluntatem parum constantem an metu morem illum ex abrupto mutandi, incertum est- fratrem et nepotes opulentis cumulavit muneribus. Multa inter aedificia, quae ad Urbem splendidiorem reddendam exstrui iussit, ordo columnarum eminet, quae Sancti Petri forum ita claudere videntur, sicut Ecclesia ipsa omnes homines amplecti velit. Huic operi mirifico perficiendo Laurentius Bernini praefuit. Controversias autem religiosas Alexander VII vitare nec potuit nec valuit: Iansenii sectatoribus adversatus est nec non eis 'Iesuitis', qui nimiam in quaestionibus moralibus iudicandis indulgentiam adhibere solebant. Sepulchrum Alexandri VII in basilica Sancti Petri a Bernino confectumInter varios illius aetatis eventus hominesque memoratu dignos plerique rerum gestarum scriptores de adventu in Urbem Christinae, Suetorum reginae, fusius narrarunt. Quae mulier exeunte anno MDCLV Romam se contulit ut coram pontifice, eiuratis religionis Lutheranae ritibus ac doctrinis, ad catholicam transiret. Christinam, feminam singularem ac doctissimam ("duodecim linguas callet", rettulit vir quidam Pisaurensis, cuius nomen non constat, postquam anno MDCLVII nonnullos menses illa Pisauri commorata erat), Alexander et multi cardinales valde laudabant, quos inter fuit Decius Azzolini, qui cum Christina non solum amicitiae vinculo iunctus esse dicitur. Libros adeo ille pontifex amavit, ut magnas ad eos emendos pecunias solvere minime dubitaverit. Carmina haud spernenda Latine composuit. Alexandro VII, qui anno MDCLXVII e vivis migravit, sepulchrum in Sancti Petri ecclesia dicatum exstat, quod aedificandum et ratione artis 'barocae' vocitatae insculpendum Laurentius Bernini mirum in modum curavit.

Pisauri, die septimo m. Apr. a. MMV p. Chr. n. sive MMDCCLVII a. U. c.


EX ACTIS DIURNIS "CORRIERE DELLA SERA"...

In actis diurnis Mediolanensibus, quae "Nuntius Vespertinus" (Italice: "Corriere della Sera") inscribuntur et hodie 3 Martii 2005 vulgata sunt, commentationes quaedam de variis rebus quaestionibusve historicis legi possunt. Quarum commentationum en index:


- Sergius Fabbrini, qui 'politicorum regiminum doctrinam' apud universitatem Tridentinam docet et apud Berkeleianam Californiensem munus explet Anglice "recurrent professor" vocitatum, librum edidit "De America deque huius Civitatis reprehensoribus" (domus editoria: 'Il Mulino', Bononiae), quo demonstrat multas "opiniones de America praeiudicatas ex inscitia oriri".


- Augustus von Galen, qui temporibus Hitlerianae tyrannidis episcopus Germanus urbis Monasterii fuit quique conamina, quae a nazistarum adversariis moliebantur ut illud regimen amoveretur, magnopere fovit quia "aliquid diabolici" eo in regimine inesse putavit aperteque adfirmavit.

- Iosephus Giannòla, duodenonaginta annorum, est superstes cuiusdam caedis ab aliquibus militibus Americanis in Sicilia perpetratae postquam die 14 Iul. 1943 Iosephus ipse aliique eius commilitones illis hostibus se dederant. "Eramus circiter quinquaginta, sine armis, sine calceamentis, iussis Americanorum obnoxii. Quo nobis eundum, nesciebamus. Ex improviso illi milites nostrum in gregem glandes plumbeas magnis ex manuballistis emittere coeperunt. Ter vulneratus, sub amicorum cadaveribus nonnullas horas iacui, atrocibus doloribus affectus". Narratione interrupta et laneo thorace amoto, vulnus monstrat Iosephus in laevo corporis latere ac foveam crateris instar tergo excavatam. Pergit illacrimans: "Cum caesorum multis antiquo amicitiae vinculo eram coniunctus; eis debeo, si ex illa strage infanda superstes evasi; at pacem non habebo usque nefandos illos milites, qui contra ius belli nosmet inermes et iam ipsis deditos confodere voluerunt in iudicium vocatos scivero. Nec umquam vultum cuiusdam decurionis procerrimi obliviscar, cui alterum brachium maculis arte signatis pictum erat atque e sua manuballista magna glandes contra nos emittere non desinebat" (haec aliaque e Iosephi narrationibus deprompta rettulit diurnarius Ianus Lucas Di Feo).


- Annum agens septimum supra septuagesimum mortuus est Petrus Zvi Malchin, Hebraeus, qui die 11 Mai. 1960, dum audaciorum manipulum ducit, quodam in vico Bonoaeropolitano arripuit Adolfum Eichmann, unum e maximis Hebraeorum insectatoribus nazistis. "Sistas parumper, domine Klement"; verbis hisce vespere illius diei Malchin appropinquavit Adolfum, qui sibi nomen Richardo Klement indiderat quique primum effugere, deinde contra illum luctari erat conatus. Sed frustra: nepotem duasque neptes sororemque in campo captivis interficiendis apto Petrus amiserat idcircoque ex illorum trucidatorum recordatione indomitam vim traxit ut Adolfum retineret. Huncque captum in Civitatem Israelianam transferendum curavit ibique Kal. Iun. 1962 Eichmann suspendio poenas persolvit suas.


POST SEXAGINTA ANNOS!

Etsi breviter, tamen certiores Vos fieri addecet quadam de commemoratione, quae hodie multis in Italiae urbibus habita est. Commemorantur- post sexaginta annos!- aliqui Itali, quorum numerus fuisse dicitur inter novem et duodecim milia, qui post diem octavum m. Sept. a. 1943 et maxime mense Maio et ineunte Iunio a. 1945, *id est bello iam confecto*, praecipue in Histria a quibusdam exercitus Iugoslavici militibus barbare trucidati atque eas in foveas Italice "fòibe" appellatas quasque agricolae veluti sordium receptacula et cloacas adhibere solebant, sunt iactati etiamtunc viventes. Nam unus harum victimarum, quae binae ad foveae marginem procedere coactae erant, glandibus plumbeis confodiebatur ideoque secum in foveam etiam alterum hominem, cuius manui alligata erat confossi manus, praecipitando trahebat. Per sexaginta annos de his hominibus caesis, quorum maxima pars omni culpà carebat, nisi quod essent Itali, loqui paene vetitum est. "Cur?", quaeret forsan quispiam; "praecipue ob causas politicas", respondendumst, ut cuilibet pateat, qui rerum Italiae et Europae gestarum omnino ignarus non sit. (Quo clariora sint quae supra scripsi, forsan symbolam "De urbe Tergesto ante quinquaginta annos Italis restituta", die 28 Oct. 2004 scriptam, legere oporteat). Ne autem vacua ac fumosa atque incerta haec esse videantur, ad nomina quaedam veniam et 1) carnificum et 2) victimarum: 1) Ivan Matika, Oskar Piskulic, Mario Toffanin, Franc Boro Pregelj: huic obiciuntur 665 victimae Goritienses (= cives urbis 'Gorìzia'), quas trucidandas iusserit. 2) Etiam 36 sacerdotes catholici sunt id temporis trucidati; quorum Angelus Tarticchio nudus est erutus, spinarum coronam in capite habens confixam et genitalia in ore.

Pisauri, die decimo m. Febr. a. 2005, qui dies Italis abhinc sexaginta annos iniuste trucidatis ac in 'foveas Carsicas' (It.: 'Fòibe Carsiche') barbare iactatis nec non aliis circiter 320.000, qui Histriam aliaque loca relinquere sunt coacti, tandem dicatus est.


'NO COMMENT!'

Plerique daliti nihil auxiliorum, quae a multis populis ad eas gentes adiuvandas lata sunt, adhuc acceperunt. In actis diurnis Romanis, quae "de Re publica" sive "la Repubblica" inscribuntur (www.repubblica.it) et hodie vulgata sunt, symbola a diurnario Leonardo Coen scripta legitur (p. 13) "ad homines pertinens, quos terrae marisque quassatio ingentissima vexavit necavitque, quorum nemo recordatur: nam illis auxilia ferri vetantur" (titulus); en quaedam sententiae ex illa symbola depromptae: "In Tamil Nadu, Indiae Civitate meridiana, sunt tres miliones et ducenta milia hominum, qui 'dalit' sive 'sub aliorum potestate coacti' vocantur, quibus, etsi secundum graviorem Indorum legem seu 'Constitutionem Rei publicae' omnes cives eisdem iuribus utantur, de facto- ut iuridice dicitur- neque eadem iura neque ulla vel minima cum aliis civibus aequalitas aequabilitasque adtribuitur. Daliti tantum muneribus 'impurissimis' fungi debentQuare non solum plerique 'daliti' nihil auxiliorum, quae a multis populis ad eas gentes adiuvandas lata sunt, adhuc acceperunt, sed etiam complura 'dalitorum' cadavera insepulta iacent, quia aliorum Indorum non pauci se ipsos contaminaturos putant si cadavera sepelirent hominum, qui, dum vivebant, omnium "infimi atque impuri" esse aestimabantur. Sunt etiamnunc mille centum cadavera in litoribus intra urbes Madras et Pondicherry sitis posita, quae cadavera nemo sepelienda aut comburenda curat, quia ipsa 'dalitorum' esse putantur". Punctum, finis sententiarum ex illa symbola depromptarum, quibus 'nullam interpretationem addo' sive, ut aiunt, 'No comment!'.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae