Annus
2 0 0 5

Albertum II principem Monoeci factum esse NUNTII HEBDOMADIS (13 - 19.11.2005):

ALBERTUM II PRINCIPEM MONOECI FACTUM ESSE

Die Saturni Albertus secundus quadraginta septem annos natus in ecclesia cathedrali Monoecensi princeps Monoeci factus est. Albertus patri Raenario tertio succedit, qui post quinquaginta sex annorum regimen mense Aprili mortem obiit. Etiamsi iam mense Iulio Albertus insignia principalia acceperat, nunc actus repetitus est coram honoribus praeditis exterraneis. Afuerunt autem legati Hispanienses. Plerique eos iratos esse opinantur, quia Albertus collegii Olympici internationalis (IOC) particeps petitores Madritenses aperte de periculis terroribus quaesiverit.
In missa sollemni Bernardus Barsi archiepiscopus Monoecensis, qui sacris praefuit, favorem Dei Alberto precibus rogavit et, quod ad consilia Alberti attinet, dixit sine dubio fore, ut principi consilia vera efficere contingat. Albertus enim praedicavit se imprimis pecuniae male partae Monoeci collocationem tollere velle.
Gens Grimaldiana Monoecum quibusdam intervallis interpositis ex anno 1297 regit, quo Francescus Grimaldus more monachorum cucullatus una cum sodalibus arcem Monoeci clam ingressus est occupavitque. Illam arcem iam Vergilius commemorat in Aeneidos libro sexto (Aen. 6,830) et Lucanus explicat Monoecum ab Hercule dictum esse vel quod pulsis omnibus illic solus habitavit vel quod in eius templo numquam aliquis deorum simul colitur (Lucan. 1,405). Viri docti autem coniciunt Monoecum nomen Graecum, q. e. Latine fere solus habitans, ad indigenas Ligures referre, quia a ceteris separati vixerunt. Et profecto hodie quoque Monoecenses suis legibus et suo ipsorum principe utentes videmus. - STEPHANUS WEISE HALENSIS


DE PHOSPHORO ALBO

Postquam rete televisificum Italicum publicum Rainews24 percontationibus et imaginibus certis phosphorum album in oppidum Fallujah copiose dispersum esse patefecit, quo auctoritates USAe palam negaverant ut armis chemicis exercitum umquam abusum esse, turpis confessio denique pronuntiata est: cum mense Novembri MMIV oppidum Fallujah obsideretur, exercitum USAe phosphoro albo ut armis igniferis contra hostes resistentes usum esse. Tribunus militum Barry Venable USAe praefecti belli iussu ita locutus est, deinde professus est phosphorum album arma non chemica sed commune esse, ergo non illicita, atque ideo a bellatoribus dispergi, ut visum hostium obscuret aut destinata illustret.
Diurnarius autem Californianus Darrin Mortenson, qui mense Aprili MMIV ibidem fuerat, se audisse narravit duces iubere phosphorum album dispergi, ne hostes militibus adorientibus resisterent.
Nuntium iam acta "Field artillery" et "Infantry Magazine", ab exercitu USAe edita, confirmaverant, altera de obsidione dicta, altera de pugna apud Erbil, oppido Curdorum, quae mense Aprili MMIII facta erat: hic armatos Iraquicos fuga salutem petivisse sed phosphoro albo exardescente retentos esse.
Paulo post, nuntius supremi moderatoris Britannici Antonii Blair etiam copias a se in Iraquiam missas phosphoro albo ad hostium facultatem videndi impediendam usas esse rettulit.
Phosphorus albus re vera petrolei more non urit, sed vehementer oxygeno aŽris vincitur, flammam repentem provocans et aquae admodum voracia oxyda generans, quae e vivis corporibus omnem humorem auferunt, homines in cadavera Aegyptiorum more condita convertens. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


SENATUM ITALICUM MUTATIONEM FORMAE CIVITATIS PROBAVISSE

Senatus Italicus legem Berlusconianam de forma civitatis mutanda accepit. Hac lege sanctum est, ut praeses administrorum multo plus posset in re publica. Praeses enim administrorum directe a populo creabitur, solus administros consistorii sui dicere et dimittere atque, quod maximum est, si socii eum non iam sequentur, coetum legatorum popularium dissolvere poterit. Praeter praesidem administrorum regionibus quoque, quod factio dextra, quae Italice Lega Nord se appellat, imprimis postulaverat et, nisi factum esset, vel separationem partis septentrionalis Italiae minata erat, maior potestas dabitur, ut Italia quasi civitas foederalis efficiatur. Inter alia et res ad eruditionem et salutem publicum pertinentes in manu regionum positae erunt. Silvius Berlusconius praeses administrorum Italicus hac lege rem publicam stabilitum iri affirmavit. Sed factiones adversae legem maxime dissuadent. Itaque eam tollere volunt rogatione ad populum. Romanus Prodi enim dux factionum adversarum, qui olim commissioni Europaeae praefuit, hanc legem iura ad naturam rei publicae pertinentia pervertentem viam ad dominationem partis maioris et praesidis administrorum munire dixit. Quin etiam Oscarius Luigius Scalfarus, qui fuit praeses rei publicae Italicae, hunc diem atrum appellavit addiditque se aegritudine et pudore propter sententiam senatus affectum esse. Nam hanc esse sepulturam formae civitatis. Utcumque autem res se habet, hanc mutationem formae civitatis maximam esse a re publica libera Italica anno 1948 condita constat. - STEPHANUS WEISE HALENSIS.


ROCHETAM EUROPAEAM BENE PROFECTAM ESSE

Ariane 5 ECA, quae dicitur, rocheta Europaea a portu spatiali Curu in Guyana Francogalla sito feliciter profecta est. Haec secum satellem artificiosum Civitatum Unitarum Americanarum, qui imagines televisificas in Civitates Unitas Americanas transmitteret, et satellem artificiosum Indonesium tulit, qui transmissionem nuntiorum meliorem redderet. Profectio bis iam dilata est. Primum enim rochetam mense Iulio exeunte in viam mittere in animo fuit. Sed propter vitium quoddam technicum profectio ad septimanam proximam dilata est. Tamen et hic dies exit sine profectione. Nunc autem huius modi rocheta secunda quidem, sed, ex quo Europaei rochetas aedificare coeperunt, centesima sexagesima octava profecta est. Prima enim Ariane 5 ECA mense decembrio anni praeteriti paulo post profectionem deleretur necesse fuit. Tum mense Februario primum Ariane 5 ECA feliciter satellem exposuit. Utinam multae aliae sequantur! - STEPHANUS WEISE HALENSIS


HARRIUS POTTER ET POCULUM IGNIS

Mike Newell librum quartum de Harrio Pottero a J. K. Rowling quasi divinitus scriptum in imagines redigit neque quicquam novitatis amisit mythistoria, cuius initium quidem ex versione Latina Petri Needham vel, si paulo doctiores sumus, Graeca Andreae Willsoni novimus. In schola Hogvartensi certamen trimagicum locum habet. Cui tres discipuli trium diversarum scholarum intersint necesse est. Itaque discipulae pulchrae scholae Francogallae, cui nomen est Beauxbatons, et discipuli cuiusdam scholae Russicae ad scholam Hogvartensem adveniunt. Poculus ignis singulum e discipulis trium scholarum eligit: Victorium Krum, Florem Cortensem, Cedricum Diggorium. Usque ad hoc punctum temporis omnia rite accidunt, tum autem et sors Harrii Potteri exit, etsi propter pericula eximia nemo nisi grandior septendecim annis interesse potest, Harrius autem tantum quattuordecim annos natus est. Tamen Harrius Potter victor evadit. Sed interea praeter multam magiam et multa fortiter et periculosa facta videmus prima quoque vestigia amoris. Newell hac occasione optime usus imagines creavit, quae nos nostrae ipsorum iuventutis memores facerent. Ita multa quoque iocosa praebentur. Sed et obscura non negleguntur. Nam Voldemort ipse apparet et potestate sua usus demonstrat et magos esse mortales.
Ne igitur longus videar, pollex pressus: Pellicula operae pretium est omnibus, qui Harrium Potterum amant, et qui eum amare etiam discere debent! Utinam mox quartum quoque volumen Latine legere possimus! - STEPHANUS WEISE HALENSIS


DE FURIBUS FONTIS TREBAE

Mos est omnibus, qui urbem Romam visitant, parvum nummum in fontis Trebae latum labrum inicere, ut votum iterum Romam redeundi. Quod monumentum, saeculo XVIII candido lapide exstructum, Italicis cinematum amantibus ob duas causas carissimum est: nam ibi celeberrimae imagines Frederici Fellini pelliculae "La dolce vita", quibus Anita Ekberg in fontis aquae ante beatum Marcellum Mastroianni immergitur impressae sunt; eundem fontem histrio Neapolitanus TotÚ ignaro periegetae Americano in pellicula comica falso vendidit.
Nunc celebratur labrum Trebae ob novam fraudem: nam quattuor operarii, cui deiectorum nummorum collectio commissa est, ut instituto benefico Romanae ecclesiae, quod "Caritas" appellatur, ad miseros sublevandos tradantur, deprehensi sunt dum autoraeda nummorum referta furtivi aufugiunt: qui CX milia euronum ita paucis mensibus abstulisse putantur. Quod odiosissimum facinus condemnavit praefectus urbis Waltherus Veltroni, investigatoribus gratulatus. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.


INTERRETE MOX OMNIBUS ACCESSIBILE FIAT

A die Mercurii usque ad diem Veneris congressus Ordinis Civitatum Unitarum, qui de nuntiorum per totum orbem terrarum commercio fuit, in urbe Tuni locum habuit. Hoc in congressu nonnullae res maximi momenti decretae sunt. Atque primum legati inter se convenerunt Corpus Interretiale Nominum et Numerorum Assignatorum (ICANN) et in futurum tempus administrationem inscriptionum interretialium tenturum esse. Hoc enim corpus a Civitatibus Unitis Americanis observatur et administerio rerum oeconomicarum rationem reddere debet. Tamen illo ICANN forum internationale anno proximo adiungatur. Quo inter alia et hoc efficiatur, ut inscriptiones non iam tantum litteris Latinis, sed etiam Sinicis, Arabicis, Indicis etc. scribi possint. Kofi Annan secretarius generalis Ordinis Civitatum Unitarum decretum hoc valde laudavit, cum sententia eius Ordo Civitatum Unitarum minime aptus esset ad interrete administrandum. Ante congressum enim Brasilienses et Persae postulaverunt, ut interrete ab omnibus nationibus una administraretur. Etiam Europaei internationalisationi studuerunt. Sed consilio capto omnes se contentos praebuerunt.
Praeterea imprimis disputaverunt, quomodo discrimina technologica inter civitates diminui possent et omnibus interrete accessibile fieret. Hunc ad finem domus effectoria programmatum Microsoft praedicavit se centra computralia in civitatibus pauperioribus aedificare velle. Et Nicolas Negropontius conditor moderatorque laboratorii medialis universitatis Massachusettianae centum dollariorum computatrum portabile oculis legatorum proposuit. Hoc computatrum non publice, sed administeriis tantum eruditionis quarundam pauperiorum civitatum vendatur, ut liberi earum interreti uti possint. Cum autem non ubique in orbe terrarum vis electrica sit, computatro cupa inest ad electridem efficiendam. - STEPHANUS WEISE HALENSIS


DE CARCERE ABDITO

Carcerem abditum Bagdati detectum esse Lunae die nuntiavit exercitus USAe: nam adolescentem dilapsum requirentes, milites forte cellas seclusas in aedificio quodam Iraquiae regiminis penetraverunt, ibique circiter CLXX viros macie confectos invenerunt, quorum nonnulli cicatrices saevorum tormentorum corpore ferebant: clam reos in vinculis retineri adhuc ignorabatur, cum talia tyranno iamdiu potestate privato tribuerentur. Reputantur illi qui excruciati aut captivi sunt Sunnitae, id est factionis eiusdem ac Saddam Hussein, vim autem attulisse greges Shiitarum, quondam oppressi nunc victores: haec ultio non iustitia videtur.
Praefecta Ordinis Nationum Unitarum iuribus hominum addicta Ludovica Arbor magna cum sollicitudine suasit ut de re grex investigatorum variis ex civitatibus constitutus accurate exquirat, cum increbrescere et ingravescere talia videantur.
Contra praefectus Iraquicus rebus interioribus addictus Bayam Jabr adfirmavit paucos tantum ex captivis mulcatos esse, se tamen tormenta reicere reosque cruciatus poena affecturum esse; quem diurnaria Anglica, quae verba praefecti praesens audivit, dixit reluctantem publice elocutum esse, cum damno potestatem suam affici vereretur. - HERIMANNUS NOVOCOMENSIS.



DRACAENAE DOLENTES BREVES - sive Crater Nugarum huius hebdomadis:

DRACAENAE DOLENTES

Plantas dolorem sentire putat Cleve Backster, psychophysiologus Americanus, cuius symbola de hac re modo ab actis "Journal od Chemical Engineering of Japan" divulgata est. Quae sententia scientiae veteri contradicit, credebatur enim adhuc plantas, systemate neuronum carentes, nullo modo dolorem sentire posse. Backster tamen per aliquot annos experimenta cum dracaenis pergebat, quibus monstraverit eas, cum earum folia dissecarentur, iis etiam partibus ad sectionem statim respondisse, quae omnino totae intactaeque remanebant (de responsione chemica dicitur, mutatione scilicet substantiae neuronum). Alia quoque responsio plantae sit ad varias incursiones in corpus eius factas: maxima vi ad folium avulsum reagat, minima ad incisuram parvam lamina ferrea factam. Backster credit hoc modo dracaenam nuntium "cerebro" suo mittere, ut id consilium capiat, utrum sanandum sit folium an amittendum (marcescendum). Si omnino dolorem non sentiret planta, ei causa non esset, ut aliquid cum hoc vulnere faceret - explicat Backster. - Plus dicam: si dolorem non sentirent, ratione vitam pergere plantae carerent. NM

 

Spectrum flat super terram, spectrum... albuginis! Nam, si credenda sit computatio doctoris Ruprecht Jaenicke universitatis studiorum urbis Theodiscorum Moguntiae, 60% sordium in athmosphaera terrae volitantium sunt: cinis, pulvis, fuligo, harena et sal. Ceterae 40% est albugo. Unaquaque enim minuta temporis corpus humanum eicit 30-40 milia cellarum mortuarum, quae levissimae sunt facileque in aere volitant. In effectu, miliones tonae albuginis circumvolant terram, deprehendentes radios solis, efficientesque nimium numerum imbrium in terram cadentium necnon morbos divulgantes.

 

Per 24 annos cum quattuor mensibus, ex 78 omnibus annis vitae medii Theodisci, cives Germaniae dormiunt, per quinque cum dimidia telehorasin spectant, quinque annis cenant, per dimidium anni in coacervatione autocinetorum momentum denuo vehendi expectant, idem tempus in locis secretis peragunt. Per duas septimanas vitae medius Theodiscus ad Deum precatur, per 16 horas orgasmo gaudet. Ita saltem volunt acta Theodiscorum GEO.

 

300 dolaria per caput subsidiorum caritativorum accipiunt unoquoque anno cives Autonomiae Palaestinae, qui est maxima terra-beneficiens in orbe terrarum. Septies minus medius cives Nigri accipit, pauperrimae civitatis mundi.

 

Mos variis nominibus amicos familiaresque vocare delphinis adesse censent biologi St. Andrews Universitatis Americanae, moderatore doctore Vincent Janik. Nam, observaverunt biologi iisdem in casibus alios sonos emittere solere delphinos ad varios collegas avocandos, atque differentia haec per longum tempus servatur. Hominibus comparatis in hoc differunt tamen delphini, quod non a parentibus nomina sint excogitanda; a quo tamen sint? - res incerta adhuc maneat.

 

Plus quam flavae, viris placent mulieres nigris capillis - patet ex experimento in City University Londinensi peracto. Nec secundam palmam pulchritudinis teneant flavae, quibus rubrae quidam pulchriores videantur! In experimento photographemata facium earundem feminarum viris monstrabantur, variato tamen a computatro colore capillorum.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae