Annus
2 0 0 5

LIBRI

UNDA LATINA IN AMERICA MERIDIONALI?

Scripsit Paulus Kangiser

Americani Meridionales, qui et in America Septentrionali sive Usa vivunt et ibi Latini vocantur, paulatim et cultum civilem et politicam tum domesticam cum exteram sufragiis in ea Natione mutare videntur; nuper de re liber, cui titulus Unda Latina (Hispanice ³La Ola Latina²), a Georgio Ramos scriptus in lucem editus est; haec sunt argumenta: primum, quod ex Latinis plures nascuntur quam ex Septentrioamericanis, quotannis enim quindeciens centena milia (1.500.000) Latinorum filii eduntur; dein, Latinorum suffragia non sunt contemnenda, in Florida enim (Miamia), anno 2000º comitia pro Praeside confirmarunt, et anno 2004º in Colorato, Nivata Novoque Mexico Praesidem denuo suffragiis crearunt; inde Georgius Ramos arguit Usam, saeculo XXII ineunte, Nationem Latinam vel Hispanicam esse futuram; agitur enim de victore ab immigrantibus victo; praeterea, Georgius Ramos affirmat Latinos fortasse a lingua Anglica in Usa non esse discessuros, qua de causa indoles ipsorum ab Septertioamericanis sua vice aliquatenus mutabitur (PKan).

Jorge Ramos, La ola latina. Cómo los hispanos están transformando la
política en Estados Unidos, Nueva York, Rayo-HarperCollins, 2005, 310
páginas. Excerptum ex Alberto Acereda;
http://www.eliberoamericano.com/front_nota_detalle.php?id_noticia=551


ALAUDAE ITERUM CANTANT

Scripsit Volfgangus Ienniges

Eximii Monacensi in Academia praeceptoris, praeclari Latinitatis et vivae et verae cultoris, Valahfridi [Wilfried] Stroh, cura atque opera in lucem sunt denuo prolati fasciculi quidam Latini, quos inter annum 1889 et 1895, quo supremum obiit diem, in Italia ediderat vir doctus Carolus Henricus [Karl Heinrich, Italice Carlo Arrigo] Ulrichs Friso:
Alaudae. Eine lateinische Zeitschrift 1889-1895 herausgegeben von Karl Heinrich Ulrichs. Nachdruck mit einer Einleitung von Wilfried Stroh. [Hamburg], MännerschwarmSkript Verlag, [2004], XX+426+(2) pp. Paginis 409-426 potiorum vocum adicitur index a VOLFRAMO SETZ compositus. Praemittuntur p. V-XV VALAHFRIDI STROH prolegomena. Ipsae fasciculorum paginae sunt ex vetere exemplo lucis ope denuo redditae. ISBN 3-935596-52-9. Qui liber 60 nummis Europaeis venalis prostat.

Qui vir, minus quidem etiam doctioribus hominibus notus, anno 1825 in Frisia orientali, quae ad regni Hannoverani, quod tum erat, spectabat partes, natus, Gottingae anno 1846 inter academicos iuris doctores est promotus. Postquam quod potissimum sibi vindicandum et evincendum iuris peritus proposuerat, illos videlicet quibus Venus arridet virilis ne legum poena ligaret neve humani iuris gravaret culpa, in Germania assequi non valuit, munere deposito anno 1880 uberioris libertatis cupidus patriam reliquit atque in Italiam, Aquilam in Vestinis, migravit. Illic anno
1895 obiit et sepultus est.
Non minimum profecto Ulrichii in hoc est meritum, quod, ut par est, et emendatum (plerumque quidem) et satis elegantem adhibet sermonem, quo non solum illos allicere valeat, quos, cum inconsideratus iure pigeat atque indoctus Romanorum linguae usus, ipsa quidem iuvat et delectat Latinitas, verum etiam reviviscentis adeo exstiterit eiusdemque veri nominis Latinitatis auctor, ut non plane immerito (ut verbo Valahfridi Monacensis utar) illius exercitus, qui, veluti tesseram, "Latinitatis vivae" nomen suis inscribit vexillis, ut hoc signo vincat, "signifer" nuncupetur.

Praecipuum Ulrichii nostri studium ad poësin spectabat, itaque non exigua fasciculorum pars e carminibus constat, quae sive panxit ipse sive ex aliorum fonte hausit. Multae etiam insunt narratiunculae soluta oratione simpliciter at festive conscriptae de fasciculorum vicissitudinibus, de variis quae tum in orbe acciderant rebus, de Latinitatis provehendae inceptis et somniis atque epistularum et nuntiorum ab aliis varie missorum relationes: erat enim hoc Ulrichii propositum, ut ex omni orbe homines Latina denuo inter se uterentur lingua.

Nonnulla heic iuvat referre quae et Latinitatis et ingenii Ulrichiani sint documento. Initio exemplo haec sit haud illepida stropha, prima pagina posita, quae inscribitur "Paesti in templo Neptuni." (e fasciculo n. 1, m. Maio anni 1889):
"Maeret hoc fanum. Domus est relicta.
Non venit, qui sacra ferat, sacerdos.
Et mihi Divûm videor videre
celsa sepulcra.
O levis circumvolitans hirundo,
Sola tu templo super es fidelis?
Quid canis? - Magnis cano de columnis
interituris."

p. 38 (e fasciculo n. 5, m. Augusto anni 1889):
"Paulum afuit, quin de coelo tactus sit Alaudarum lector illustris. Morabatur ille die 13 Iulii in castello, sito ad ripam caerulei lacus Brigantini. E cujus uno conclavi ostium ducit egredientem in parvam ambulationem, quae jam pars est contigui viridarii, a pluvia defensam tecto pensili, levibus columellis sutentato. Sub quo tecto ille ambulavit, cum, tempestate coorta adductisque nubibus, paucos passus procul ab eo cum magno tonitrus fragore cecidit fulmen. Feliciter evenit, ut ipse servatus sit illaesus. Perculit ictus arborem. A qua delapsi fulminis vis ita evertit solum, ut duo foramina ruperit arborisque radices nudaverit. Simul globus igneus conspectus est juxta arborem super caespite, ardens et flagrans, qui in aërem se sustulit crepitansque evanuit. Per aliquot temporis partes secundas is visibus se praebuit."

p. 39 (e fasciculo n. 5, m. Augusto anni 1889):
"Apud tumulum adolescentis.
Pulcher eras nimium. Donum ferale venustas.
Saepe sibi tales invida Parca legit.
Vos huc sevit amor, tenera vos fronde cupressi;
et crescetis; humum lacrima multa rigat."

p. 105-109 (e fasciculo n. 14, m. Octobri anni 1890):
"Somnium transalpinum.
In umbra noctis alatus Phantasus in auras me rapuit. Per nubes me in longinquum portavit. Vidi ex alto nivea culmina Alpium. Ad ripas Istri me tulit, in aulam magnam, repletam spisso conventu septem nationum. Ecce, introiit vir augustus, venerandum Caesareum caput, cum summis civitatis rectoribus. Septem populi assurrexere. Coram convocato septem populorum coetu ille solemnem habuit orationem, qua auspicia sua daret indictis communibus eorum comitiis. At res mira et vix expectata. Orationem dixit Latine. Quam ingens populorum secuta est acclamatio. Etiam acclamantium voces esse Latinae videbantur. Miratus sum. Sed dux meus: Quid stupes? Nonne Stockholmiae d. 7 Sept. 1889 rex Oscar orationem habuit Latinam omnisque coetus eum intellexit? Nonne nuper Berolini Latine locuti sunt Baccelli Italus, Virchov Borussus, Aretaeus Graecus? Nonne toto choro plaudente? Cur non etiam Caesar Latine loquatur? Dum colloquimur, en, accedit ad nos unus illorum, qui e sellis assurrexerant. Mirarisne, inquit, comitiorum imperii nostri linguam linguam esse Latinam? At plus quiddam habemus. Legislationis quoque lingua, decretorum, rescriptorum, breviter: lingua publica civitatis nostrae omnis facta nunc est Latina. Cessit Latinae Germanica. Studuere ei paulo magis quam antea Caesaris ministri, civitatis rectores, administratores, procuratores, officiales. Studuimus ei et nos, septem populorum mandatarii electi. Sic facta res est et absoluta. Haud erat ita arduum id coeptum. Ante erat studendum 6 populis, ut loqui scirent in hac aula unum solum verbum, Germanicae. Nunc student Latinae. Quid refert? Et quicumque inter nos Germanus est, nonne studuit ante Gallicae vel Anglicae? Conversum tantummodo nunc est studium in aliam linguam. Et inter nos electos interque senatores quot sunt, quin jam ante illius non prorsus fuerint ignari? Nonne plerique nostrum didicere Latine quondam in schola?
Jam quoniam in aula hac legifera loquimur Latine, nemo in eam amplius eligitur, quin sciat Latine. At, objeci, nonne limite ultra modum arcto circumscripta sic est populis vestris libertas eligendi? Vos enim omnes, populi 7, pariter sic cogimini eligere eos, qui lingua utuntur non vestra. Ille. Dixisti bene: pariter. Isto enim modo circumscripti ante erant Bucovinenses, Dalmatae caeterique populi 4, coacti eligere eos, qui uti sciebant Germanicâ. Cives Austriae Germanici a simili onere exemti erant. Fruentes privilegio quemlibet popularium suorum eligebant. Par nunc conditio cunctorum.
Et grammaticae Latinae labyrintho non deterremini? rogavi collocutorem meum velut Britannicus 'interviewer'. Labyrintho? Germanica nobis multo nodosior. Aliquantulo studii, concedo, opus est. At utinam novisses, quam multa faciantque ferantque nostri spiritus ambitiosi et tenaces, affectatores bonorum, ut obtineant sellam in aula legifera! Ut sudant et algent! Sic nunc alacriter se accinxere rei inusitatae: studio. Noctu dieque incumbunt super verbum 'sum fui esse', ablativum absolutum, super conjunctiones ut, ne, quo, quin, quominus. Si vires deficere incipiunt seu somnus obrepit, spe adipiscendae sellae expergefiunt, spe incitantur, spe reficiuntur. Ego. Et mihi licet, haec quae dixisti proferre in lucem?
At cuncta! Gymnasium, quod nonnullis jam ager sterilis esse videbatur, nunc fructum fert egregium. Affluunt discipuli catervatim. Tu forsan ignoras, in concilio Vaticano anni 1870 episcopos nostros longe praeluxisse caeteris loquela Latina. Quantum vibravit et fulminavit Latine ille Strossmayer, Christianae suae dignitatis adeo immemor, ut calefactus in verba eruperit: Per deos immortales! Ecce tam laudabiles jam fecere progressus electi nostri, ut coeperint expeditissime erumpere in eadem verba cum ardore vere Strossmayeriano. Certe, si quid mansit usus asperioris, et parvi momenti est et in annos sensim decrescet. Paucis annis elapsis evanuerit.
Praesidi nostro ad latus addidimus censorem cum potestate monendi. Si quis orator nimis obluctatur grammaticae: Abi, ait ille; recede de rostris. Fac pacem cum patre Prisciano. Caesari optima nota est. Est etiam ei lingua gratissima.
Inchoavimus rem a monetis, verbis imperativis militaribus, rebus postalibus. In his enim linguam Latinam censuimus statim posse adhiberi vel celerius. Arrisit nobis eventus. Loquitur quidem corpus juris de simplicitate armatae militiae. At haec non est ea apud milites nostros, quin statim didicerint pauca verba Latina, iidem qui ante edocti erant pauca verba Germanica.
En, inquit, protrahens e pugillaribus mihique ostendens epistolam. Fortasse nondum vidisti novas tessellas postales Austriacas. Epistolae agglutinata tessella habuit aquilam bicipitem, supra quam meis oculis legi: Imp. reg. posta Austr.
Quam delectaretur hac, mecum dixi, lector ille Alaudarum, qui signa postalia colligit. Si necopinanti eam mitterem! Et efflagitare eam coepi.
Coepi; nam repente os mihi praeclusit importunus famulus postalis. Hic introiens in cubiculum meum me expergefecit. Vix compescui fastidium, dum epistolas apprehendo, quas tulit. Inter quas uni agglutinata erat tessella, quae et ipsa bicipitem mihi ostendit aquilam. Avide ejus inspexi inscriptionem, ut iterum quod videram viderem et ut nunc saltem mitterem lectori rem tam raram.
At quo me malus abstulerat error! Deceptus eram. Legi, quod legere soleo: Kais. Kon. Oest. Post, non: Imp. reg. posta Austr., quantumlicet manifesto nuncnunc haec conspexerim hoc ipso temporis vestigio. Quicquid narravi, ludibrium fuisse vidi pulchri quidem et alati, sed inveterati falsarii, mendacis Phantasi."

p. 231-232 (e fasciculo n. 24, m. Iulio anni 1892):
"Romae 20 & 25 Apr. 1892 archaeologi de Rossi solemniter actus est natalis. Die 20 Apr. marmoreus ejus herma inauguratus est in museo, superstante catacombis Calixtianis. His enim ille explorator fuit et ipse adeo detector. Conciones habitae sunt 5, inter quas una Latine a V. Rev. Antonio de Waal e collegio nominis Latini: Collegium cultorum martyrum.
Die 25 Apr. solemniter at [ac?] laute coenatum est a 142 viris doctis, Hispanis, Prussis, Italis, Gallis, Austriacis, catholicis mixtim cum acatholicis. Salutatio convivalis prima Latine prolata est, sublato poculo, a cardinale Parocchi. Latine scriptus erat index ciborum. Cujus exempla lithographice, ut ajunt, exarata erant 142. Quem diurna Romana non retulêre.
Sed Alaudis benigne missum est unum ex istis 142 exemplis, quod coenae ipsi interfuit. Leguntur haec:
Collegium cultorum martyrum. VII Kal. Maias a. MDCCCXCII ob natalem LXX magistri nostri Ioan. Bapt. de Rossi laeti et hilares sodales epulemur. Habe(bi)mus in coena - jus cum parvulis crustis - pastillos carnis et farinae subactae - lumbos vitulinos cum pisis - pullum jure coagulato conditum - piscium et pullorum pultem - dulciaria - caseum et mala - vina Italica - potionem ex faba Arabica. Sic VII sic VIII decennalia feliciter. - Dom. ..... Lith. Al. Salomone Romae. Dom: nomen convivae [...]
Nec solum promissa fuisse videtur, inanibus verbis, hilaritas, sed etiam exercita Anacreontice. Cujus rei duo saltem testes adsunt, haud spernendi: duae guttae rubri nectaris, quibus exemplar illud humectatum fuit.
Exstant enim adhuc sub oculis meis vestigia. Alterum rotundum, ut videre tibi videaris lineamentum geographicum lacus Vulsiniensis; alterum simile sinui Botniaco in regionibus septentrionis."

p. 262 (e fasciculo n. 26, m. Februario anni 1893):
"Nonnulla de conventu habito Oct. 1892 in oppido Hispaniae Huelva in memoriam Christ[ophori] Columbi. Ibi vir clariss[imus] Macé, Parisius, invito fere praeside, locutus est Latine. Sic ipse scribit Alaudis: Affuere viri e Lusitania, Gallia, Italia, Britannia, Danimarca, Germania etc., ex America et septentr[ionali] et australi; et in concionibus suo quisque usus est sermone. Dii boni! Quot linguae! Nemo saltem, gratias Superis, Turca usus est vel Russa. Scripseram ego commentationem Gallice. Quam, audita hac silva linguarum, illico verti Latine et Latine recitavi. Argumentum erat: America num casu fortuito reperta sit ab ignotis nautis longe navigantibus, an ex industria a Columbo? At praeses, vix mihi credes, bis me interlocutus est. Tu uteris, inquit, domine, lingua, quam nemo nostrum intelligit. Festina, festina! Fuere tres vel quattuor, qui objicerent, jure meo me loqui Latine. Quippe me patientem praebuisse aurem loquentibus Germanice, non intellectis mihi.
Nihilominus vix mihi licuit, ad finem opusculi mei usque pergere. Quam nemo nostrum intelligit! O Naso, memor eram tui! Tui, exulis quondam apud Tomitanos! Tui, exclamantis: Barbarus hîc ego sum, qui non intelligar illis. Esse mihi videbar degens inter Tomitanos Naso.
Haec ille. Nonne docet pulchre Huelva, indigere populos unius linguae communis?"

p. 388 (e fasciculo n. 33, ultimo, m. Februario anni 1895):
"Oppida vel oppidula nomine Aquila non minus tria exstant, praeter hoc Aprutianum alterum in regione Padi superioris, alterum in Helvetia. In Hispania exstat Aquilas, in litore Austriae Aquileia. Nuper ex America hic affuit epistola inscriptione parum legibili, de qua me consulere iussus est tabellarius.
Inscriptione perspecta, respondi: Aquilas. Islas Canarias. Si quis igitur scribat ad me, cupiens epistolam suam diu errare per terras et maria, nisi Aquila nil ei inscribat."

Finem hi faciant versiculi e "Cupressis" deprompti (e Carminibus in memoriam Ludovici II Regis Bavariae, ed. Berolini, a. 1887, p. 5):
"Villa Regia Berg.
Murmurat unda canens. Sonat, et sua littora pulsans
volvitur ad flexas leni cum carmine ripas.
Murmurat unda QUIES. REQUIES levis unda susurrat.
Num fortasse tibi sua mollia murmura fundit?
Spuma sonans crispis allabitur alba coronis,
de tacito cantans somno mitique sopore.
Stat lacus, ex alto fulgens et ab aethere tinctus,
caeruleo condens arcana silentia velo.
Nansque lacu, liquidis canit humida Naïs in undis:
HIC EST PAX. Canit unda: VENI! Audisne? VENITO!
HIC PATET AD LETHES OBLIVIA JANUA CORDI.
HIS SUB AQUIS ITER EST. Audisti. Caerula linter
ad libertatem sic fuit unda tibi."



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae