Annus
2 0 0 5

De spectato cantoris an corruptoris iudicio NUNTII HEBDOMADIS (13 - 19.02.2005):

RAFIC HARIRI SEPULTUS NON SINE VEXATIONE POPULI EST
16 Feb. ann. MMV. - Turbam inter immensam summumque moerorem reliquiae veteris primarii ministri Libanensis sunt hodie meridiano tempore sepultae, Gallorum praesidente Chirac reclamante in adventu ad Beyrouth ut inclarescant omnia super nece eius, qui semper repraesentaverit voluntatem libertatis reique publicae in Libano. Familia vero defuncti constituerat exsequias agere magis populares quam officiales, quando non probat eos qui pro Syriis nunc civitatem suam gubernant. Pluribus centies milibus hominum coactis in platea Martyrum viisque vicinis populo completis, celebratum sepelium fuit sub tinnitu funebri quem edebant ecclesiae mixto laudationibus mortuorum quas mulslimus sacerdos recitabat. Liberis Rafic et proximis familiae Hariri ornatam vexillo Libani arcam eius per confertam multitudinem frustra temptantibus ferre in templum Mohammad Al Amine quod apud plateam Martyrum situm est, facta turbatione, filius minimus ducis, nomine Bahaeddine, momento temporis iacuit humi antequam ope populi sublatus atque in humeros alicuius elatus est. Circa eos quidam e populo vexati et ad nosocomium ducti. In principio pomparum et ante domum ipsam quae in vita sua coluit Rafic Hariri, unus inter praecipuos adversarios regimini isdemque constructor (1) Libani, quaedam milia civium ob iram necati ducis tale proclamabant: "foras ire Syria, vera si dicimus, Syria nondum gestit!". (2) Tum venit in ora populi vox illa, qua secundum annos ad insultandum utuntur: "Audite, tromocratae", -boabat irata multitudo- "Syria est vester latex!" clamitante plebe et agitante virides mappas, vexilla Libani titulosque minaces sub oculis fixis imaginum ducis, atque legatorum qui aderant, inter quos William Burns, Americanus, praefectus a rebus Orientis Proximi, necnon generalis scriba Foederis Arabici Amr Moussa cum Primario ministro Aegyptiorum Ahmed Nazif, ex Europa Marc Otte, et Lakhdar Brahimi consiliarius domini Kofi Annan... cuius nomen honoravit familiam exstincti viri. Matronae autem feminaeque omnes ipsius familiae contra decus Islamicum adfuerunt exsequiis. Soli qui non debuerunt adesse fuere capita regiminis quo Libanus gubernatur. Praesidens enim Emile Lahoud benivolum consilium accepit ab legato Libanensi Walid Joumblatt: abstinere se a funere. "Tibi consulo non adesse", -inquit. "Omnibus tuis consulo abesse, ne ova, neve lapidariam pluviam in capita sentiant". – CP
1) Re vera, ditatus negotiando per architecturam erat. Et ipse struxerat –o ironiam!- templum quo arca educta est. CC operarii praeparaverunt aedificium ad celebrandum funus constructoris.
2) Sic se habuit, si crediderimus in Le Figaro


MICHAEL JACKSON SALUTAT AULAM IUDICUM CALIFORNIAE
Apud quos postulatur turpis concubitus puerorum.
Feb. 15 ann. 2005 - Ecce principium finis in iudicio adversus Michael Jackson. Fatum cantoris iam iam decernetur ab Inquisitoribus qui creabuntur ex hoc lunae die, utriusque partis patronis interrogantibus candidatos numero 250, qui possint interesse iudicii, ea conditione ne gratiam sequantur. Homines harum causarum periti indicaverunt posse labi aliquot septimanas ante quam cogantur Aula XII civium et VII ad supplementum, qui iam nuncupantur 'Jackson XII' per allusionem gregis musici a Michaelo Jackson et fratribus constituti: illi celebres 'Jackson V'. Compositio Aulae magnopere interest sententiae iudicum quae debebit esse unanimis, quum una vox discors possit absolvere aut condemnare 'Regem Pop' ut intra carceris tenebras XX sequentes annos peragat. In laetitiam adoratorum et adoratricium qui nomina idoli sui cantant dum proclamant inocentiam, is postulatus ab iudice adfuit in Aula eligendis inquisitoribus, sicut in principio causae praeterito 31 Ianuarii fecerat. Iudicium quidem, quod sex menses durare possit, tantam exspectationem omnibus infert, ut plus milibus diurnariis occupatum sit oppidum Sancta Maria ubi habetur. Auditorium clausum est lapsa septimana ob mortem unius ex familiaribus Thomae Mesereau, summi advocatorum qui Jackson tuentur. Utraque pars usa est ea insperata mora ut perspiceret questiones quae proponentur candidatis ad conformandam aulam, ne quo praeiudicio teneantur capita iudicum. Utraque enim pars potest recusare decem candidatos, quin debeat expedire rationes; potest etiam candidatos praeiudicii postulare. Ad constituendum quos accipiant aut recusent, utrique parti adsunt assessores docti aestimandorum ingeniorum eorum qui iudicii interfuturi sint. Porro nihil videtur difficilius inventu quam homo vacuus praeiudiciis erga Michaelus Jackson, atque ob eam causam datur tanta opera ut quam iustissimi iudices eligantur. Horum assesorum concursus et praesentia significat iudicia non solum per probationes sed etiam per compositionem auditorii constare. Scilicet accusatores volunt auditorium compositum ex hominibus religiosis, mores maiorum conservantibus iisdemque patribus familiae; deffensores autem malunt populum iuvenem, liberalem et sine filiis. Candidati debuerunt respondere 41 quaestionibus aptis ad aestimandas eorum intentiones super rebus quae sunt in apice praesenti casui. Ferme autem nemo ex iis, qui examinati sunt, demostravit se ignorare superiora iudicia, quibus Jackson debuit occurrere. Nec desunt inter futuros inquisitores, qui fateantur se proximos esse reo; velut quidam cuius amica apud eum in villa laborat. Jackson vero colluctatur X criminibus, inter quos aggresio sexualis in minorem natu, conatus invitandi eum bibere vina et conspiratio ut retineret in villa sua puerum cum tota eius familia. Si nocens repertus erit, si convictus eorum scelerum, exponetur poenae XX ferme annorum in carcere agendorum. Ille infit omnia crimina deffensorque affirmat accusationem sui clientis nihil esse praeter artificium familiae pueri quem dicunt violatum capiendae pecuniae causa. Recenti questione interrogatus Michaelus negavit se lacessi ab iudicibus ob aliam causam quam quod sit celebrior persona: "nam quo maior stella, eo maior est scopulum, sed veritas semper triumphat". -CP


DE DIURNARIIS IN IRAQUIA EREPTIS
Mercurii die diffuserunt retia televisifica imagines similes eis, quas plus quam semel iam aspeximus: obsidem Italicam Iulianam Sgrena, diurnariam Arabicarum rerum peritissimam, salutem suam et finem occupationis Iraquiae obsecrantem.
"Finem facite occupationis, quaeso, - ait implorans – hoc a moderatoribus Italicis peto, hoc a populo toto, qui moderatores urgeat … Iraquica gens minime talem poenam meretur."
Eodem die, quo cognitus est nuntius Iulianae Sgrena, senatus Italiae deliberavit exercitum diutius in urbe Basra permansurum esse.
Saturni die Romae congregata sunt plura centena milia hominum, ut pacem et liberationem diurnariae Italicae flagitarent, itemque Gallicae collegae Florentiae Aubenas eiusque interpretis, a tromocratis Iraquicis iam diu ereptis. Etiam lusores pedifollici Saturni et Solis die tunicam induent, qua petitio liberatae obsidis inscripta erit.
Hac septimana etiam duo Indonesiani diurnarii evanuerunt: plurimos videlicet piget testes mundum docere, quid in terris illis infelicibus eveniat. HP


TOTA ITALIA RECESSUS AB AUTOCINETIS HABERI CONSTRICTA
Sex urbes per totidem horas abstinent ab aethere fummos.
Accusata neglexisse normas et medias transiluisse lineas Italia iussa est ab Europa facere ne plus contaminet caelum iussaque perfecerunt hac dominica die sex urbes ut quodam modo vitent poluere aera fummis ipsaque Roma prohibuit intra se discurrere redas ceteraque vehicula quae vehunt Quiritem motris (id quod fiet rursus venienti feria sexta Martii) cessabant ferme tepentibus auris, affluentibus peregrinis, pupuloque birota vecto etiam in plateam Sancti Petri ad audiendam primam orationem ab aegro Pontificis ore missam, quum in popularibus quoque vicis et extra muros procul solito fragore liceret civibus spatiari per vias, et solis ad medicum ad rogum ad aras ituris permissum esset venia praetoris incedere redis, vehiculorum publicorum adeo roborata copia, ut maior Romanorum pars non potuerit quin pareret imperio. In polutissimis ad Septentriones Italiae regionibus praetores urbium Mantuae Cremonae Boloniae Ferrarae Parmae Paviae Ravenaque eandem haberi sine reda decrevere diem, neque vero haec agit Italia sponte sua sed quod enormes imminent urbibus mulctae, quae nimis altam teneant lineam inquinati caeli, sicut Bolonia, clarum quondam exemplar curae locorum ad quod tota Europa respiciebat. Ceterum minister Italus ab Oecologia, Altero Matteoli, pretoresque magnarum urbium se invicem culpant, quum adversus hoc discrimen quid agant una nondum statuere valuerint, quod prohibitiones temporales non prodesse minister ait, ac necesse esse severius aliquid temptare, velut promittere subsidia iis qui discedant a vetustis autocinetis, aut cum ducibus officinarum "FIAT" (1) icere foedus, ut proferantur laoforia fummo metano mota, "nam vetus laoforium plus quam centum carri insultat aeri fummis". Praetores aliquot censent imponendum esse praetium intraturis partes antiquissimas urbium, velut egit Londinium in Britannia, quando aditus in veterem Romam non liber est, et iam dudum habitatores dumtaxat et operarii possunt inire reda. Attamen nondum desivit augeri admiranda illa pollutio Romani aeris. – CP


OB FALSUM DE IRAQUIA DICTUM EXACTUS EST DUX NUNTIORUM E CATENA TELEVISIFICA CNN, NOMINE EASON JORDAN.
Feb. 14 ann. MMV - Non solum quia nihil est veritate pulchrius a vero est omnes abstinendum falacias; sed etiam quia voluntarie infracta veritas vel clarissimum potest ruinare cursum. Ob falsum de Iraquia dictum exactus est dux nuntiorum e catena televisifica CNN, nomine Eason Jordan. Qui puderem non tulit, quamvis infractae veriratis nondum postularetur. Detectus autem per vestigatorum copias, de suis dictionibus multo post cogitare debuit. Is enim per Forum Oeconomicum Mundanum in Davos Helvetiorum verba fecerat coram omnibus sine cura veri alludens exercitui Americano de nece duodecim collegarum Iraquiam describentium, quod dictum postea palam infitiebatur contra documenta non dubitanda rei (1) et a curiosis qui laborant una in linea compertus est falsis falsa tegere dictis. Quae res nisi relata linea retiaria vestigatorum ex orbe vera quaerentium per solitos ordines probari nequivisset. Idem factum est quum nuper falso vulgaretur adversus dominum Bush aliquod manu scriptum, quod intra paucas examinatum horas per complures graphologiae peritos apparuit sine umbra dubitationis esse fictum, qua de causa Dan Rather, ex catena CBS, lapsus de sella est, qui antea impune mentitus esset. Ii globuli per interrete vestigantium, qui vocantur in U.S.A "Blogs", maiorem in dies potentiam habent; quod ad commentandos nuntios cum aliis multis sociari atque e pluribus conspectibus nuntios aestimare possunt; nec videntur futuri levi discrimini diurnariis qui ante hoc tempus nemo sentiente mentiri solerent. Mirum est quantum in hoc mundus ab interrete sit mutatus: quod duobus ante deceniis vel pace vel bello licebat cuique dicere pro vero quidquid velit, impedita propter ipsam naturam "mediorum" omni fere facultate recensendi quae dicebantur. – CP
1) "Video" sive pellicula domestica et authentica, qua occasio qualiter acciderit videri licet.


SANCTI VALENTINI FERIA: NUNTIANTUR CONIUGIA SERIA!
Magistra enim ex matrona rea et e rea nupta puella fiet.
Feb. 14 ann. MMV - Eo quod citius carpsimus serius frui possumus et quod vehementius cupivimus id solet abesse diutius. Magistra nubebit alumno XX annos minori se, qui ab illa II iam filios suscepit. Nuptiae autem fient postquam magistra in carcere detrusa fuit sexualis abusus confessa oblitterata tandem per iudicem prohibitione quin se invicem visitent et colant. Exactis vero pluribus annis, quum in summa acatalepsia et in iudiciariis discriminibus versaretur, magistra Mary Kay Letourneau et unus ex alumnis eius coniugium facturi sunt venienti 16 Aprilis, sicut hodie, Sancti Valentini feria, "Seattle Post Intelligencer" acta diurna ferunt. Amantium consuetudo inita est duodecim annos habente marito. Quod quidem apud nos causa multo levioris criminis fuisset, quia sumus Columbiani gens sine disciplina et studiosa ridendi, ita ut semaphora illudamus usque rubra... ast in civitate Washingtonia aliter se habent res, atque domina Letourneau, una ex magistris scholaribus apud Burien, detestanda populo videretur anus, et saga, et incunabulorum avida diriptrix, postremo soluta rea fuit, quae peregit 7 in carcere annos convicta stupri cum alumno suo, iamque 43 explevit annos, dum Vili Fualaau habet in praesentia 22; etenim matrona 34 annorum erat eo tempore, quum incepeperit admittere cum alumno ista umbratica furta veneris, labente anno 1996. Gravida semel ex eo in anno 1997, condemnata est sex mensibus in umbra et catenis, ut aiunt. Ceterum vix lapso primo mense, ex quo discessit a carcere, iterum capta per vigiles civitatis est, atque in carcerem reducta quum visa esset apud alumnum suum in autocineto operas dantem amori. Eo quidem apparet ea non esse ex iis quas amor deterreat feminis, quod confessa est amassia scelera sua in duabus inter violatores causis, secundamque filiam in carcere parire debuerit. Quom interim utraque nata (sex septemque annorum) curatur a matre alumni, nam foedera noturae solent esse lucidiores quam eis foederibus societatis... "Tempus iam erat: mirabile dictu erit -inquit Noel Soriano, ex amicis amantium-. Multa passi sunt, tantaque constantia documento est eorum firmissimo amori."- Nec solum constantia, sed ardore ipso declaratur amor. Accidit saepissime uti talia (et multo peiora) furta apud Venerem fiant. Sed casus huius arrectae magistrae refert ad professionem professoriam sive academicam, cum sancta videlicet scholarum auctoritate coniuncta. CP



BREVES:

Acta Kyotensia post septem annos arduarum negotiationum tandem vigent. Quibus actis, in urbe Kyoto anno 1997 signatis, deminutio in gasis emittendis requiritur, eo ne "effectum hibernaculum" recrudescat in orbe terrarum. Nunc temporis a 141 civitatibus approbantur hae rationes ad emissiones inquinatorias 5,2% generaliter minuendas (variatur enim ratio unaquaque civitate), quamvis paucae sunt qui credant hoc facile attingi possit. Insuper, proh dolor, sunt qui oecologiae mundiali propriam anteponam oeconomiam, itaque Acta Kyotensia signare recusant, sicut Civitates Americae Unitae (USA), Sina atque India, quae inter maiores naturae corruptores numerantur. Interea autem praesagia meteorologica extremas tempestates nobis praevident futuras. IR

Augetur mysterium super incendio aedificii Windsor. Cives Matritenses fere nondum supperaverant metum et molestias ingentissimas ab incendio in caeliscalpio Windsor (nam media in urbe est situm et, pro omnium saluti, commeatus vehiculorum viis principalibus ab auctoritate impeditus est), cum modo imagines videographicae in lucem editae sunt in quibus uidi possunt duae umbrae, hominum instar, intra aedificium adhuc ferociter ardentem, quamvis siphonarii affirmant illo tempore (circa horam tertiam antemeridianam) iam longe omnes homines deductos esse, nec postea cadaver ullum est inventum. Proprietarii affirmant his imaginibus manifestum esse aliquem incendium deliberate exsuscitavisse, atque huic addendum esse paucis ante diebus examen ad systemam securitatis contra incendia probandum supperavisse. IR

Geraldus Krein, 26 annos natus in oppido Klamath Falls, ad meridiem civitatis Oregon, parvum tractatum composuerat De ratione properandae mortis eumque per aulas colloquiorum sive locutoria(1) promulgabat in orbem. Nec mora: XX circiter mulieres inretitae accederunt probando auctoris proposito, sed in incerto iacet, utrum perfecerint quod se facturas pollicebantur: indulgere amori cum Geraldo ipso antequam sese ad palum suspenderent. Erant mulieres ex consuetudine tristes, depressae, quae subsidentes in frigida sua quaeque sella, acceptis ex computatro perversis Geraldi epistoliis, sive ludibrio sive curiositate se esse paratas ad omnia iurabant, dummodo ex amore mortem exciperent. Fortasse, quamvis nemo scit, mentes hominum adeo turbatae sint ab illo opere cinematographico cuius titulus est "Imperium sensuum", ut quidam studeant illi generi leti... Porro iste Krein captus est denuntiante muliere, illius letale amantium gregis iamdudum participe; quae mulier (Ontarii Canadiensium inhabitare fertur) in principio dedit nomen eo consilio, quod propositum consociationis erat, ut in ipsa die Sancti Valentini, quae in civitatibus Americanis magnae cuidam superstitioni amantibus est, voluntariae mortis coniurationem perficerent. Sed postquam solita via accepisset in epistulis nuntium, aliam feminam esse morituram cum liberis suis, tunc demum ludibrii piguit, taeduit, puduit, paenituit, constitutoque manus a se abstinere, auctoritatibus cuncta confessa est. Sic factum est ut Krein captus sit, -obstupente matre, hactenus ignara quidnam moliretur puer suus totos dies in stabulo scribens. Praefectus autem vigilum expedivit eum esse suspectum conatus inducendi alios homines in homicidium.- 14 Feb. Ann. MMV. - CP
(1) Chat-rooms sive Messengers, sicut Hotmail et aliae huiuscemodi machinae.

Archeologi graeci invenerunt sepulcrum quarti saeculi ante Christum natum in suburbe urbis Thessalonicae. In tumulo jacebat juvenis puella cum tribus vasis, atque aureis aeratisque ornamentis. Sepulchrum situm erat in necropoli ampla. DB

Aves "mancae Humboltianae" mares, quae in horto zoologico urbis Germaniae Bremerhaven in paribus homosexualibus vivebant, mores non mutaverunt dum alatae sunt feminae quattuor. Censebant enim doctores satis feminas non adesse in horto zoologico. Sodalitates homosexualium Germanicae reclamitaverunt avium heterosexualium faciendarum consilio. DB

Agitur de pugna feroce in rerum natura, deque nex, ut ita dicamus, naturalis: populus animalium extinguit silvas. Nam illa bestia Americana nomine Odocoileus virginianus, vulgo Cervus albae caudae, fertur esse in eo, ut extinguat nobilem plantam Sinensem, -cui nomen Panax quinquefolius, vulgo Gingseng, tot virtutibus ad operas veneris praedita stirps, ut per orbem terrarum eximium languoris medicamen venum detur. Panax ille unice etiam crescit silvestris in campis solitariis Quebec, praedictoque cervo cibus praeoptatus est. Verum haec occupatio, haec extinctio vegetalis speciei, haec animalis praedatio in montibus Appalaches fit, -neve fiat citius est summissa normis omnis exportatio e Virginia Canadaque in Sinam illius superstes stirps "Panacis", quae in actis de extinguendis speciebus iam relata est. Verum enim vero, quin Panax necetur a cervo, vitari, res videtur mathematice impedita, quando illorum propagines crescunt admodum impari ratione, quasi V adversus II. Ceterum cervos non liceret e patrio deportari solo conservandorum vegetalium causa, quod centum ante annos ipsi quasi exstincti ab exploratoribus Canadiensibus fuerunt. - CP

Generis humani historia circa 30.000 annos ampliatur. Secundum recentissima experimenta, nuper in comentariis 'Nature' divulgata, nostra species (scilicet Homo Sapiens) iam ante 195.000 annos per planities Africanas ambulabatur. Ad hanc conclusionem investigatores pervenerunt postquam analysin de materia geologica ossibus inserita instituerunt in craneum 'Omo-II'. Quamobrem, his studiis tres theses corroborantur: (a) genus humanum originem ducit a terris Africanis (sive, sicut nonnullis scientificis nuncupare libet: "Eva nigra erat") ; (b) multos per annos sine elementis culturalibus vitam degimus, nam prima instrumenta (venatoria, piscatoria, musicalia, textoria, etc) non nisi post 150.000 annos apparebunt ; (c) multos per annos et Homo Sapiens et alterius generis hominidi una habitaverunt. IR

Puella XII annorum necat sororem IX quum ob hamburguesam disputarent. - Saepe enim formidanda est fraterna ira, quin etiam, adiecto carnis bovinae appetitu, nimirum potest fieri letifera. Ecce, factum est labente tum mense decembri apud Sanctum Aloisium (St Louis) in Missouri, sed res obscurissima inclaruit tandem hac feria Martis, quum ipsa puella scelus suum confiteretur. Etenim ex eo die (XXII Dec.) quum soror maior denuntiaverit vigilibus "se offendisse domi exanimatum corpus sororculae", vestigatores incassum laborabant, nullo comperto indicio firmo, quo veras rationes causasque illius inexplicatae mortis detegerent; ac ne repetita quidem inspectione cadaveris potuerant stabilire quam ob causam decesisset misera, -cuius nomen item atque sororium per legem Pro minoribus nobis est reticendum, sicut ipsa Martis die ex Sancto Aloisio actis diurnis "The Post-Dispatch" demonstratum est. Patuit autem quis fuerit sceleris auctor, vel potius auctrix, quum illa se praebuerit in schola multo aliam atque semper fuerat, ad hospitiumque psychiatricum delata sit. Ibi enim, quum totos dies videret phantasmata totasque noctes furiosis somniis vexaretur, confessa est sororem a se suffocatam in medio certamine pro devoranda una, quae ad manum esset, hamburguesam. Ceterum accusata puella aderit hodie (Mercurii feria est) apud tribunal de rebus familiaribus, quo decernetur utrum conveniat suo iudicio adesse puellam ut puellam, an ut feminam adultam. Sin vero iudicetur inter minores natu atque culpanda declaretur, manendum illi erit in carcere usque ad vigessimum primum aetatis suae annum. Et omnia pro turpi carnis frusto inter duos panes variis pulmentis obscene sparsos... - Feb. 15 ann. 2005. - CP

Quamquam majoritatem absolutam non attigerit, cum 48,1% sententiarum in comitiis Iraquianis nuperrime habitis et 132 scamna, factio chiitarum summi ayatollae Sayyid Ali Husayni Sistani maximum pondus obtinet in novo parlamento. Quo verisimiliter, haud paucis sollicitantibus, nova respublica islamica fiet in hac regione mundi.(c.f. rubrica "THEMA")


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae