Annus
2 0 0 5

CULTUS

DE MAGICA TIBIA

Scripsit Ansgarius Legionensis

Mutata modulata fabula "Magica Tibia" ab Austriaco musico auctore Wolfgang Amadeo Mozart ficta in Regio Theatro Matritensi mox agetur.


Post disputata repraesentatione habita Lutetiae Parisiorum, quae tot plausus quot sibilationes de Francogallicis spectatoribus meruit, grex Catalauniensis La Fura dels Baus mirificam fabulam modulatam mozartianam populo Matritensi, sub imperio musicali Francogallici gubernatoris Marci Minkowski, in medium prolatura.


De musicali enim spectaculo agitur sub Rhuris Festivalis atque Parisiensis Operae necnon Matritensis Regii Theatri patrocinio posito, in quo frequentissimae autem permutationes pristini operis factae sunt, inter quas non minor fit sublatio sermonum in Theodisca lingua ab origine fictorum. Critici enim quidam non desunt qui adfirment gregem tantam talemque commotionem fecisse ut ea fabulae naturam a radice everterit; alii autem huius modulatae fabulae eam indolem naturaliter apertam aestimantes Catalauniensem catervam adeptam esse censent ut plurimae novae accomodationes nihilo minus mozartianum spiritum prodant. Quam eamdem sententiam re vera non pauci concentus moderatores et greges atque etiam spectatores de permultis aliis fabulis aliorum auctorum sustinere nullo modo dubitant: ita fit ut non raro in hodiernis theatris accomodationes miram speciem praebentes, magnum fastidium classicos modos amantibus gignentes, appareant.


Haec enim fabula, quae formam singspiel (sermonibus atque modulatis vocibus mixtam) nominatam ostendit, Vindobonae anno millesimo septingentesimo nonagesimo primo, die tricesimo Septembris primum palam monstrata est, magno successu W. Amadeo Mozart gaudente.


Ceterum non pauci putant operis indolem, sententiis masonicis referti, locum dare ad multiformes symbolicas atque allegoricas explanationes excogitandas, ita ut grex Catalauniensis La Fura dels Baus optimam versionem immortalis fabulae Austriaci auctoris fortasse fecerit. Tempus autem et spectatores, qui sine provocatione iudices fiunt, postremum verbum dicent... Kalendis Iuliis A. L.



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae