HISTORIA
DE BELLO CIVILI GRAECO (pars prior)
Scripsit Johannes Gluszak
Graeciae antiquae res gestas cultumque civilem florentem glorioseque marcescentem inquirere tradereque posteritati curiosae mos est laudabilis inveteratusque . Sed et recentiorum temporum vicissitudines tragoediasque Graecas laudi et tristitiae antiquae comparabiles non spernendae sunt . Inter ea et bellum illud civile longissimum cruentum et inexorabile , quod civitatem delaceravit et cicatrices gravissimas in corpore et conscientia Graeca incussit , oblivioni minime est tradendum . Inceptum est illud bellum intestinum bello maiore externo saeviente anno 1943 ac confectum vi externa armisque emptis anno 1949 . De bello illo nec Graeci ipsi nec alieni libere discunt disceptantve , ne disquisitio vulnera et scelera nimis multa patefaciat eo tempore patrata et adhuc suppressa occultataque . Neque de eo viatores curant quotannis antiquitatis sacra loca (templa , oracula , theatra aliaque) per Graeciam dispersa memorabilia visentes , quibus nec tempus nec libita sunt ad nova locis mythis priscis pulcherrimis ornatis sanctificatisque contradicentia adversa sciscitanda . In terra tamen , quae per scripta monumentaque tanta ininterrupte tradita historia per tot millenia recte gloriatur , saepe Antigonae Agamemnones Oedipive moderni antiquis exemplaribus non cedunt .
Erat decertatio inter communistas Graecos et regios dextrarumque factionum asseclas .
Nata est Graeciae tragoedia necopinata victoria contra Italos superbos , qui praedam facilem sperantes die 28. m. Oct . 1940 temerarie adgressi erant Graecos . Mox tamen temeritas eorum punita est ac vapulaverunt per loca montuosa . Repulsi fugatique in Albaniam persequentibus hostibus se recipere coacti sunt . Bellum infelix inceptum Hitlero nulla praesciente iraque in foederatos accenso auxilio celeri confecit Germanicus miles. Graeciam brevi ac violento pulsu debellavit praesidiisque occupavit Athenis die 27.m.Apr. 1941 potitis . Cretam insulam quoque expugnavit ex aere pacavitque - ut credebat . Nova provincia in partes sive zonas duas divisa administrabatur militaliter ab Italis Theodiscisque .
Regimen severum et timore et vi conspicuum clades populo Graeco attulit . Hieme 1941-1942 fames opprimebat incolas saevitia alienigenarum addita . Ultio cruenta et velox incolarum desperata gesta secuta est . Eo tempore inchoavit quidam clandestinus motus ac per montes in dies crescebat . Communistae enim Graeci –iam antea non spernenda vis politica anno 1918 condita - moliti sunt bellum parvum , at efficax . Multos asseclas invenerunt in vicis pagis oppidisque rerum novarum per Graeciam amatores sinceros et ardentes . Nomen "ELAS " ("Popularis Exercitus Graecus Liberationis") sibi datum , eorum caput Aris Vlachotis . Contra dextrarum factionum regisque exulis Georgii II asseclae condiderunt "EDES" ( "Sodalium Rei Publicae Nationale" ) , quod ex Aegypto a Britannis (habuit illic ‘Praefectura bello inferrendo’ -SOE : ‘Special Operations Executive’ - curam rerum) opibus concilioque adiuvabatur Napoleone Servas duce Graeco . Sed incerti multi milites erant . Defectio et tumultus suspectos politice reddiderunt Britannis , qui multos in captivitatis campos miserunt , ne rebellarent . Tali modo "purgare" debuerunt Graecos . Imprimis communistae et dextrae doctrinae fautores una cum communistis in "Corpore Nationali Liberationis" ( EAM ) agebant . Nec tamen diu nec propsere , nam multo magis dividebat eos odium mutuum quam communis hostis patriae coniungebat . Unum solum pontem ad Gorgo Potamon viribus communibus deleverunt . Brevi odium secretum apertam pugnam fraternam peperit . Iam anno 1943 agmina communistarum adorti sunt dextros et ipsi dexteri , venationem communistarum , nomen "chi" rei dederunt , facere inceperunt . EDES vigebat in Acarnania et Epiro , ELAS autem per reliquam Graeciam potestatem clandestinam exercebat et eam continuo augescebat .
Anno 1943 Italorum defectione facta auctus est exercitus Theodiscus et eorum summa imperii reformata , novo acervo exercituum E (Heeresgruppe E) creato , ut accuratius Graecia vigilaretur adversus irruptionem Anglo-Americanorum exspectandam timendamque in Europae meridionalis litus Graecum . Tum nova Theodiscorum politica certamen fraternum auxit odiumque multiplicavit . Nam anno 1943 nazistarum indigenarum regimen sibi propitium instituerunt Theodisci Graeco Rallis duce agminaque securitatis ("Sicherheitsbataillone" ) condiderunt superiore praefectura SS favente moderanteque , ubi pars virorum ex legione illa EDES inierat . Propter communistarum periculum novamque vafram propagandam nazistarum mutatae sunt res in Graecia ac a ditioribus regimen nazistarum adiuvabatur . Iudicabant enim periti Theodisci "Graecos Germaniae faventes publice usurpare debere aperteque corrumpi , ne postea cum reliquis in pace vivere possint" . Data sunt arma et agmina militaria creata a Theodiscis . Vigiliae Graecae publicae usque ad numerum viginti septem milium virorum auctae et primum bene armatae . Novem agmina securitatis creata ac contra milites exercitus ELAS pugnatum missa . Insuper viginti minora agmina voluntariorum instituta . Parvula factio Graeca nazistarum "Ethniki Enossis Ellados" magnam pecuniam e Ministerio Exterarum Rerum accepit , ut bellum inferret communistis , cresceret atque asseclas alliceret quam plurimos . Docet nuntius praefecturae exercituum E die 15. 07.1944 conscriptus "favere proceres (ex industria , commercio , re argentaria , ecclesiae dignitatatibus superioribus magistratibusque ac veteribus centurionibus ) Theodiscis propter vim communismi gliscentem" , "velleque armata agmina creare miltareque " , "per Septentrionem Graeciae ‘Sodalium Defensionis Nationalis’ operari ac agmina Graeca a Theodiscis ducta adiuvari ab eo omnimodo". Autumno 1943 –ut supra memoratum - ad partes Theodiscorum EDES , quod maximum momentum habuit in decertatione contra communistas , ad defectionem sollicitatum aperte accessit . Ita vires suas parcere voluit , ut bello externo finito bellum internum fortius vigentiusque iniret ac attritos exsanguesque communistas profligaret . Nunc et timor et vis non in omnes , sed in communistas eorumque fautores (1,6 milliones) inferenda erat et servandi omnes "communismi hostes" , id est "collaborantes" cum Theodiscis . Cum haec per Graeciam agerentur exacerbatione augente , per Orientem copiae Theodiscorum profligatae sunt a Russis pugna ingenti inter urbem Iassi Cisinioviamque amissa ac re illic in discrimine versante mense Sept. et Oct. 1944 exercitus Thoediscus e Graecia eductus est Britannis clandestine coadiuvantibus . Nam tunc secreta pacta inter Theodiscos Britannosque facta sunt , ne abitus exercitus nazistarum a Britannis bello impediretur . Res parum nota nec gloriosa Britanniae nec satis a Germanis pavidioribus aperte enuntiata . Immanis tamen , etiam Theodiscis historicis ! („schaendliches Abkommen" – pacta dedecorosa !)
[ Scribit insignis historicus Theodiscus Martinus Seckendorf capita utriusque civitatis , id est Britanniae et Germaniae , clandestine id inter se composuisse et ita licuisse pacifice se recipere Theodiscis e Graecia propria insulisque , ut militarent contra Russos –foederatos Britanniae - atque communistas porro opprimerent . Solum tamen ab illis communistis impetum in nazistas factum esse constat .
http://www.jungewelt.de/2000/07-15/010.shtml "In der Räumungsphase kam es zu einem im Zweiten Weltkrieg einmaligen Abkommen. Das Oberkommando der Wehrmacht und zentrale britische Stäbe vereinbarten, die Deutschen sollten mit Blick auf die Nachkriegsentwicklung Griechenlands die ELAS weiterhin rücksichtslos bekämpfen und ihre ausgebauten Stellungen vor allem an den Küsten gegen die ELAS halten, bis britische Truppen anlandeten. Als Gegenleistung garantierte man den Deutschen militärisch unbedrängten Abzug zum Aufbau einer neuen Front gegen die Rote Armee - damals der Verbündete der Briten. Das Abkommen wurde von beiden Seiten eingehalten. Trotz drückender britischer Überlegenheit zu Wasser und in der Luft konnten die Deutschen verlustlos von den Inseln evakuiert werden und ab 10. Oktober 1944 von den Briten wiederum unbedrängt auch das Festland räumen. ELAS durchkreuzte die schändliche Vereinbarung . Die griechischen Soldaten lieferten den fliehenden Deutschen schwere Kämpfe und unterstützten wirkungsvoll den Kampf der Tito-Verbände und der Roten Armee an Save und Donau. ]
Ita credi potuit finitum esse bellum illud , quod tam multa damna inflixit Graecis , 90 000 eis enecatis , 57 000 Iudaeis Graeculis interfectis , permultis vicis solo aequatis , millione Graecorum exulum et transfugarum , ferroviis dirutis moribus ferioribus praevalentibus . Sed frustra speratum erat ! Incipiebat novum bellum , non minus cruentum nec brevius ! Theodiscis enim se e Graecia recipientibus Vinstonius Churchill , dolosus vir , festinavit Moscoviam ac iterum colloquiis clandestinis –ut temporis mos erat – flagitavit a Stalino dominationem Britannorum dextrarumque factionum in Graecia firmandam , Romaniam autem omnino reddi Russis se velle declaravit . Stalinus incertus propinquorum , longinquiora reiecit ac proposito assensus est . Fidem , mirabile dictu ,Churchillo datam semper servavit ! Sed cum victores in palatio Cremlino terras populosque inter se dispartirent , ELAS maiorem partem civitatis liberavit et administravit nec facile potestatem reddere et victimas oblivisci voluit . Rebus secretis Moscoviae peractis die 18.10. 1944 Britanni Graeciam invaserunt Athenasque intrante eorum duce Scobie . Cum illis Britannis redierunt in patriam milites novi "purgati" , qui a Graeciae occupata afuerant doctrina regia et dexterrima imbuti . His uniti sunt permulti illi ‘collaborantes’ ex ‘agminibus securitatis’ , vigiliis publicis aliique fautores regiminis nazistarum veteris . Horum causa reditus Britannorum a multis Graecis "nova occupatio" solebat adpellari et loco gaudii exacerbationem vix cohibitam movebat . Potestatem interim debuit exercere illud ‘Corpus Nationale Liberationis’ - EAM , Georgio Papandreu capite , sed propter rixas ob proditionem ,scelera patrata ac simultates recentiores communistae id reliquerunt in Stalinum suasque vires fidi . Nullo legem rogatam obstante factiones dextrae consilium ceperunt communistarum inermium reddendorum . Hoc consilium praecox imprudensque induxit operistitium ac magnas commotiones Athenis ac caedem die 10. Dec. 1944 effectam . Perhibentur 23 homines enecati , 160 vulnerati esse illa occasione . Sed necem illam secuta est nulla pacatio , immo rabiosa pugna urbana orta est , nam communistae et populi studium et arma et peritiam militarem habuerunt . Mox partem maiorem urbis muniaque expugnaverunt ac Britannos dextrosque aegre opprimebant . Rebus ita stantibus nuntium misit Vinstonius Churchill , vir politicus satis crudelis , duci Britannico Scobie : "Athenas servare debemus . Commodius esset , si eas sine ulla nece maiore patranda servare possemus ; si tamen alio modo urbs servari non potest , nex patranda est ". Itaque novo sociali bello inito velivola Britannica militesque optimi per cadicula (Anglice : "parachutes") deiecti Acropolin vi ceperunt ac urbis partes ab communistis defensas pyrobolis oppugnabant et ita "hostes" ex urbe expellerunt , urbe ipsa potiti sunt . Id Graecos plerumque valde exacerbavit , nam multos Britannos nuper a Theodiscis fugatos non sine mortis propriae periculo servaverant , nunc autem eorum pyrobolis et igni debellabantur . Talis fidei merces ! Hac victoria deportata Churchill die Nativitatis Athenas advenit et communistarum primoribus diserte exposuit se omnia Stalino consentiente , cuius gloria et cultus fere religiosus erat apud Graecos communistas , fecisse et Stalinum ipsum poscere , immo iubere pacta inita servari armaque deponere et bellum immature inceptum finiri debere . Per alios fontes eadem nuntiata iussaque acceperunt Moscovia communistae fidem Stalino tribuentes supremam et fere divinam . Itaque consilium ceperunt , ut indutiarum condiciones acciperent . Pacta conventaque in oppido Varcisa transacta sunt armaque reddita . Ita credebatur confici illa prima pars belli civilis Graeci , sed mox altera cruentior inceptura erat .
Sequetur...
NIKOLAJEWKA
Scripsit Victorius Ciarrocchi
Est in Ucrainorum finibus parva urbs quaedam, nomine Nikolajewka, ubi die 26 Ian. a. 1943 acriter pugnatum est. Quam enim ingentes Russorum copiae occupaverant, ut receptus Italorum militum ob varia proelia superioribus diebus commissa attenuatorum interciperetur. Quae quidem Italorum catervae erant quod eo die restabat 'Alpinorum' militum, qui ad tres legiones, nempe "Tridentinam", "Cuneensem", "Juliam" pertinebant. Haec, postquam dimidio mense Decembri a. 1942 prope dextram Tanais fluminis ripam aliquae Hungarorum et Dacoromanorum legiones a Russorum exercitu profligatae erant, horum augentem in dies impetum sustinere una coacta est. At die 16 Ian. 1943 Gabriel Nasci, 'Alpinorum' militum imperator, cum vana fore omnia resistendi conamina animadvertisset, discedendi consilium cepit. Tunc illi 'Alpini' (ita milites Itali vocantur, qui ex Alpium regionibus deliguntur), quibus aliquot milia peditum Germanorum, Hungarorum, Dacoromanorum sese adiunxerant armis telisque omnino carentium, iter facere coeperunt ad occidentem versus. At cottidie milites Russi, armis ac telis validissimis praediti, atque propter vestimenta praesertimque optima calceamenta 'valenki' appellata vim frigoris haud timentes (die thermometrum signabat triginta gradus subter zero, noctu quadraginta et quadraginta quinque, interdum etiam duodequinquaginta), illas legiones Italicas ballistis, ignivomis tormentis bellicis, curribus loricatis 'T 34' continuo impetere non desistebant. Quibusdam ex numeris infra scriptis clarior fortasse erit proportio ad Russorum et Italorum arma telaque spectans (signo 'R.' Russorum, 'It.' Italorum tela indicabuntur); currus (maiores, medii, minores): R. 754, It. 47; tormenta, quorum obex erat plerumque 75 mm.: R. 810, It. 132; tormenta 'katiuscia' vocata, e quibus ignivoma missilia crebrius evomebantur: R. 200, It. 0; tormenta, quae 'mortaria' dicuntur: R. 1.255, It. 108 (hi aliique eiusdem generis numeri in pagina 331 operis leguntur, quod inscribitur "Acta Italici exercitus in Russorum finibus: 1941-1943" [Italice: "Le operazioni delle unità italiane al fronte russo: 1941-1943", domus editoria: Sedes historica consilii bellici, id est 'Stato maggiore dell'esercito' (SME), Romae, 3a editio, 2000]). Tribus igitur agminibus procedebant copiae Italicae fame, frigore, palantium catervis militum oppressae atque ab hostibus indesinenter vexatae. Illud igitur iter, quod a die 16o usque ad diem 26um Ian. 1943 milites Itali facere perrexerunt, a plerisque harum rerum scriptoribus neque inepte neque ulla veri amplificatione "iter mortis" appellatum est: nam saepe accidit ut ante illas Italorum copias hostis adesse valuerit, quam quisquam venturum esse suspicari potuisset. Quod praeterea si Russi ad proeliares pugnas Italos lacessere interdum vitabant, non raro tamen hi a tectis bellatoribus, qui in silvis abditi latebant, impetebantur. Pugnatum igitur est in oppidis, quorum nomina sunt Podgornoje, Nova Charchowka, Seljakino, Arnautowo atque interdum rem Itali comminus et pugionibus gerere sunt coacti. Omni salutis spe paene lapsi earum quas dixi legionum milites tandem diluculo diei 26i Ian. ad urbem Nikolajewka(m) perveniunt, quam a Russis iam occupatam esse duces Itali non ignorabant sciebantque ibi aut adversae fortunae succumbendum aut usque ad effusionem sanguinis pugnandum, ut saltem aliquibus Italorum cohortibus illa 'Nikolajewkiensia claustra ignea' aperirentut. Qua quidem locutione usus est Iosephus Prisco, centurionis vicarius in cohorte maiore "L'Aquila" appellata, qui de pugna Nikoljewkiensi cum alia tum rettulit haec: "In extremo legionis Juliae agmine nos 'Aquilani' eramus. Proeliis m. Decembri et m. Ianuario confectis, permultos milites deperdidimus: nam ex Italia eramus profecti 1.650 pedites, 53 centuriones, 300 muli; at Nikolajewkam pervenimus 163 milites, 3 centuriones, 13 muli. Si illius oppidi repagula non perfregissemus, nemo nostrum in Patriam redisset". Et Aloisius Portinari, cuiusdam cohortis decurio in legione Tridentina: "Ponte quodam traiecto et ferriviae aggere superato, exteriores Nikolajewkae oppidi casas Russice 'isbe' vocatas et aliquas domus occupavimus; at ingentissimos ob telorum ictus sistimus" [Italice: "Qui ci arrestammo, bloccati da un fuoco infernale", sicut legitur in actis diurnis "Corriere della Sera" inscriptis, die 21 Ian. 1973 editis, p.9]. Ab huiusmodi sententiis minime differunt alia testimonia, quae Iulius Bedeschi (1915-1990), qui eis in proeliis pugnans medici munus explevit, in libris collegit q.t. "Centum milia camellarum conglaciatarum" et "Nikolajewkae et ego" (It.: "Centomila gavette di ghiaccio" et "Nikolajewka, c'ero anch'io", Mursia, Milano, 1963 et 1983). Nam e 230.000 militum, quibus exercitus Italicus constabat, centum fere milia in Patriam non rediere. Atque Henrici Petacco mentio est facienda, qui in libro "De exercitu dilapso seu de Italorum militum casu in Russorum finibus" inscripto (It.: "L'armata scomparsa- L'avventura degli italiani in Russia", Mondadori, Milano, 1999), Italorum militum expeditionem in Russos factam dilucide narrat et causas illius receptus explicat, cui Italorum copiae sunt coactae. Longum est omnia recensere, quae Nikolajewkae eo die acciderint: decem horas ancipiti Marte pugnatum est maxime prope quendam stationis ferriviariae aggerem, subter quo erat demissa via aditum ad urbem praebens; vesperi multae Italorum cohortes, postquam ter quaterve illius aggeris potiri frustra temptaverant dumque nix praecipue ob Italorum militum cruorem fit magis magisque rubrior, in eo iam erant ut retrocederent; tunc autem aliquid insperatum inopinatumque contigit: Aloisius Revèrberi (1892-1954), legionis Tridentinae dux, statim ut aliquot suos cedentes videt, in currum loricatum Theodiscum ascendit contra Russos procedentem dumque glandes plumbeae sibi proxime sibilantes displodunt, suos milites elata voce hortatur ita: "Perge Tridentina, procedere perge! Ultra hoc oppidum salus est atque Italia!". His verbis et illius currus fragore Alpini milites se erigunt; Aloisium illum secuti ad planitiem, cui nomen Waluj, perveniunt; ibi sunt duodecim currus Russici flammis incensi; paulatim telorum crepitus levior fit; Alpini legionis Tridentinae, qui primas egerant, fidem praestare nolunt tali proeliorum exitui; at procul dubio Russi, qui fortasse Italos milites tam acerrime pugnaturos fuisse non putaverant, in silvas se recipere maluerant. Tamen usque ad noctem concubiam gemitus auditur militum vulneratorum, quibus pauci medici nullo fere medicamento praediti opitulari vix possunt. Morituris solacium fidei adferre satagunt quidam sacerdotes, quos inter charitate eminet Carolus Gnocchi (1902-1956), qui bello confecto sodalitatem quandam condidit pro pueris adlevandis, quos bellicae bombae mutilaverint. Die insequenti, qui fuit 27 Ian., illae Alpinorum legiones (quorum numerus vix 20.000 est, cum paucis ante mensibus fuerit 55.000; in pugna Nikolajewskiensi 6.000 mortem obierunt), una cum palantibus militibus, quorum supra facta est mentio, iter pergere potuerunt non sine aliis etsi minoris momenti proeliis, et solummodo die 31 Ian. ad primas Germanorum militum stationes pervenerunt, cum circiter 350 chiliometra pedibus emensi essent. Die 8 Febr. a supremis Russici exercitus imperatoribus nuntius quidam, numero 630 signatus, in actis diurnis et in emissionibus radiophonicis vulgatus est: praestanti Russorum militum virtute hostes Germanos et Italos profligatos fuisse, sed _ addebatur _ "solum Italicas Alpinorum legiones invictas in finibus nostris fuisse" (Italice: "Solo il Corpo alpino italiano deve ritenersi imbattuto in terra di Russia", H. Petacco, 'op. laud.', p. 153). Eandem sententiam rettulit Antonius Ricchezza in pagina 102, vol. III operis, cui titulus: "Historia totius expeditionis in Russiam photographematibus instructa" (It.: "La storia illustrata di tutta la campagna di Russia- luglio 1941/ maggio 1943", Longanesi, Milano, 1971; quod opus quattuor voluminibus constat). Itaque milites illi, flos et robur Italici sanguinis, sexaginta duos abhinc annos mortem obierunt.
|
|