Annus
2 0 0 5

LANGUET VULNERIBUS AL-ZARQAWI NUNTII HEBDOMADIS (22 - 28.05.2005):

LANGUET VULNERIBUS AL-ZARQAWI

Mercurii die legere potueris in actis diurnis in USA editis, quae appellantur "Tabellarius Washingtonianus" (Washington Post), tromocratam Iordanum Abu Mussab al-Zarqawi, qui factioni terroristicae Al-Qaida in Iraquia praeest, saucium iacere post proelium cum militibus Iraquicis et Americanis, animo defecisse et in tutum translatum esse.
De rumore dubitavit televisio Americana NBC, sed Iovis die praefectus Iraquiae rebus internis addictus annuntiavit sine ullo dubio al-Zarqawi sauciatum esse; cuius vulnera quam gravia sint communicare nequivit.
Censent nonnulli diurnarii Francogallici, qui Al-Qaida optime cognoverunt, idcirco famam saucii ducis forsitan diffusam esse, ut praepararetur nuntius mortis eius, iamque contentionem de principatu coeptam esse: nam Iovis die ducem vicarium creatum esse confirmavit inscriptio interretialis quaedam Islamica his fere verbis: "Postquam dux noster al-Zarqawi vulneratus est, utinam illi Deus valetudinem reddat! praefecti nostri congregati Abu Hafs al-Qarni vicarium ducem fecerunt. Utinam illi Deus valetudinem reddat!"
Paulo post per interrete negatum est rumorem verum esse: Yasser Sirri, qui Societatem quandam beneficam Islamicam dirigit, ab actis diurnis Francogallicis "Liberatione" (Libération) interrogatus, perseveravit implorationem per interrete Martis die diffusam, ut fideles Islamici pro valetudine ducis Deum orent, signum esse imminentis mortis al-Zarqawi.
In Iraquia prosequuntur caedes, sed nuntiatum est die Dominico tribus diurnariis Dacoromanis ereptis libertatem restitutam esse. – HP.


SOCIALDEMOCRATAE RUUNT

Haud ultra diem XVIII mensis Septembis cives rei publicae foederatae Germaniae suffragium ferent novo senatui inferiori eligendo, si senatores ante Kalendas Iulias fidem denegaverint Gerhardo Schröder, supremo rectori.
Nam cladem gravissimam pars socialdemocratarum, quam ipse diu conduxerat, accepit in comitiis die XXII mensis Maii habitis in Rhenania - Vestfalia, maxima regione rei publicae: socialdemocratae, postquam per XL annos hanc regionem rexerunt, septem et triginta centesimas suffragiorum acceperunt; christiani democratae fere quinque et quadraginta centesimas consecuti parati sunt regioni gubernandae.
Moderator supremus socialdemocrata Schröder, postquam cum supremo praeside rei publicae Köhler et cum ducibus factionum sibi oppositarum collocutus est, deliberavit senatum inferiorem dimittendum novaque suffragia habenda esse: non vult enim invitum populum regere.
Dux partis socialdemocratae Franciscus Müntefering, conscius damna factionis suae ingravescenti condicioni rei oeconomicae attribuenda esse, Mercurii die dixit nimiam commercii libertatem definiendam esse, condicionem pauperum et operariorum abhinc efficacius tuendam et tantum partem Viridem sociam futuri regiminis fore: "Ei, qui metere vult, - inquit - serendum est". Ipsi et Schröder commissa est conscriptio libelli, quo sperant socialdemocratae se consensum populi iterum mense Septembri adepturos esse.
Interea congregantur parvae factiones sinistrae partis, spe deiectorum suffragia collecturae: eminet in illis Ansgarius Lafontaine, quondam popularis socialdemocrata. – HP.


QUID PONTIFEX POLONIS ALIISQUE DIXERIT

"Salutem dico Polonis hic adstantibus - ait Benedictus XVI die Martis 24 V -. Sollemnitas Corporis Domini inflammet in nobis amorem erga Christum praesentem in Eucharistia. Deus vobis benedicat". Admirandum est Papam ne unam quidem occasionem praetermittere, quin de Polono suo praedecessore piam adiungat commemorationem: etiam in basilica Lateranensi loquens ad sacerdotes diaconosque Romanae dioecesis, quae res - diceret quispiam - referretur solum ad illam Ecclesiam localem. Illo die ceterum Papa in lumine posuit Ecclesiae Romanae munus exempli praestandi omnibus aliis Ecclesiis particularibus, sed etiam asseruit indivisibile vinculum inter suum pontificale munus Petrinum atque episcopale munus Romanum, unde illud oriretur.
Sacram vero commentans Scripturam, de Psalmo CXV ait precantem illic fisum Deo tenuisse facem fidei sublevatam, etiam cum illi impenderet humana desperatio. Cum Deus illum extraxisset e gurgite, triste supplicium esse mutatum in canticum gratitudinis. - Paulo ante Papa commonuit omnem Dei revelationem resumi locutione "Deus caritas est" (1Io. 4, 8. 16). Dominum Iesum revelavisse arcanum Dei trini, quippe qui indicavisset Patrem, qui in caelis esset, et donavisset Sanctum Spiritum; quam veritatem fundamentalem edicendam esse formulâ: 'Unica essentia in tribus Personis'. Deum igitur non esse solitudinem, sed perfectam communionem, qua re personam humanam, quae esset imaginem Dei (cf. Gen. 1, 26), exerceri donatione suimet ipsius. - Fr. BH. OFM.


FINIS MUNDI

Finem mundi proximum esse timent diurnarii variorum "actorum diurnorum stratorum", horum scilicet, quae non semper ad res maximi momenti spectant. Nempe in vaticinio Malacchiae necnon Nostradami invenitur – dicunt diurnarii – praenuntiatio finem mundi papae nigricoloris mortem secuturum. Hanc ob rem multi, qui talia credunt, tempore conclavis nuperrimi timuerunt ne pater cardinalis quidam ex Africa oriens papa novus eligeretur, Theodiscoque Iosepho Ratzinger pontifex maximus electo tandem quieverunt. Non per longum tempus: repertum enim nunc est in medio signo clipeo episcopi Monacensis, quo munere Benedictus XVI per nonnulla decennia fungebatur, caput feminae Nigritanae adesse. - ST.



Tuba modo structa longitudine 1800 chiliometrorum petroleum Caspicum ex urbe capitali Azerorum Baku in portum Turcicum Ceyhan et porro navibus per mare Mediterraneum in terras occidentales traducetur BREVES:

ULTIMA HORA: Lex suprema Europae a Francogallis reiecta. - Cives Francogallici Solis die antiquaverunt novam legem supremam Unionis Europaeae: nam sex et quinquaginta centesimae civium, qui suffragia tulerunt, de lege suprema probanda a moderatoribus et a praeside rei publicae Iacobo Chirac dissenserunt. Vigebit ergo diutius Foedus pristinum, anno bismillesimo Nicaeae ictum.
Pavor inter fautores Europae artius coniunctae diffunditur: post paucos dies eadem quaestio Batavis proponetur, quorum pars maior simili modo ac Galli censere putatur. - HP.

Tuba modo structa longitudine 1800 chiliometrorum petroleum Caspicum ex urbe capitali Azerorum Baku in portum Turcicum Ceyhan et porro navibus per mare Mediterraneum in terras occidentales traducetur. Quod praesidenti Russiae minime placet nam adhuc solus ductus petroleo Caspico in occidentem per provincias Russiae meridionalis erat Russique portorii causa emolumento petrolei fruebantur. Immo minus placet Putin voluntas inopinata Kazachorum (aliter quam Azeri, sociorum Moscoviae) eadem tuba naphtham exportare. - ST.

Antiqui Romani utebantur lagoenis vini spumantis. - Lagoena vini spumantis (Champagne) non a Francogallis, sed a Romanis antiquis inventa est. Hoc directrix magistratus archaeologici Tusci, Carlotta Cianferoni, nuper Florentiae in conventu "de vino et oleo fundamentis artis coquinariae antiquae" mirantibus auditoribus dixit se putare. Vina spumantia etiam tunc in vasibus longis et angustis cervicibus portata esse explicavit, quorum ora corticibus filis affixis clausa essent, ne vina ebullirent. Francogallos postea eam artem non ipsos creavisse, sed tantummodo emendavisse. Diurnarii Itali scripserunt: "Consobrinis nostris transalpinis haec sententia non placebit." - CK.

Duo milites veteres Iaponenses in silvis insulae Mindanao Philippinorum reperti sunt, qui hic ab anno 1945 vitam clam degebant, credentes bellum alterum mundanum nondum finitum esse reditumque suorum in insulam exspectantes. - ST.

Nisi praesidens Bohemorum Venceslaus Klaus iudicia sua pessima de Unione Europaea publice divulgare siverit, pecuniam ad itinera officialia facienda necessariam plus non accipiet – monet moderator novus regiminis Czechiae Georgius Paroubek. - ST.

246 milites Russi praeterito anno suicidio mortui sunt – nuntiat cognitor generalis exercitus Russici Alexander Savienkov. Causa desperationis plerumque excruciatio est militibus novissimis inflicta manibus *veterum militum*, horum scilicet, qui iam per unum annum aut longius stipendia merentur. - ST.

Obi Wan Kenobi, eques ille bonus pellicularum Georgii Lucas de bellis stellaribus narrantium patronus electus est viae cuiusdam oppidi Grabowiec Polonorum. Patres oppidi rem probaverunt, timent tamen quomodo nomen hoc Polonice inflecti debeat. Nonnulli cives Grabovienses volunt etiam ut circum oppidi nomine Falconi Millenii, quo navis quaedam cosmica fabulae Lucas nominatur, baptizetur. - ST.

Aliter omnino vivant qui in hieme aut aestatis tempore gignuntur – haec non sunt verba astrologi cuiusdam sed effectus operis scientificae studiosorum universitatis urbis Modena Italianorum. Exempli gratia mulieres mense Martii natae plerumque circa annum 48 vitae difficultatibus menopausae afflictentur, cum hae, quae mense Octobri primam lucem vident, circa 50 annum. Medici Americani autem invenerunt fere neminem in hunc mundum hieme allatum pronum in alcoholia ultra modum bibendum esse. Etiam magnitudo corporis necnon longitudo vitae ipsae a tempore nativitatis pendeat! - ST.

Manfredus Juraczka, unus patrium urbis Vindobonae, vult merda canum in pavimentis reperta methodo DNA investigari, quo modo, usu quoque indicis genetici omnium canum urbis capitalis Austriae, possessor canis, qui pavimentum maculavit, facillime inveniri possit eique solvendum sit non solum multa pro maculatione sed etiam impensae investigationis DNA, summatim 245 eurones. - ST.

Rostris et acriter specula autoraedarum petuntur a picis in silvis prope oppidi Sullivan viventibus civitatis Novi Eboraci Americanorum. Qui pici verisimiliter credunt imaginem in speculo apparentem alium picum, aemulatorem scilicet sui esse. Cives Sullivanenses, nisi specula, cum currus est ab iis relinquendus, aliqua re tegere meminerunt, saepissime specula (interdum etiam ambo!) rostris fracta postea inveniunt. - ST.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae