Annus
2 0 0 5

ANTE THEMA:

ANTE, PER ET POST ELECTIONES IRAQUIANAS.

Inter minas rebellium et indices candidatorum, cum magna occisorum affluentia, in ambitu sacerdotum atque praesidiis vigilum, primis post Saddam Hussein exactum habitis priore septimana comitiis, in aestu violentiae advenit hodie nuntius victoriae partium Chiistarum (Associationis Unitae Iraquinae) quorum praestantissimus dux Ayatola Alí Sistani obtinuit maximam suffragiorum partem, numero 4.075.291, id est 48,1%, et scamna CXXXII in Conventu civitatis, -dum eorum aemuli Sunitae, quos penes omnis auctoritas in civitate fuerat, multosque per annos soli regnaverant, V tantum scamna adepti sunt. Kurdorum secta obtinuit scamna LXXI et 2.175.551 suffragiorum, id est 25,7%; cetera scamna minoribus factionibus relicta sunt. Protinus Islamica res publica in Iraquia nata, electis CCLXXV magistratibus qui in Constitutione civitatis conscribenda non videntur neglecturi principia religionis suae, eligent vero praesidentem et pro presidente aliquem, a quibus creabitur primus minister illius civitatis afflictae per bella plus quam civilia, -exercitus fanaticos, invasoresque Americanos et Britannos; quorum primus minister Antonius Blair, super comitiis in Britannia habendis rogatus, simul timens ne ob invidiam Iraquiae occupatae partes suae superentur ab adversariis, commemoravit se esse virum dumtaxat civilem, atque ob eam causam non posse operari miracula per urnas; tale dicens fortasse alluderet illis barbatis ductoribus, doctoribusque iuris Arabum, reverendoque Alí Sistani, qui tanto discrimine devicits adversariis imperio potitus est.

"Haec Iraquiana comitia nequaquam potuissent esse perfecta si perfecta fore curavissemus, sunt autem prospera eventu, quaeque melius esse nequivissent", docuit Carlos Valenzuela, summus ab O.N.U. nuncupatus consiliarius comitiorum. Non oportet oblivisci facta quaeque. Propter falaces armorum suspiciones adgressus civitatem, miles Americanus permiscuit omnia; et omnia, ut videtur, pergent misceri non compertis armis. Saevissime vexata corpora civium Irakiae in catenis. Nuntiata comitia erant: remedium inventum ab invasore inretito in armis, et admiranda libertas concessa populo sub igne, ut recipiat imperium et ius sui. Ad ipsas urnas pugnatum, immolantibus sese Sunitis, quorum fuit istud atrox sacrificium pro voto. Quae omnia, dicunt observatores peregrini, repraesentant bonum exitum electionum. Non reticemus. Neque enim existimamus esse proprie democraticum numerare sanguinolenta vota, quibus nihil effectum esse videtur, quam confirmare quod arma decreverant. Nunc, imperante post urnas violentia, minus oportet credere stulto illi praecepto quod proclamat praeses Americanus; nam mali a bonis non domati sunt, immo sunt exasperati, et planum est bellum esse duraturum quod arma non cedunt importatis togis. "Bene" factum per industriam belli, qua tota regio est concussa, -corroboratis insuper veteribus inter Shiitas Sunitasque pugnis, acceleratis cum Turkia contentionibus, cum theocratica re publica Iraniana multis commerciis, agris vastatis, flagrantibus limitibus civitatis. Sed imprimis triumphante de rivalibus uno ex Ayatolis sive ducibus religiosis Shiitis, Americana intentio democratiae (quam nationes occidentales reverentur) deceptissima est.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis.


Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae